Cambosia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Regnum Cambosiae
nomen Cambosiae in lingua sua
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Situs Cambosiae in Asia
Lingua Lingua Khmer
Caput Phnom Penh
Rex Norodom Sihamoni
Primus Minister Hun Sen
Area
 - Totalis
 - % aqua


181 035 km² (88)
2,5

Multitudo


 - Tota (anno 2010 aest.)
 - Densitas


14 805 000 incolarum (66)
81,8 inc./km² (125)

Nummus Riel Cambosianum (Chmerice: Riel Cambosianum) (codex KHR)
Zona Horaria UTC +7
UTC +9 (solum in insula Teesamensi)
Hymnus nationalis Nokoreach (Latine; Regnum Regium)
Abbreviatio interretialis .kh
Telephonicum praefixum +855

Cambosia,[1][2] sive Cambodia,[3] rite Regnum Cambosiae (Chmerice: ព្រះរាជាណាចក្រកម្ពុជា) et ex Indica Sanscriticaque voce कम्बोजदेश deducta, est civitas in Asia Meridio-Orientali, cui caput est Phnom Penh. Occidente et Boreoccidente Thailandiae, Septemtrione Laotiae, Oriente Vietnamiae et Meridie Sinui Siamensi finitima est. In Cambosiana geographia flumina Mecon (Chmerice: ទន្លេធំ 'magnum flumen') et Tonlesapum (Chmerice: ទន្លេសាប 'lacus aquae frigidae') domitantur. Lingua Cambosiae Khmer ab indigenis Cambosianis appellatur.

Avasatha Angkorensis, templum notum.

Civitatis cives Cambosiani sive Cambodiani sive Chmeres, ad Khmer ethnos referentes, nuncupantur. Plerique Cambosiani Buddhisticae Theravādicae religionis sunt, quamquam civitas non solum Chamicam Musulmanam communitatem, sed etiam aliquas montanas tribus et Christianam communitatem possidet.

In Cambosiana geographia flumina Mecon et Tonle Sap, praecipuae halieuticae opes, domitantur. Humilis altitudinis geographia maximam nationis partem eodem plano aut sub fluminum plano esse facit. In tempore pluvioso, fluxus fluminis Mecon versus Tonle Sap, cuius lacus suam superficiem valde auget, vertitur et fluit.

Agricultura campus oeconomicus praevalens est. Praecipuae Cambosianae industriae raptica et periegesis (cum 1.7 millionibus salutatorum anno 2006 sunt. Petroleum et gasium in territorialibus nationis aquis anno 2005 inventa sunt.

Nomen[recensere | fontem recensere]

"Terra Khmer" (nomen Cambosiae) in scriptura Khmer

Totum modernae civitatis transcriptum nomen est Preahreachanachâk Kampuchea 'Regnum Cambosiae'; formalibus in occasionibus in lingua Khmer voce ប្រទេសកម្ពុជា, Prâteh Kampuchea transcripta et verbatim "Nationem Cambosiae" significante, utuntur, sed colloquiale nomen Khmer ស្រុកខ្មែរ, Srok Khmae transcriptum et verbatim "Terra Khmer" significans, est. Ambae Latinae voces 'Cambosia' et 'Cambodia' Chmer nomen កម្ពុជា, Kâmpŭchea transcriptum, exprimunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Populus Cambosianus primorum unus in Asia Meridiorientali qui non solum Indica politica instituta et ideas adquisivit sed etiam centralizata regna vasta vicina territoria tegentia statuit fuit.

Primum regnum in area cognitum, Regnum Funanense (Khmer: កម្ពុជាសម័យអាណាចក្រភ្នំ), maximum splendorem inter saecula quintum et sextum habuit. Cui Regnum Chenlae (Khmer: ចេនឡា) successit, quod in praesentium civitatum Cambosiana, Vietnamiensis, Laoticae et Thailandicae areis dominatum est.

Imperium Chmericum[recensere | fontem recensere]

Aurea civilizationis Chmericae aetas periodus inter saecula nonum et tertium decimum comprehensa est. Tunc Regnum Cambosiae, quod praesenti Cambosiae nomen dedit, extensa territoria e suo regionis Angkorensis capite in Occidentem Cambosiae iuxta fluminis Mecon ripam gubernavit.

Ineunte saeculo tertio decimo, Regnum Cambosiae suum politicum culturaleque culmen adeptum esse habetur. Praeter hodiernam Cambosiae terram, sua terra orientalis Thailandiae zonam, Laotiae meridiem, et meridionalem Vietnamiae partem usque ad antiquum Champae (Sanscritice: चंपा) complectebatur.

Aliqui eius corruptionis factores vicinorum populorum (praesertim Siamensium et Champanorum) aggressivitas, interdynastici? conflictus et gradatim deterius complexum inrigationis systema e quo oryzae procreatio pendebat fuerunt. Angkorensis monarchia usque ad 1431 supervixit, ubi Thailandienses urbem ceperunt et Cambosianus rex versus civitatis meridiem effugit.

Avasatha Angkor Wat, prope Siem Reap (Khmer: ក្រុងសៀមរាប).

Tempus inter saecula quintum decimum et undevicensimum continua degeneratio et territorialis amissiones fuit, sed Cambosia brevi prosperitatis periodo per saeculum sextum decimum fructa est, quia reges sua in Austrorientali Tonlesapensi regione capita aedificare iussere, quod commercium cum aliis Asiae partibus impulit. Per hanc periodum, natio ab Hispanicis et Lusicis erronibus et missionariis, velut Blasio Ruiz de Hernán González, visitata est.

Thailandica occupatio anno 1594 reipublicae conlapsionem significavit, quae e conflictibus inter duas vicinas et magis magisque potentes civitates, Siamiam et Vietnamiam, pendere coepit. Vietnamiae conditus in fluminis Mecon delta ut haec area suis territorialibus possessionibus exeunte saeculo septimo decimo adiungeretur induxit. Eapropter, Cambosia suorum territoriorum divitissimorum unum et suum exitum in mare amisit. Hoc amissionum genus per primum saeculi undevicensimi dimidium se succederunt, quia haec vicina civitas totam Cambosianam terram absorbere et eius incolas in Vietnamiensem culturam inserere exspectabat.

Protectoratus Francicus[recensere | fontem recensere]

Post corruptionis saecula, Cambosia protectoratus Francicus anno 1863 facta est et iuxta cum Vietnamia et Laotia Indosinae Francicae partem formavit. Anno 1867, pro Siamia protectoratum agnoscente, Francia Cambosianum territorium Cochinchinae non adiungere transegit et Thailandicam Battambangensis et Angkorensis provinciarum possessionem agnovit.

Francica colonialia aedificia in Phnom Penh.

Per triginta annos colonialis gubernatio regem Norodom I intestinas civitatis res dirigere sivit, sibi externas tenens. Norodom I mortuo, anno 1904, et regno a fratre Sisowath accepto, Francici potestatem suam super solium auxerunt. Duarum provinciarum quae penes Siamiam erant restitutio colonialem potestatem magis consolidari fecit. Amicitia inter ambas civitates cum herede Sisowath Monivong continuavit.

Quamquam Francici quandam infrastructuram in Cambosia, praecipue vias communicationis, construxere, haec evolutio in Indosinam insertioni collineabat et non incolarum condicionum meliorationi. Cambosiani quidem pessime in mediis Hanoiensibus administrationibus repraesentabantur, plerique periti technologique in civitate laborantes Vietnamienses erant. Altera ex parte, Seres in gubernationem domitabantur. Anno 1937, e 631 studentium in Universitate Indosinica Hanoiensi inscriptorum, solum tres Cambosiani aderant.

Post Iaponicam occupationem per Bellum Orbis Terrarum Secundum, civitas suam libertatem anno 1953 declaravit.

Chmeres Rubri[recensere | fontem recensere]

Cambosia Democratica (Chmerice: កម្ពុជាប្រជាធិបតេយ្យ) ritum Cambosiae nomen penes Communisticam gubernationem de Pol Pot et eius factionis Chmerum Rubrorum inter annos 1975 et 1979.

Per hanc periodum, circiter duo milliones Cambosianorum causa actuum exterminandi mortui sunt quos Pol Pot "hostem occultum," scilicet omnia contra suum propositum construendae Communisticae novae Cambosiae considerata, nuncupavit. Haec actio aliud consecutionum genus, velut famem et epidemias nunquam satisfactas genuit.

Maxima repercussio, nihilominus, 1 700 000 victimarum fuit, quas impulsa coercitio intra inveniendi "hostis occulti" compagem reliquit. Calculatur amplius quartam Cambosianorum partem per quod Genocidium Cambosianum nominatum mortuam esse.

Haec periodus finem cepit, invadentibus Vietnamiensibus per bellum septemdecim dies inter Decembrem 1978 et Ianuarium 1979 durans et condita Republica Populari Cambosiana (Chmerice: សាធារណរដ្ឋប្រជាមានិតកម្ពុជា / រដ្ឋកម្ពុជា), quae nationem reconstruere coepit.

Hodierna Cambosia[recensere | fontem recensere]

Anno 1991 factiones pugnantes, Consociatio Nationum et aliae nationes foedus attigere ut conflictus finem caperet. Quod ut "Consilium Nationale Supremum," ab Consociationis Nationum auctoritatibus et dissimilium nationis repraesentationum legatis formatum, potestatem caperet erat. Princeps Norodom Sihanouk eiusdem gubernationis praeses esset. Anno 1993, monarchica factio Coniuncta Frons Nationalis pro Cambosia Libera, Neutra, Pacifica, Cooperativa (Chmerice: គណបក្ស ហ្វ៊ុនស៊ិនប៉ិច et Francice: Front Uni National pour un Cambodge Indépendant, Neutre, Pacifique, et Coopératif sive FUNCINPEC) in comitiis vicit. Gubernatio novam constitutionem ratificavit, monarchiam restituentem et Regnum Cambosiae condentem, principe Norodom Sihanouk rege (erat eius secunda periodus velut monarcha). Post haec comitia, nulla natio gubernationem in exilio agnosceret, quae suam repraesentationem in Consociatione Nationum et peregrinum subsidium amisit.

Hun Sen, primus minister Cambosianus.

Iunio 1997 Hun Sen contra FUNCINPEC Regnum evertit et principem Norodom Ranariddh substituit. Comitia anno 1998 celebrantur et Factio Popularis Cambosiana (Chmerice: គណបក្សប្រជាជនកម្ពុជា) et CFNCLNPC foedus attigere per quod Hun Sen primus minister et Norodom Ranariddh Conventi Nationalis praeses esset et secundum quod coalitionis gubernatio formaretur et senatus crearetur.

Pol Pot mortuus est anno 1998, ubi rex Norodom Sihanouk praecipuis Chmeribus Rubris ducibus amnestiam concessit, quae, non obstante, non omnibus satisfecit. Ineunte anno 1999, plerique Chmeres Rubri bellatores clandestini processum pacis oblatum accepere et solum parvus circulus in Boreoccidentalibus provinciis perrexit. Ta Mok, politicus heres de Pol Pot, captus est et suos annos in carcere finivit (anno 2006 mortuus est). Multarum societatum pro Iuribus Humanis pressio, tum nationali tum internationali tum Consociationis Nationum gradu ad longum negotiationum processum cum gubernatio de Hun Sen induxit ad provehendum iudicium contra Cambosiae Democraticae duces, responsalis ut quarta nationalium incolarum pars abiret, quod genocidium qualificatum est. Anno 2006 tribunal constitutum est et ineunte 2007 iudicium contra Chmeres Rubros incohatus est.

Anno 2003, rex Norodom Sihanouk secunda vice abdicavit et "Consilium Regium" velut successorem principem Norodom Sihamoni, eius filium, velut regem Cambosiae elegit.

Civilitas et gubernatio[recensere | fontem recensere]

Norodom Sihamoni, Rex Cambosiae.

Cambosiana civilitas formaliter, secundum nationis constitutionem anni 1993, in monarchiae constitutionalis, velut parlamentariae democratiae repraesentativae gestae, compage fit. Primus Minister Cambosiae gubernationis et pluriformis systematis plurifactionalis dux dum rex dux civitatis est.

Primus Minister a rege designatur, monente approbanteque Convento Nationale (Chmerice et translitterate; Radhsphea ney Preah Recheanachakr Kampuchea); Primus Minister et sui ministeriis designati potestate exsecutiva in gubernatione funguntur. Potestas legifera tam in exsecutivum consilium quam in duas parlamenti cameras, Conventum Nationalem et Senatum, confertur.

Die Pridie Idus Octobres anni 2004, Rex Norodom Sihamoni a speciali novem sodalium consilio de solio selectus est, seligendi processus pars quae rapide perfecta est post insperatam abdicationem Regis Norodom Sihanouk hebdomadem antea. Electus Sihamoni a Primo Ministro Hun Sen et a Conventi Nationalis prolocutore, Principe Norodom Ranariddh (regis consanguineo et praesenti praecipuo consiliario), ambobus consilii de solio sociis, ratus factus est. Phnom Penh in urbe die 29 Octobris 2004 diadema regi impositum est.

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Caput et Provinciae (Chmerice: ខេត្ត) Cambosianae primi gradus administrativae divisiones sunt. Cambosianae areae in viginti et tres provincias et caput dividuntur. Municipia (Chmerice: ក្រុង), Districti (Chmerice: ស្រុក) et Sectiones (Chmerice: ខណ្ឌ) et secundi gradus administrativae divisiones Cambosianae sunt. Provinciae in viginti et sex municipia et 159 districtos dividuntur et caput in octo sectiones dividit. Districti vicissim etiam in communia (Chmerice: ឃុំ) et vicos (Chmerice: សង្កាត់) dividuntur. Municipia et sectiones in vicos dividuntur.

Tabula Cambosiae.
Specus Kompongtrachensis in Tetraodontidapolitania (Chmerice: ខេតុកំពត).
Avasatha Phomensis (Chmerice: វត្តភ្នំ) in Phnom Penh.

Provinciarum catalogus[recensere | fontem recensere]

No. Provincia Latine Provincia Chmerice Caput Latine Caput Chmerice Area
1 Caput Phnom Penh[4] ភ្នំពេញ 290 112
2 Centrum កណ្ដាល Melanopappopolis ក្រុងតាខ្មៅ 3568 1378
3 Pappocrystallopolitania ខេត្តតាកែវ Pappocrystallopolis ខេត្តតាកែវ 3563 1376
4 Kompongchamensis[5] ខេត្តកំពង់ចាម Kompongchamensis[6] ក្រុងកំពង់ចាម 9799 3783
5 Kompongthomensis កំពង់ធំ Kompongthomensis ក្រុងកំពង់ធំ 13 814 5334
6 Siamohettapolitania សៀមរាប Siamohettapolis ក្រុងសៀមរាប 10 299 3976
7 Sacer Vihara ព្រះវិហារ Tbengmeancheyensis ត្បែងមានជ័យ 13 788 5324
8 Victoria Septemtrionalis ឧត្ដរមានជ័យ Abathylepolis សំរោង 6158 2378
9 Fortalitia Victoriae ខេត្តបន្ទាយមានជ័យ Sisophon សិរីសោភ័ណ 6679 2579
10 Battambangensis[7] បាត់ដំបង Battambangensis[8] ក្រុងបាត់ដំបង 11 072 4275
11 Sapphiropolis ក្រុងប៉ៃលិន 803 310
12 Bodhisattuapolitania ខេតុពោសាត់ Bodhisattuapolis ពោធិសាត់ 12 692 4900
13 Kompongchnangensis ខេត្តកំពង់ឆ្នាំង Kompongchnangensis ក្រុងកំពង់ឆ្នាំង 5521 2132
14 Carambolapolitania ខេត្តកំពង់ស្ពឺ Carambolapolis កំពង់ស្ពឺ
15 Kohkongensis ខេត្តកោះកុង Kohkongensis ក្រុងកោះកុង 11 160 4309
16 Sihanoukopolis ខេត្តព្រះសីហនុ 868 335
17 Tetraodontidapolitania ខេតុកំពត Tetraodontidapolis ក្រុងកំពត 4873,2 1881,6
18 Ephippiopolis កែប 335.8 129.7
19 Dolichylepolitania ខេត្តព្រៃវែង Dolichylepolis ក្រុងព្រៃវែង 4883 1885
20 Mangogrammepolitania ស្វាយរៀង Mangogrammepolis ស្វាយរៀង 2966 1145
21 Cosmetoconeopolitania ក្រចេះ Cosmetoconeopolis ក្រចេះ 11 094 4283
22 Calamopotamia ស្ទឹងត្រែង Calamopotamopolis ស្ទឹងត្រែង 11 092 4283
23 Lithidiopagia រតនគិរី Balungensis បានលុង 10 782 4163
24 Mandalapagia មណ្ឌលគីរី Senmonoromensis 14 288 5517
25 Tonlesapum ទន្លេសាប Tonlesapum ទន្លេសាប 3000 1158

Die 22 Decembris, Rex Norodom Sihamoni Decretum Regale municipia Ephippiopolis (Chmerice: កែប), Sapphiropolis (Chmerice: ក្រុងប៉ៃលិន) et Sihanoukopolis (Chmerice: ខេត្តព្រះសីហនុ) in provincias mutans obsignavit, dum praeterea aliquot provinciales limites adaptavit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula Cambosiae.

Asiae Meridiorientalis natio, Cambosia nationibus Thailandiae, Laotiae et Vietnamiae circumdatur. Cuius superficies 181 035 km² lata et litus, 433 km longum, ad Sinum Siamensem patet. Ei tria magna iuga montium sunt; Elephas, Cardamomum et Dongensis.

Hydrographia[recensere | fontem recensere]

Caput, Phnom Penh, iuxta praecipuum flumen, Mecon (Chmerice: ទន្លេមេគង្គ), situm est, in suo ipso delta. Hoc flumen in Thibeto oritur et Orientale Cambosiae dimidium transit antequam in Vietnamiam intret ubi in Mare Sericum Meridionale (Sinice: 南海; Chmerice: សមុទ្រចិនខាងត្បូង) influit. Maximus lacus in natione Tonlesapum (Chmerice: បឹងទន្លេសាប), vasta planitie per tempus pluviosum perfusa formatum, est (circiter 300 km² per tempus siccum et adhuc 10 000 km² per magnarum pluviarum latum).

Clima[recensere | fontem recensere]

Natio in humili altitudine seu aequore maris seu fluminis maximi seu adhuc humiliori aequore sita est, quod ut tempus pluviosum lacuum et fluminis praecipui, Mecon, aequor augeat facit. Temperaturae gradatim inter 10 °C et 38 °C subeunt. Cambosia climate tropicali cum "temporibus alternis" afficitur. Pluviae gradatim e Maio in Novembrem augentur. Siccitas quidem fere absoluta inter Decembrem et Aprilem.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Oryzae cultura in oeconomia praecipuo munere fungitur.
Avasatha Angkorensis popularis periegetica destinatio in Cambosia.

Cambosia praesertim agraria natio est, cum pauca industrializationis et humili reditu per capita. Cambosiae et fere omnium Asiae Meridionalis nationum praecipua res agraria oryza est. Oryzae cultura fluvialibus in vallibus valdissime et cum magna productivitate colitur. Quod agricultura topiaria, cum magno ergatodynamico usu et soli compendio, nuncupatur.

Aliae ponderis res agrariae cummis, coffea, harundo sacchari, thea et piper nigrum sunt. Quae omnes exportationi destinantur.

Inter annos 1980 et 1990, Cambosiana oeconomia 5% anniverse crevit. Oeconomici incrementi indices superiores quam mundana media fuere, in adventiciis collocationibus pecuniariis fundati. Sed e secundo anni 1990 dimidio, istae collocationes pecuniariae rarae esse coepere (quia in alias Orbis partes collocatae sunt) et isti indices deminuere.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Buddhismus praecipua religio in Cambosia.
Buddhistae monachi prae Avasatha Angkorensi.
Avasatha Ecensis in Urbe Battambangensi (Chmerice: ក្រុងបាត់ដំបង).

90% incolarum Chmericae originis est et Chmerice loquitur, quia lingua Chmerica publica est. Inter reliquos Seres, Vietnamienses, Chami et Monticolae (Chmerice: ខ្មែរ​លើ) sunt.

Lingua Chmerica ad Austroasiatici circuli subfamiliam Mon-Chmericam pertinet. Lingua Francica, quondam lingua gubernationis in Indosina, adhuc utuntur multi Cambosiani senes. Francica etiam in aliquibus scholis universitatibusque a Francica gubernatione conditis instructionis lingua est. Francica Cambodica, nationis colonialis praeteriti residuum, dialectos in Cambosia inventa est qua aliquando gubernatio utitur.

Nihilominus, recentibus in decenniis, multi Cambosiani iuvenes et negotiatores Anglicam discere sustinent. In praecipuis urbibus et periegetica centra. Magnus scholarum numerus Anglica utitur et eam propter obruentem ex Anglophonicis nationibus periegetarum numerum docent. Adhuc in plerisque ruralibus locis, multi iuvenes saltem Anglice paulo loquuntur, quia crebro a monachis in localibus pagodis docetur ubi multi pueri educantur.

Superans religio, Buddhismi Theravādici quaedam (95%), a Chmeribus Rubris supressa est sed renovatum vigorem experta est. Islamismus (3%) et Christianismus (2%) quoque coluntur.

Bellum civile et consequentiae multum apud Cambosianos valuere. 50% incolarum iuniores quam viginti et duos annos nati sunt. Cum 0.96 viris pro femina, Cambosia maximam proportionem secundum sexum in Subregione Mecon Magni habet. Inter circiter sexaginta et quinque annos natos Cambosianos, proportio feminae pro viro 1.6:1 est.

Societas UNICEF Cambosiam tertiam nationem in mundo cum maximo cuniculorum terrestrium numero designavit, quibus circiter 60 000 civilium mortium et amplius milia mutilorum aut vulneratorum ex anno 1970 propter haud displosos cuniculos terrestres post in ruralibus areis relictos attribuuntur. Pleraeque victima pueri armentum agentes aut ruri ludentes sunt.

Adulti cuniculis superviventes crebro amputationis unius aut plurimorum membrorum egent et ad mendicationem confugiunt ad supervivendum. Anno 2006, ob cuniculos victimarum numerus in Cambosia amplius 50% acute deminutus est, comparatus cum anni 2005, cum numero victimarum ob cuniculos e 800 anno 2005 in minus quam 400 anno 2006. Reductus victimarum index anno 2007 continuavit, cum 208 victimarum (e quibus 38 mortui et 170 vulnerati).

Valetudo[recensere | fontem recensere]

Valetudinaria qualitas in Cambosia auget, cum exspectatione vitae feminis sexaginta et quattuor annorum et sexaginta annorum viris anno 2009. Cambosiana gubernatio valitudinis qualitatem et conscientiam de sida VIDHque et malaria in natione augere destinat.

Cambosianus index mortalitatis infantilis e 115 anno 1993 in quinquaginta et quattuor mortuorum pro mille natorum vivorum anno 2009 deminuit. Eadem in periodo, mortalitas minus quam quinque annos natorum e 181 in 115 pro 1000 natorum vivorum deminuit. In provincia cum pessimis valetudinis indicibus, Lithidiopagia (Chmerice: រតនគិរី), 22.9% puerorum ante quinque annos mortui sunt.

Cambosiana religiositas
religio percentatio
Buddhismus
  
96%
Islamismus
  
2%
Christianismus
  
2%

Cultura[recensere | fontem recensere]

Inter varios factores Cambosianae culturae contribuentes Buddhismus Theravādicus, Hinduismus, Colonialismus Francicus, Angkorensis cultura et moderna globalizatio sunt. Ministerium Culturae et Artium Liberalium Cambosianum responsalis promovendae et evolvendae Cambosianae culturae est. Cambosianae culturae numerosissimi ethnous cultura in inferioribus terris non solum est, sed quoque viginti culturaliter distinctae collinae tribus sunt, Chmeres Monticolae (Chmerice: ខ្មែរ​លើ) nuncupatae, vocabulum a Norodom Sihanouk novatum ad gignendam unitatem inter montium et terrarum inferiorum incolas.

Cambosiani agricolae amictorium cramam (Chmerice: ក្រមារ) nuncupatum induunt, quod unicus Cambosianorum vestimentorum aspectus est. Chmerica cultura, ab Imperio Chmerico evoluta diffusaque, distinctivos saltationis, architecturae, et sculpturae modos habet, qui cum vicinis Laotia Thailandiaque per historiam commutati sunt. Avasatha Angkorensis ('urbis templum' significans) servatissimum Chmericae architecturae exemplum ex Angkorensi aera est, dum centena aliorum templorum in eadem regione et in eius vicinitate inventa sunt.

Chmeres unicam methodon referendae informationis in foliis Trae habent. Trae foliorum libri informationem de Chmerci populi fabulis, Ramayana, Buddhismi origine et aliis orationalium librorum seriebus referunt. Qui magnopere curantur et involvuntur ad protegendum ex umore et iungalae climate.

Festivalia Certaminis Celocum (Chmerice: ពិធី​បុណ្យ​អុំ​ទូក), annuum in celocibus remigandi certamen, assiduissima Cambosiana civitatis festivalia sunt. Exeunte tempore pluvioso celebrantur, Mecon fluminis fluxu deminuente ad normalem gradum, quod ut Tonlesapum fluxum convertat permittit. Propemodum 10% Cambosianorum huic eventui quotannis intersunt ad ludos ludendos, ad gratulandam lunam, ad pyrotechnica spectacula spectandum et ad fruendum celocum certamen in carnelevaria athmosphaera. Inter populares ludos rixa gallorum, pediludium et calcitratus seyi, quod saccifolii simile, sunt. In classico Indico solari calendario et Theravadico Buddhismo, Annus Novus Cambosianus (Chmerice: បុណ្យចូលឆ្នាំថ្មី) praecipuus dies festus, Aprili celebratus, est. Inter notos artifices cantores Sinn Sisamouth et Ros Serey Sothear (et posthac Meng Keo Pichenda) sunt, qui nova genera musica in nationem introduxit.

Coquina[recensere | fontem recensere]

Phnompenhensi modo ius collyrae sive catieu (Chmerice: គុយទាវ).
Amok, popularis cibus Cambodicus

Oryza, velut in aliis Asiae Meridiorientalis civitatibus, praecupuum frumentum, dum e flumine Mecon et lacu Tonlesapo piscis principalem diaetae partem etiam formant. Cambosiana piscium et piscatoria manufacta petitio per capita cibo commercioque anno 2000 viginti chiliogrammata piscis per annum et duae unciae per diem per capita fuit. Aliqui pisces prahocum (Chmerice: ប្រហុក) maiori servationi facti sunt. Gastronomia Cambosiana tropicos fructus, iuscella, et collyras continet. Principales ingredientes? in Cambosiana gastronomia sunt citrus hystrix, cymbopogon, allium, nuoc-mam, liquamen soiae, ius condimenti Indici, tamarindus, zingiber, liquamen ostreum, latex cocoinus, et piper nigrum.

Aliquae Cambosianae coquinae cuppedia numbunhiocum (Chmerice: នំបញ្ចុក), amocum (Chmerice: អាមុក) et apingum (Chmerice: អាពីង) sunt.

Francici ponderis exemplum in Cambosianam coquinam Cambosianum caengphetum cum tosto bacillo est. Tosti bacilli partes in caengphetum merguntur et manducantur. Cambosianum caengphetum etiam cum oryza et vermiculis oryzae manducatur. Probabiliter popularissimus cenae cibus, catieu (Chmerice: គុយទាវ), porcinae cum collyra oryzae, fricto allio et allio wakegi ius est quod tegmina velut globulos bovinos, caridea, iecur porcinum aut lactucam etiam continere potest. Cambosiana coquina relative ignota mundo est, ei suarum vicinarum, Thailandiae et Vietnamiae, collata.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Pediludium popularissimorum artium athleticarum unus est, quamquam professionaliter instructi? artis athleticae non tam pervulgati quam in Occidentalibus nationibus propter oeconomicas condiciones. Pediludium in Cambosiam a Francicis latum est et populare inter autochthnes factum est. Turma Pedilusoria Nationalis Cambosiana quartum locum in Certamine Asiano anno 1972 attigit sed eius evolutio e bello civili retardata est. Occidentales artes athleticas velut follis volaticus, culturismus, alsulegia pratensis, harpastum XV, pilamalleus, et basipila magis magisque popularitatis consecuta sunt. Inter autochthonicos artes usitatum celocum certamen, certamen bubale, pugilatus Chmericus, palaestrica usitata Chmerica (Chmerice: ចំបាប់) et bocator (Chmerice: ល្បុក្កតោ) sunt. Cambosia primum Olympica in Olympiis Aestivis anni 1956 equites mittens participavit. Cambosia etiam hospitio Ludos Novarum Virum Emergentium (Anglice: GANEFO), Olympicis optio, decennio 197 accepit.

Musica[recensere | fontem recensere]

Usitata musica Cambosiana ab Imperio Chmerico originem trahit. Regiae saltationes velut apsara (Chmerice: អប្សរា) Cambosianae culturae icones sunt. Inter popularia saltationis genera romuongum, in festivalibus saltatum, est. Cambosiana Aera Musicae Classicae inter decennia 197 et 198 cum insignibus cantoribus sicut Sinn Sisamouth et Ros Serey Sothear fuit. Nihilominus, per Res Novas Chmerum Rubrorum multi classici et populares decenniorum 197 et 198 cantores propter supplicium, famem aut expilationem mortui sunt.

Interrete[recensere | fontem recensere]

Quia Cambosia crescere pergit, ergo sua conexio ad mundum etiam. Hodie numerosi loci sunt ubi Interrete in promptu publico usui est, velut in cafeis, thermopoliis, popinis et tabernis benzinariis.

Aucta conexio ad Interrete desiderium plurimorum situum interretialium de Cambosia creavit. Ob Cambosianum indicem alphabetizationis, quaetio oritur si de Cambosia situs interretiales Anglice aut Chmerice esse opus est. Anglica preacipua Interretis lingua est et plerique Cambosiani interretiales usuarii Anglicam intellegunt sed cum Chmerici unicodicis usu, plurimi situs Chmericas versiones praebere possunt.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Aeroportus Internationalis Siamohettapolitanus (Chmerice: អាកាសយានដ្ឋានអន្តរជាតិសៀមរាបអង្គរ).
Via Nationalis 4.

Bellum civile et negligentia graviter Cambosianum vecturae systema nocuerunt, sed cum aliarum nationum subsidio et apparatibus, Cambosia praecipuas vias ad internationales normas melioravit, praesertim ex anno 2006. Pleraeque praecipuae viae nunc bituminatae sunt.

Cambosia duas ferrivias, tote circiter 612 km (380 mi) simplicis et unum metrum amplae ferriviae, habet. Ferriviae e capite in Sihanoukopolin iuxta Meridionale litus et e Phnom Penh in Sisophon (quamquam tramina crebro solum ad Urbem Battambangensem adveniunt) eunt. In praesenti solum unum insessorum tramen per hebdomadem inter Phnom Penh et Urbem Battambangensem it.

Praeter principalem interprovincialem commeatus arteriam caput Phnom Penh ad Sihanoukopolin conectentem, antiquae sordidaeque viae calcestratio et bituminatio et quinque pontium aedificatio super praecipua flumina caput Phnom Penh ad Urbem Kohkongensem perpetuo nunc conexuit et quamobrem nunc ininterruptus viarius accessus ad vicinam Thailandiam et eius vastum viarium systema est.

Cambosianae latae viae fluviales historice ponderis in internationali commercio fuerunt. Flumina Mecon et Tonlesapum, eorum numerosae accessiones et lacus Tonlesapensis amplae longitudinis vias suppeditant, inclusis 3700 km (2300 mi) totum per annum navigabilibus ob naves 0.6 m (2 pedes) deducentes et alia 282 km (175 mi) navigabilibus ad naves 1.8 m (6 pedes) deducentes.

Cambosia duos principales portus, de Phnom Penh et Sihanoukopolitanum, et alios quinque minores habet. De Phnom Penh portus, in fluminum Bassaci, Mecon et Tonlesapi compito situm, unicus portus fluvialis capax accipiendorum 8000 tonnarum navium per tempus humidum et 5 000 tonnarum navium per tempus siccum est. Cum crescente oeconomica activitate incrementum in autocinetorum et birotarum automatariarum usu venit, quamquam birotae adhuc dominantur. Rixones birotarii additionalis optio sunt quibus salutatores crebro utuntur.

Natio quattuor commerciales aeroportus habet. Aeroportus Internationalis de Phnom Penh (Chmerice: អាកាសយានដ្ឋានអន្តរជាតិភ្នំពេញ) in Phnom Penh secundus maximus in Cambosia est. Aeroportus Internationalis Siamohettapolitanus (Chmerice: អាកាសយានដ្ឋានអន្តរជាតិសៀមរាបអង្គរ) maximus est et plerosque volatus in Cambosiam et e Cambosia gerit. Alii aeroportus in Sihanoukopoli et in Battambangensi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 55
  2. Synodus Episcoporum Bollettino, e situ interretiale Vaticani
  3. Vide nomina specierum: Endonepenthia cambodiae, Megaselia cambodiae
  4. [1]
  5. [2]
  6. [3]
  7. [4]
  8. [5]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicivia Vide Cambosia apud Viciviam.


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!