Imperium Mongolicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Imperium Mongolicum (Mongolice Монголын Эзэнт Гүрэн, Mongolyn Ezent Güren, vel Их Mонгол улс, Ikh Mongol Uls) fuit imperium quod saeculis tertio decimo quartoque decimo terras ab Europa Orientali trans Asiam temperavit, latissimum in historia mundi imperium confine. Ex coniunctione nationum Mongolum Turcicorumque in una dicione per hodiernam Mongoliam oritur, et ob incursus crevit, Cingischam omnium Mongolum rege anno 1206 edicto. Maxime amplificatum, imperium a Danubio ad Mare Iaponense et a Siberia septentrionali ad terram Camboiorum extendit, super plusquam 24 000 000 chiliometrorum quadratorum (9 266 000 milia quadrata),[1] 22 centesimas totius orbis terrarum superficiei, et plusquam 100 decies centena milia hominum dominatum est.

Kublai Khan, nepos Cingischam et Domus Yuan conditor. Pictura mense Februario anno 1294 ab Anige artifice astronomoque Nepalensi picta, et in Museo Palatii Reipublicae, Taipeii Taivaniae servata.

Respublica saepe appellatur Mongolicum Mundi Imperium quia multum Eurasiae implicavit.[2][3][4][5][6][7] Imperii victoriae et civiles oeconomicique effectus tam magnam Veteris Mundi partem conturbaverunt ut eius bella cum aliis magnis potestatibus in Africa, Asia, et Europa nunc a nonnullis habentur antiquum orbis terrarum bellum.[8][9] Sub novis Mongolum technologiis, variae merces ideologiaeque trans Eurasiam disseminatae permutataeque sunt.

Imperium autem post bellum successionis annos 12601264 diffindi coepit, Grege Aureo (Anglice Golden Horde) Khanatuque Chagatai de facto liberis, et Kublai Khan imperatorem (khagan) reicientibus,[10][11] tempore cuius mortis imperium in quattuor diciones separatas—khanatus Grex Aureus, khanatus Chagatai Khanate, Ilkhanatus, et Imperium Magni Khan (Domus Yuan)—iam fregerat, quorum unusquisque suas exspectationes rationesque petebat,[12] sed omnis Imperium Mongolicum firmiter coniunctum manebat.[13] Cum Kublai ipse khanes Chagataidos familiasque Ogedeidas in suam dicionem cogere conaretur, Mongoles in Media Asia ei prospere resistiterunt. Denique anno 1304 omnes khanes Mongolici Temür Öljeytü kagan, Kublai successorem, se summiserunt, et mundus Mongolicus iterum unum principem supremum primo tempore accepit post 1259, sed potestas khaganum ultimorum auctoritatem Cingischam et trium proximorum successorum non aequavit.[14] Domu Yuan anno 1368 comminuta, Imperium Mongolicum postremo dissolutum est.

Index

Etymologia [recensere]

Sigillum in litteris a Güyük Magno Khan ad Innocentium Papa IV, anno 1246 impositum.

Imperium Mongolicum in lingua Mongolica appellatur Mongolyn Ezent Guren (Монголын эзэнт гүрэн), quod ad verbum significat 'Imperatoria Mongolum Potestas', et Ikh Mongol Uls (Их Монгол улс), quod ad verbum significat 'Maior Mongolum Civitas'. Ambo nomina rite adhibentur.

Historia civilis [recensere]

Ortus [recensere]

Antequam orta est Domus Jin, ab Iurchenis condita, Domus Liao nationis Khitai in Mongolia, Manchuria, partibusque Sinarum Septentrionalium a saeculo decimo dominata est. Anno autem 1125, Domus Jin Domum Liao deiciens, terras olim Liao in Mongolia capere conata est. Khamag Mongoles, sub Qabul Khan, proavo Temujin (Cingischam), vicissim copias Domus Jin ex eorum terras expulserunt, saeculo duodecimo ineunte. Denique Mongoles Tatarique facti sunt aemuli saevi. Aurei Domus Jin Reges Tataros confirmaverunt ut nomades maneant debiles. Erant illo tempore in planitie Mongolica quinque praecipui tribus (khanlik) potentes: Kereyd, Mongoles, Naiman, Merkit, Tatari.

Eurasia incursibus Mongolum incipientibus, circa annum 1200.

Temujin, principis Mongolici filius, qui arduam pueritiam expertus est, tribus nomadicos Mongolicos Turcicosque suo imperio congregavit. Duo socii—Wang Khan Toghoril, patris amicus potensque princeps Kereydicus, et Jamukha, gentis Jadran, princeps puerilisque amicissimus (anda)—ei auxilium dederunt ut Merkitos (quorum exercitus uxorem Borte surripuerat), Naimanos, et Tataros vinceret. Temujin furto raptuque sine concessu interdixit, et spolia inter bellatores Mongolicos eorumque familias divisit, contra morem spoliorum optimatibus permissorum.[15] Nomen sic tenebat khan (imperator); patrui autem imperii etiam erant heredes.

Vide etiam [recensere]

Notae [recensere]

Eurasia incursionibus Mongolicis incipientibus, circa 1200.

Bibliographia [recensere]

Imperium Mongolicum anno 1227, Cingischam nuper mortuo

Nexus externi [recensere]

Litterae ab Oljeitu ad Philippum IV, regem Franciae, anno 1305 missae. Volumen est 302 x 50 cm.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Imperium Mongolicum spectant.

Mille Paginae.png



Cite error: <ref> tags exist, but no <references/> tag was found