Chirgisia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Кыргызская Республика
Кыргыз Республикасы
Vexillum Nationale Insigne
Vexillum Nationale Insigne Nationale
Hymnus nationalis: Hymnus nationalis Reipublicae Chirgisicae (Chirgisice Кыргыз Республикасынын Мамлекеттик Гимни, Russice Государственный гимн Киргизской Республики)
Locus in Mappa Mundi
Lingua Chirgisica et Russica
Caput Biscecum
Praeses Almazbecus Atambayev
Area
 - Totalis
 - % aqua
Locus 86
199 900 km²
3,6%
Numerus incolarum
 - Totalis (2004)
 - Spissitudo incolarum
Locus 110
5 482 000
27,4 inc./km²
Moneta Somum (Chirgisice et Russice сом) (KGS)
Zona temporalis UTC +6
Libertas
 - Declarata
ab Unione Sovietica
pridie Kalendas Septembres, 1991
Interretis abbreviatio .kg
Praefixum telephonicum 996

Chirgisia[1] (Russice Киргизия) sive Kyrgyzstania[2] (Chirgisice et Russice Кыргызстан), publice Respublica Chirgisica (Chirgisice Кыргыз Республикасы, Russice Киргизская Республика vel Кыргызская Республика), est civitas in Media Asia, cuius terra antiqua nomine Graeco-Latino classico Issedonia in primis cognita est. Civitas etiam est una ex sex liberis Turcicis civitatibus (cum Turcia, Atropatene, Turcmenia, Uzbecia, et Kazachstania). Mesogea et montana, Chirgisia Kazachstaniae septemtrione, Uzbeciae occidente, Tadzikistaniae austroccidente, et Reipublicae Populari Sinarum oriente finitima est. Caput et maxima urbs est Biscecum (Chirgisice et Russice Бишкек).

Quadraginta radiorum solarium in vexillo Chirgisico ad quadraginta stirpum Manae, fabularis herois qui quadraginta regionales stirpes contra Uigures coniunxit, refert et graphicum elementum in solis medio ligneam coronam yurtae, portabilis domicilii quo traditionaliter utebantur nomades in Mesasianis tesquis, depingit.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

"Chirgisus"[3] sive "Kyrgyzstanianus"[4] e Turcico vocabulo "quadraginta" significante ortus esse creditur, quod ad Manam, fabularem heroem qui quadraginta regionales stirpes contra Uigures coniunxit, refert. Verbatim "sumus quadraginta" significat. Illo tempore, ineunte saeculo nono p.C.n., Uigures in maximam Asiae Mediae partem (inclusa Chirgisia), in Mongoliam, et Russiae ac Sinarum partes domitabantur. Propter extensionem, "Chirgisus" sive "Kyrgyzstanianus" etiam "invincibilis" et "inexpugnabilis" significare putatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nestoriana columnella cum inscriptionibus in Uigure, in Lacu Calido (Chirgisice Ысык-Көл et Russice Иссык-Куль) inventa et anni 1312.

Historia Antiqua[recensere | fontem recensere]

Primi Chirgisiae incolae populus Scytha fuere, qui ibi e saeculo sexto in saeculum quinto a.C.n. sedes collocavere. Successive Austrorientalis zona Imperii Persici Achaemenidici, accuratius satrapiae Sogdianae pars fuit, quae velut fulcrum et caput Uzbecam urbem Maracandam habebat. Sogdiana anno 327 a.C.n. expugnata est, cum etiam hodiernae Chirgisiae zona in magna parte sub Regni Macedonici et eius imperatoris Alexandri Magni pondere cecidit. Cui postea successit dynastiae Seleucidicae dominium dum Parthorum adventus totum finem ad Hellenisticam aetatem adduxerit. Sogdiani, Scythici zonae autochthones, noti propter suam tollerantiam versus alias religiones erant. Buddhismus, Manichaeismus, Nestorianismus et Zoroastris fautores significativam asseclarum quantitatem habebant et mansere inter praecipuos commercii actores in Via Sericaria usque ad Musulmanas invasiones per saeculum VIII.

Historia Mediaevalis et Aetas Moderna[recensere | fontem recensere]

Ponderis momenta in Chirgisica historia Turcarum adventus saeculo IV et saeculo VIII, cum Arabes venere, et anno 840, cum pervenerunt Uigures, sunt. Quamobrem populi Chirgisi adhuc in Medio Aevo culturarum, religionum, traditionum et ethnōn dissimilium quadrivium fuerunt.

Anno 1207 territorium a Cingischamico Imperio Mongolico captum est, quia erat pars Chanatus Chagataici. Anno 1510 populo Chirgisico libertas advenit, sed temporaria, quoniam fuere crebri Kalmuchorum, Manchuriorum et Uzbecorum invasiones. Haec magnae instabilitatis perihodos tria saecula duravit usque ad saeculum undevicensimo, cum Chirgisia etiam formaliter velut Uzbeci Chanatus Cocandensis (Persice خانات خوقند) pars se incorporavit.?

Aetas Contemporanea[recensere | fontem recensere]

Postea Chanatus Cocandensis occupatus est anno 1876 ab Imperio Russico et sic longa hegemonica Russica perihodos in Chirgisia coepit. Chirgisi aliquot insurrectiones fecere, quae multum temporis duravere, et per quas multi in Afganiam emigravere, Russicum dominium vitantes, aut in Sinas. Gravissima rebellio anno 1916 accidit, saguine repressa.

Exhibitiones in antiquo Museo Lenin (nunc Musei Nationalis parte) Chirgisiam ad Unionem Sovieticam pertinuisse celebrantes.

Postea Russica oppressio perrexit et fuit anno 1918 cum Sovietorum aera coepit. Chirgisiis multitudinum scholarizationis ac alphabetizationis et magnae industrializationis aridi agrestisque territorii urbanitatis conexae aetas coepit. Quod per totum saeculum vicensimum perrexit et licet fortis motuum contrariorum regimini repressio, orti sunt clandestini culturales motus. Simul, coepit perihodos ethnici conflictus cum Uzbeco Regionis Osensis (Chirgisice Ош областы, Russice Ошская область) allophylo.

E 1990 in 2010[recensere | fontem recensere]

Ethnici conflictus cum civitatis libertas anno 1990 non destitere, dissoluta URSS, nihilominus formalis libertas adhuc aspectu oeconomiae revera Moscuae gubernationi valde nectebatur. Electus est velut primus praeses Ascar Akayev, qui anno 1991 Factionis Communisticae Unionis Sovieticae abdicationem nuntiavit et pridie Kalendas Septembris 1991 libertas tota facta est. Politica corruptionis scandala? civitatem anno 1993 percuterunt, et Ascar Akayev gubernationem mutavit, sed praeses mansit, sui muneris durationem cum plebiscito extendens ubi 96,2% positivorum suffragiorum accepit. Anno 2005, Ascar Akayev novum Parlamentum anno 1995 formavit et in potestate usque ad 2005 mansit, cum, post comitia non perspicua adhuc ab OSCE putata (ICF contrariam opinionem habebat), abdicaturus fuit post violentas protestationes contra suam potestatem, considerato eius regimine corrupto auctoritarioque; quod Res Novae Tuliparum (Russice Тюльпановая революция) nuncupatum est.

Electus est Iulio eiusdem anni Curmanbecus Bakiev cum 89% suffragiorum et spem mutationis nationi habens. Sed, oppositoribus, spes vana fuit: secundum negativa iudicia de eo, is non promissum dandi pluris potestatis Parlamento, non limitandae libertatis manisfestandi cogitationis et opponendi, exstirpandi corruptionis et resolvendorum oeconomicorum problematum mansisset. Bakiev denuo anno 2009 cum 76.12% suffragiorum electus est. Comitia non perspicua ab OSCE putata sunt, quae ea maculata fraudis et praeterea contextu toto praeside Bakiyev favente circundata et cum informatione omnino etiam ei favente consideravit.

Itaque oppositores praesidem Bakiyev semidictatoris similem consideraverunt, quod adduxit ad continuas protestationes quae in culmen Aprile 2010 advenerunt. Die 6 Aprilis oppositorum multitudines in vias exivere Praesidis abdicationem petitum. Protestatio semper violentissimae fuerunt (saltem 75 mortui sunt) et interfectus est Minister Rerum Domesticarum Moldomusam Kongatiyev. Manifestatores diaconiae secretae sedem et denique Civitatis televisionem cepere. Femina Rosa Otunbayeva, oppositorum dux, Praeses Chirgisiae cum subitaneam rerum conversionem ad interim facta est, nova democratica comitia exeunte anno ut rursus civitas ad democratiam restitueretur pollicita.

Sed violentia non destitit ne quidem post Baliyev fugam in Kazachstaniam quae aperta est in alias acies. Iunio 2010, urbe Ose, attactum est cruentarum violentiarum culmen quod fere ad verum ethnicae vis conflictum civilem inter Chirgisos et Uzbecum allophylum adduxit. 200 000 nunc sunt perfugae et 191 defuncti constati, sed Rosa Otunbayeva probabiliter mortuos saltem 2000 esse declaravit et Russicum internationaleque auxilium petivit. 3 Iulii Rosa Otunbayeva velut Praeses Reipublicae et etiam velut Dux Gubernationis reductum mandantum usque ad 2012 duraturum iuravit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Iugum Tianschanicum in Chirgisia.

Chirgisicum territorium in Asia Media inclusum? est sine exitu in mare et a quattuor civitatibus circumdatum: Uzbecia occidente, Kazachstania deptemtrione, Tadzicia sustroccidente, Sinae Oriente Austorienteque. Prominentia montanissima est. Civitas cordilleris Paropamiso[5] (Chirgisice et Russice Памир) Alaisque Austroccidente et Iugo Tianschanico (Chirgisice et Russice Тянь-Шань) boreoriente, ubi Victoria (Chirgisice Жеңиш чокусу, Russice Пик победы) cacumen altissimum invenitur et eius 7439 metrorum Sinis finitimorum, transversatur. Hydrographicum rete fluminibus Aqua Nigra (Chirgisice Карасуу, et Russice Кара-Суу) et Naryne (Chirgisice et Russice Нарын) formatur, quae vicissim flumen Iaxartem formant, fluentes versus austroccidentem in Vallem Ferganam (Chirgisice Фергана өрөөнү, Russice Ферганская долина) et in endorheicum Lacum Calidum (Chirgisice Ысык-Көл, Russice Иссык-Куль), boreoriente situm.

Clima continentale est, notatum calidis aestatibus et frigidis hiemibus. Tesquae et prata terras inferiores tegunt, dum vegetatio alpina in montes domitatur.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Chirgisia democratica respublica repraesentativa semipraesidialis est. Praeses dux civitatis est dum primus minister Chirgisus dux gubernationis est. Potestas exsecutiva a gubernatione et potestas legisfera a gubernatione parlamentoque exercetur.

Praecipuae Chirgisae factiones Factio Communisticae Chirgisica et Factio Socialis Democrata Chirgisiae sunt. Parlamentum bicamerale est, cum Conventu Legisfero 35 membrorume et Conventu Populi 70 membrorum. Ambo per suffragium directum quinquennali mandato electa sunt. Praesens constitutio viget e 1993.

Anno 2005, respublica Res Novas Tuliparum (Russice Тюльпановая революция) pàssa est, quae adduxit ut postsovieticus praeses Ascar Akeyev deponeretur, qui in potestate e 1990 et nepotismo, corruptioni cohibendaeque oppositioni accusatus erat, et substitutus est pro praeside a Civitatibus Foederatis sustento, Curmambeco Bakiyev. Ex illo tempore, respublica sporadicos politicos conflictus alit.

Respublica hospitio Classis Aeriae Statunitensis stationem militarem accipit -post 11 Septembris collocatam- ad adveniendum strategice in Afganiam. Etiam videtur a Russia strategicus locus quae quoque stationem militarem in natione habet et Chirgisicum territorium energiae praebitorium videt.

Iura humana[recensere | fontem recensere]

In actione quae iurum humanorum consociationes territavit, clarorum Uzbecorum religiosorum communitariorum ducum duodecades a securitatis viribus prehensae sunt post seditiones Chirgisiae Meridionalis 2010, incluso diurnario et iurum humanorum activista Azimzhano Askarov.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Chirgisia in septem regiones sive provincias (Chirgisice областтар, Russice области) septem divisa est. Caput Biscecum administrative? libera urbs sive saar (Chirgisice et Russice; шаар) et quoque Regionis Tzuensis caput est. Osensis urbs etiam saaricum statum habet.

Omnes regiones vicissim divisa in districtus ab officialibus a gubernatione designatis administratos sunt. Rurales communitates, consistentes adhuc ex viginti catoeciis, suos proprios electos demarchos et buleuteria habent.

Hic infra est tabula cum praecipuis regionum datis:

Chirgisiae regiones.
Nº in tabula Regio Latine Regio Russice Regio Chirgisice Nº incolarum (2010)[6] Area (km²) Spissitudo (inc./km²) Nº districtum Caput Latine Caput Russice Caput Chirgisice
1 Biscecum Бишкек Бишкек 846 500 Biscecum Бишкек Бишкек
2 Regio Anemopolitana Баткенская область Баткен областы 433 800 17 000 25,5 3 Anemopolis Баткен Баткен
3 Regio Tzuensis Чуйская область Чүй областы 808 200 20 000 40 8 Biscecum Бишкек Бишкек
4 Regio Dzalalopolitana Джалал-Абадская область Жалалабат областы 1 023 200 33 700 30,3 8 Dzalalopolis Джалал-Абад Жалалабат
5 Regio Narynensis Нарынская область Нарын областы 259 300 45 200 5,7 5 Naryn Нарын Нарын
6 Regio Osensis Ошская область Ош областы 1 117 900 29 200 38,2 7 Os Ош Ош
7 Regio Talasensis Таласская область Талас областы 229 000 11 400 20 4 Talas Талас Талас
8 Regio Thermolimnensis Иссык-Кульская область Ысыккөл областы 441 300 43 100 10,2 5 Melanochiropolis Каракол Каракол
9 Os Ош Ош 259 100 Os Ош Ош

Demographia[recensere | fontem recensere]

Chirgisicus numerus incolarum 5,2 milliones anno 2007 aestimatur. Quorum 34,4% minus quam 15 annos et 6,2% magis quam 65 nati sunt. Civitas est rustica: solum circiter tertia incolarum partes urbanas areas incolit. Media spissitudo incolarum 25 homines pro km² est. Nationis praecipuum ethnos Chirgisum, Turcicus populus 69% incolarum (aest. anno 2007) comprehendens, est. Inter alia ethnē sunt Russi (9%), in Septemtrione concentrati, et Uzbeci (14,5%), in Meridie incolentes. Inter alios notabiles allophylos Tartari (1,9%), Uigures (1,1%), Tadziki (1,1%), Kazachi (0,7%), Ucraini (0,5%) et alia minora ethnē (1,7%) sunt. Chirgisia circa 80 dissimilium ethnōn in natione habet.

etatis distributionis pyramis (anno 2005).

Chirgisi historice semi-nomades pastores fuerunt, rotunda tentoria yurtas nuncupata habitantes et oves, equos bovesque grunnientes colentes. Nomadica traditio temporaliter operari pergit (transhumantia), cum pastorales familiae in montanos pastus aestate redeunt. Sedentarii Uzbeci et Tadziki traditionaliter irrigatas inferiores terras in Valle Fergana laborant.

Chirgisia ingentem mutationem in sua ethnica compositione ex libertate passa est. Ethnicorum Chirgisorum percentatio e circiter 50% anno 1976 in circiter 70% anno 2007 auxit, dum Europaeorum ethnōn (Russorum, Ucrainorum ac Germanorum) quoque et Tartarorum percentatio e 35% in circiter 10% cecidere. Russici ethnous percentatio e 29,2% anno 1970 in 21,5% anno 1989 cecidit. E 1991, magnus Germanorum numerus, anno 1989 101 000 hominum constituens, in Germaniam emigravere. Inter 1991 et 2002 amplius 600 000 hominum e Chirgisia emigravere et ethnici allophyli e 47 in 33% deminuere.

Maximae Chirgisicae urbes secundum numerum incolarum
Positio Urbs Regio Inc. Positio Urbs Regio Inc. Biscecum
Biscecum
Os
Os
Dzalalopolis
Dzalalopolis
1 Biscecum Biscecum 865 527 6 Uzgen Regio Osensis 49 410
2 Os Regio Osensis 243 216 7 Cyzylcia Anemopolitania 44 144
3 Dzalalopolis Dzalalopolitania 97 172 8 Thalasseupolis Thermolimnia 42 875
4 Melanochiropolis Thermolimnia 66 294 9 Melanopelecypolis Regio Tzuensis 37 834
5 Haerapolis Regio Tzuensis 53 231 10 Naryn Regio Narynensis 34 822
Fons: Census anni 2009 (numerus incolarum de iure)[7]


Linguae[recensere | fontem recensere]

Chirgisia duarum antiquarum Sovieticarum rerumpublicarum una in Asia Media est quae Russicam velut linguam publicam servaverunt (Kazachstania altera est). Lingua Chirgisica ei addita est ut officialiter bilinguem civitatem Septembre 1991 fieret. Bilinguismus destinatus est Russico ethnei annuens ut hoc ethnos in nova civitate libera gratum est, in conatu vitandae fugae cerebrorum.

Lingua Chirgisica linguarum Turcicarum familiae membrum est et abecedario Arabico usque ad saeculum vicensimum scripta est. Abecedarium Latinum anno 1928 insertum adoptatumque est et subsequenter pro abecedario Cyrillico anno 1941 substitutum est.

Generatim, Chirgisici incolae Russicam intellegunt et ea loquuntur totam per civitatem, aliquibus remotis areis montanis exceptis. Lingua Russica maioris Biscecum incolentium partis sermo patrius est et pleraque negotia politicaeque res per hanc linguam geruntur. Usque ad recens tempus, lingua Chirgisica velut domi locuta manebat et vix in usu erat per congressiones aut alios eventus. Nihilominus, pleraque parlamentaria congressiones hodie Chirgisice conducuntur, cum simultanea interpretatione prompta haud Chirgisophonis.

Religio[recensere | fontem recensere]

Musulmani maximum asseclarum numerum (82,7%) in Republica Chirgisica constituunt, dum Christiani 16% fidelium putantur: e quibus Russi traditionaliter religionem Orthodoxam colunt, dum Germani inter Catholicos et Lutheranos dividuntur. Inter Protestantes (Baptistas, Pentecostales, Adventistas) motus, et Russophoni et Chirgisophoni sunt. Etiam parvuli Bahaistarum, Iudaeorum et Buddhistarum circuli in Republica Chirgisica sunt.

Anno 2009, Republica Chirgisica legem de "conscientiae libertate et religiosis societatibus in Republica Chirgisica" probavit quae religiosarum societatum activitates, 200 sectatorum minimi numeri necessitatem et missionale opus essentialiter limitatum firmavit.

Valetudo[recensere | fontem recensere]

Anno 2008 hac in natione offensio mota est cum infantium puerorumque et eorum matrum duodecas ab VIDH infecta est quod per maternum lac transmissum est.

Chirgisica exspectatio vitae anno 2011 70,04 anni (66,04 anni viris et 74,24 anni feminis) aestimata est.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Agricultura cum 35% PDG contribuit. Chirgisia quintus xylinou productrix in mundo est, quamquam etiam betas, tabacum, fructus, olera et frumenta colit.

Vetera et nova Bisceci aedificia.

Ovicultura et equicultura valde evolutae sunt. Apicultura etiam notanda est.

Inter opes minerales, Chirgisiae stibium, hydrargyrum, plumbum, zincum, carbo, petroleum (pauca quantitate) et gasium naturale sunt. Oeconomia 2,4% inter annos 1991 et 2001 deminuit.

Typica urbana Bisceci, nationis capitis, scaena.

Anno 1978 Sovietici geologi 352 tonnarum auri campos invenere, sed in illo tempore eum fodinam factu impossibilem considerabant. Post libertatem ex URSS consecutam, mercatus apertus est et civitas adventicias collocationes pecuniae accepit. Anno 1996 Canadensis societas Cuntorensem fodinam, 300km e capite et solum 60km e Sinensibus finibus sitam, usurpare coepit. Anno 2010, fodina Cuntorensis una maximorum in mundo est et 20 tonnas auri pro mense producit. Auri fodinae 45% PDG et 40% Chirgisicorum exportationum repraesentant.

Chirgisia una duarum antiquae Unionis Sovieticae nationum ferventissimarum in faciendis oeconomicis emendationibus transitionis in oeconomiam mercatus fuit. Post prosperum oeconomicae stabilitationis programma, inflationem e 88% anno 1994 in 15% anno 1997 deminuens, attentiones ad stimulandum incrementum directae sunt. Pleraeque civitatis societates venitae sunt. Productionis lapsus graves fuere, dissoluta URSS anno 1991, sed medio anno 1995 productio recuperari coepit et exportationes crescere coepere. Rudiarii, homines sine quaestu et functionarii cum parvis salariis etiam magnas difficultates pati pergunt. Internationale subsidium ponderis munere in oeconomica recuperatione functum est. Gubernatio rationum seriem cepit ad pugnandum contra gravia problemata inter quae excessivum externum debitum, inflatio, inadequatum fiscale systema et oeconomicarum Russiae convulsionum effectus. Chirgisia robustum incrementum omnes per annos e 1999 adepta est.

Nihilominus, circiter tertia incolarum pars aut 43% sub limine paupertatis vivit, et civitas Asiae Mediae pauperrima est. Per mundanam crisin pecuniariam anno 2009, pecuniariae missiones ex emigrantibus in Russia cecidere et graviora nationis problemata reddidere. Cum paupertate, inflatione corruptioneque in civitatem domitatis et vacatione operis 18%, Chirgisia anno 2010 in politico tensionis indeterminationisque momento vivit.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Statio Terminalis Laophorica Biscecensis.

Vectura in Chirgisia nationis alpina topographia dure cogitur. Viae circumerrantes abruptas valles ascendunt, saltus amplius 3 000 metra (9 800 pedes) altos transeunt et crebris luteis decursibus niveisque labinis subiectae sunt. Hiemalia itinera in remotissimarum altissimarumque regionum multis fere impossibilia sunt.

Additionalia problemata e facto veniunt ut multae autoviae et ferriviae, per Sovieticam perihodon constructae, internationalibus limitibus hodie intersectae sint, quorum officia transitus temporis consumptionem requirunt cum ei non omnino clausi sunt. Equi adhuc valde usitatum vecturae medium est, praesertim in ruralissimis areis; Chirgisicae autoviaria infrastructura diffusa non est, equi igitur locos attingere possunt quos motri vehicula nequiunt et carum inportatumque combustibile non poscunt.

Aëroportus[recensere | fontem recensere]

Parva statio aëria in Tamtzye (Russice et Chirgisice; Тамчы), apud Septemtrionalem Lacus Calidi ripam.

Exeunte Sovietica perihodo circiter 50 aëroportus et curricula aëronavium in Chirgisia erant, e quibus multa construebantur praesertim militaribus propositis in his regionibus finitimis Sinis et e quibus pauci hodie in diaconia manent.

Prohibitae aërilineae status[recensere | fontem recensere]

Haec civitas in Unionis Europaeae catalogo de prohibitis nationibus ad certificandas aërolineas apparet. Quod nullam aërilineam in Chirgisia matriculatam cuiusvis generis diaconias intra Unionem Europaeam operare posse significat, quia Europaeae securitatis regulas non observantur.

Ferrivia[recensere | fontem recensere]

Dieseliana machina vectoria prope stationem ferriviariam praecipuam Bisceci.

Valles Tzuensis Septemtrione et Valles Fergăna Meridie Unionis Sovieticae ferriviarii systematis finem in Asia Media fuere. Ortis libertatis postsovieticis civitatibus, ferriviae sine spectandis administrativis limitibus constructae finibus sectae sunt et commeatus igitur graviter arctatus est. Ferriviarum paulum intra Chirgisiam, circiter 370 km longum (cum 1520 mm latis viis) summatim, paucum oeconomicum valorem habent, absente magno commeatu super longas distantias versus et ex centris velut Lithopoli, Almata et Russicis urbibus.

Sunt vaga proposita de extendendis ferriviis e Thalasseupoli Septemtrione et/aut ex Ose Meridie in Sinas, sed constructionis sumptus ingens esset.

Ferriviarii nexus cum vicinis nationibus[recensere | fontem recensere]

Chirgisia ferriviarie communicatur et praeterea eandem ferriviariam latitudinem habent cum Kazachstania, per Bisceci ramum, et cum Uzbecia, per Osensem ramum. Nihilominus, quamquam eandem latitudinem cum Tadzikistania participat,? tamen cum ea non conectitur. Etiam non conectitur cum Sinis, cum quibus etiam non participat eandem latitudinem (1524 et 1435 mm).

Viae[recensere | fontem recensere]

Via in Ose, secunda maxima urbe in Chirgisia.

Iuvante Argentaria Asiana Evolutionis (Anglice Asian Development Bank), praecipua via Septemtrionem cum Austroccidente e Bisceco in Os conectens nuper perfecta est. Quod considerabiliter communicationem faciliorem inter duo praecipua centra incolarum in natione, Septemtrione Vallem Tzuensem et Vallem Fergănam Meridie, facit. Huius viae ramorum agnatum 3 500 metrorum passum in Vallem Talasensem Boreoccidente transit, Proposita nunc formulantur ad construendam praecipuam viam ex Os in Sinas.

Omnes viae 30 300 km anno 1990 constituunt, quorum 140 km autoviae, quorum 22 600 km bituminatae (inclusis aliquibus viis cum glareae superficie omnibus caelis), et quorum 7700 immunitae sunt (hae viae ex instabili terra factae et difficiles transitu cum umido caelo sunt).

Viae aquaticae[recensere | fontem recensere]

Per aquam vectura solum in Lacu Calido (Chirgisice; Ысык - Көл et Russice Иссык-Куль) est et asperiter deminuit, URSS collapsa.

Portus[recensere | fontem recensere]

Thalasseupolis (Chirgisice; Балыкчы et Russice Балыкчи) apud Lacum Calidum (Chirgisice Ысык-Көл, Russice Иссык-Куль).

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Meridionalis Lacus Calidi ripa.

Una popularissimarum periegeticarum destinationum in Chirgisia Lacus Calidus est, ubi numerosa deversoria, vicus recreationis, hospitia et sanatoria sita sunt apud Septemtrionalem ripam. Popularissimae litorales zonae in urbe Aphroditapatropolitana (Russice et Chirgisice Чолпон-ата) et vicinis in locis sunt, inter quos Caraoi, Bosteri et Corumdy. Lacum visitantium turistarum numerus amplius millio pro anno inter 2006 et 2007 fuit. Nihilominus, propter oeconomicam politicamque instabilitatem in regione, numerus decrevit in recentibus annis.

Pezoporiam et catascēnōsin curantibus quaeque regio dissimiles attractiones et incitamenta offert. Aliqui popularissimorum locorum catascēnōsei in Meridionali Ose, in area inter urbem Naryn Passumque Torugartensem et montes glaciariaque Melanochiropolin in Thermolimnia circumdantia sunt. Locales mystagogi baiulique in dissimilibus turisticis societatibus Bisceci et in regionalibus capitibus conduci possunt.

Nartatio adhuc in sua infantia velut periegetica industria est, sed aliquatenus vilis et bene structa basis circa mediam horam e Bisceco est. Statio nartatoria Toguzbulacensis 45 km e Bisceco per viam versus vallem Issycatensem distat. In Consaepto Nationali Vallis Melanochiropolitanae, extra Melanochiropolin, etiam statio nartatoria est cum tribus nivitrahis et conducto apparatu prompto bonae qualitatis.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Universitatis Asiae Mediae temporaria graphea Bisceci.

Systema educativum in Chirgisia primariam (gradus 1 in 4) et secundariam (gradus 5 in 11 aut 12 aliquando) educationes sitas in una schola includit. Pueri in primariis scholis septem annos nati accipi solent. Requisitum est omnem puerum novem gradus scholae terminare et diploma completionis recipere. Attamen gradus 10 et 11 optionales sunt, sed necessarium est eos complere ad gradum suscipiendum et ad accipiendum publice missum diploma scholare. Ad accipiendum diploma, studens undecim annorum curriculum scholare complere et quattuor obligatoria Civitatis examina de scriptione, mathematica, historia et lingua adventicia feliciter evadere debet.

77 publicae scholae Bisceci capite et amplius 200 reliqua in natione sunt. 55 instituta educationis superioris et universitates in Chirgisia, quorum 37 sunt Civitatis instituta.

Inter instituta educationis superioris in Chirsigisia sunt:

Cultura[recensere | fontem recensere]

Litterae[recensere | fontem recensere]

Manas traditionale populi Chirgisici epos est. Poëma, circiter medii millionis versuum, vicies longior Homeri Odyssea et unum inter logissimima poëmata in mundo est. Patrioticum opus est, magnalia Manae et eius posterorum et asseclarum referens, qui contra Seres saeculo nono ad servandam Chirgisicam libertatem pugnaverunt.

Traditiones[recensere | fontem recensere]

Licet illegalis, adhuc colitur raptus sponsarum. In principio, in natione ubi matrimonia disposita solita erant, sponsus raptum consensum cum sponsa effecit quam in matrimonium ducere volebat si eiusdem pretium non solvere poterat aut si familia ei repugnabat. Ceterum, horum raptuum aliqui iam non consensi sunt, sed sunt veri raptus.

Musica[recensere | fontem recensere]

Grex musicorum Chirgisicorum in Melanochiropoli canens.

Traditionalis musica Chirgisiae cancellatorum longorumque tonorum usu cum ponderis Russicis elementis designatur.

Traditionalis musica manastzos, sive epous Manae aoedous, et instrumentalem musicam quos nuncupatam includit, quae narrationes circum musicum iter se evolventes refert.

Comuzum (Chirgisice; комуз et Russice; гопуз), soni contracti instrumentum musicum, nationale Chirgisiae instrumentum est. Tres nervos habet, e ligno factum est et cum digitis sine arcu canitur. Eius sonus similis ei citharae Hispanicae est. Praeter comuzum, inter Chirgisica traditionalia instrumenta cobyzum (Chirgisice; кыл кыяк et Russice; кобыз), duorum nervorum instrumentum cum arcu et etiam ponderis Chirgisicae identitatis symbolum; sybyzgy, tibia per latus inflata; tzopoztoor; et cithara Iudaica sunt.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Pediludium est una ex artium athleticarum populo gratissimarum in Chirgisia. Publica societas rectoria est Foederatio Pedilusoria Reipublicae Chirgisicae, anno 1992 post URSS collapsam condita, quae turmam pedilusoriam nationalem Chirgisicam administrat.

Palaestrica etiam valde popularis in Chirgisia est. In Pechinensibus Olympiis anni 2008, duo Chirgisici athletae nomismata in lucta Graeco-Romana assecuti sunt: Canatbecus Begaliev argenteum et Ruslanus Tumenbaev aeneum.

Alsulegia glacialis popularis in Chirgisia non fuit donec primus Campionatus Chirgisicus anno 2009 institutus est. Anno 2011, turma masculina nationalis Chirgisica alsulegiae glacialis in Prima Divisione Ludorum Hiemalium Asianorum 2011 vicit, in omnibus sex ludis cum sex victoriis dominans. Fuit primus ponderis internationalis eventus cuius turma Chirgisica alsulegiae glacialis particeps fuit. Turma masculina Chirgisica alsulegiae glacialis se Foederationi Internationali Alsulegiae Galcialis Iulio 2011 iunxit.

Talantus Duyshebaev, Chirgisicae originis antiquus manufollii lusor et exercitor.

Turma nationalis Chirgisica alsulegiae Russicae suum primum nomisma in Ludis Hiemalibus Asianis 2011 assecuta est ubi aëneum cepit.

Etiam notanda est Chirgisia in manufolli historia possibiliter optimi lusoris medii, Talanti Duyshebaev cunae fuisse, qui in turmis CSKA Moscuae, Teka Cantabria Santanderis, Nettelstedt Hlidbekorum, GWD Minden Mindae et Ciudad Real Urbis Regiae lusit, in quo ultimo eius numerus 10 in Urbis Regiae harena Quijote Arena dimissus est. Talantus Duyshebaev Hispanicam nationalitatem accepit, URSS dissoluta. In praesenti societatis manufollicae Club Balonmano Atlético de Madrid exercitor est.

Traditionales artes athleticas equitationis pondus in Chirgisica cultura reflectit.?Buzcasium (Russice Бузкаши), velut in reliqua Asia Media, popularissimum est. Consistit in ludo turmali? simili permixtionis inter alsulegiam equestrem et harpastum, ubi duae equitum turmae pugnant ad possidendum animal mortuum sine capite artubusque ad consequendum collocare id in metae zona.

Alii populares ludi equestres sunt:

  • Atzabysum est longae distantiae equorum certamen, aliquando amplius 50 chiliometrorum.
  • Dzumbyatmaium consistit in magno pretiosi metalli assere sive dzubyo alligato ad palum cum filo cuius agonistae filum rumpere conantur, equo admisso.
  • Cyzcuu (Chirgisice кыз куумай) consistit in viro feminam persecuto ad assequendum osculum feminae equo admisso equitantis; si is non id consequitur ea invicem eum persequi et eum cum flagello verberare conari potest.
  • Oödarysum consistit in duobus agonistis colluctatis dum equitant et uterque conatur esse primus qui alterum ex equo iaciat.
  • Tyinemmeium consistit in capiendo nummum e solo, equo admisso.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Gubernatio
Generalis informatio
Tabulae
Alia

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Kirgizistania [sic]; Kirgizia; Chirgisia; Cirgisia": geonames.de
  2. [1] Hierarchia Catholica
  3. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  4. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  5. [2] Lexicon Universale Hofmann
  6. Kyrgyzstat
  7. [3] Commissio Nationalis Statisticae

Roman numeral 10000 CC DD.svg