Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Archaeologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cavatores Pompeii.

Archaeologia (-ae, f.) est scientia exstantium antiquitatum. Archaeologia multum historiae auxilium confert. Etenim, velut scientia rerum antiquarum non solum historiae scriptis sed etiam inscriptionibus, aedificiis, supellectilibus, ornamentis, sepulcris, ceterisque rebus ad humanam vitam pertinentibus quae auxilium supersunt ducit.

Nomen archaeologiae a vocabulis Graecis ἀρχαῖος archaios 'antiquus' et λόγος logos 'studium' deducitur.

Prospectus[recensere | fontem recensere]

Saepe labor archaeologicus est per agros ambulare, fictilia colligendi causa. Archaeologi hunc modum prospectionem vocant. Prospectio archaeologica ita est modus agros et montes recensendi et evidentias archaeologicas colendi. In prospectione ambulanti per agrum, archaeologi in singulam lineam ambulant, in spatiis aequis dispersi. Tandem in charta agri inventa collocant. Postea, evidentia in laboratoriis analyzatur. Saepe ante ambulationem, archaeologi studium de regione faciunt in libris antiquis aut incolis inquaerens.

Adsunt aliae methodae prospectionis praeter ambulationem. Photographia aerea est studium imaginum locorum, ut monumenta aut relicta monumentorum ab aere videri possint. Quoque adsunt methodae prospectionis per geophysicam.

Saepe prospectio est studium praevium fossionis.

Chronologia absoluta[recensere | fontem recensere]

Adsunt methodae permultae, per quas possibile est aetatem accurate rerum aut obiectorum investigare. Praeclarae methodae declinationis atomorum radiactivorum in usu sunt.

Carbonium 14[recensere | fontem recensere]

Carbonium 14 est methoda ad calculandam aetatem rerum archaeologicarum, solim si rebus insunt materiae substantiae organicae. Inventa est haec methoda anno 1949, a W.F. Libby.

Dendrochronologia[recensere | fontem recensere]

Dendrochronologia est disciplina chronologica, quae aetatem lignorum et tabularum dat, ob comparationem inter annullos arborum.

Chronologia relativa[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Terminus post quem

Stratigraphia est studium stratuum in quodam loco archaeologico. Ob legem superimpositionis stratuum, stratus profundissimus est stratus veterrimus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad archaeologiam spectant.
archaeologia Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes!