Haec pagina est honorata.
Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Res militaris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: De re militari

Unam legis e paginis de
re militari
disserentibus

Defending the Polish banner at Chocim, by Juliusz Kossak, 1892.jpg
Trafalgaris Pugna die 21 Octobris 1805 facta, in qua classis Britannica classem Franco-Hispanicam Napoleonis vicit.
Aëroplana bellica conspicuas partes in proeliis secundi belli mundani egerunt.
Quamobrem post secundum bellum mundanum naves aëroplanigerae partem magnam in classes militares figurant. Hac in imagine navis aëroplanigera U.S.S. Yorktown et batallaria venatoria U.S.S. Hamman torpedinis ictum accipiunt magna displosione.
F-22 Raptor, pugnator aërius.

Res militaris milites complectitur nec non omnia vehicula, arma, tela, et cetera, quae praesertim ad bellum gerendum necessaria sunt.

Carolus de Clausewitz in libro Vom Kriege ('De bello') inscripto inclute "bellum" ait "non est nisi capessendae rei publicae continuatio alia ratione innixa."[1] Modus belli quidem est mutua inter civitates vel regimina violentia. Quia vis invicem inter civitates adlata legibus civitatum dirigitur, bellum magnopere a caede, tromocratia, genocidio differt. Necesse est copias militares legibus civitatis parentes summa disciplina bellum gerere.

Primum belli propositum est hostes interficendo bellum quam primum desinere, ut casus belli decernatur et pax iterum habeatur. Sicut imperator Georgius Smith Patton Iunior dixit: "militis officium non est pro sua civitate cadere, sed facere ut alii nothi [hostes] pro sua cadant."[2] In proeli campo, igitur, milites complures hostes summa violentia occidunt. Proelii violentia tumultusque tam vehemens summam disciplinam, virtutem, fortitudinem, animum, et oboedientiam ab militibus requirit. Itaque disciplina militaris milites docuit insigne gradus militares gerere, et summa disciplina iussa praefectorum eorum parere.

Telorum armorumque evolutio efficit, ut per aetates belli gerendi rationes mutentur. Maximum effectum fuit ob pulveris pyrii reppertum Sinae saeculis 13–14, quo arma ignifera sicut sclopeta efficiuntur. Haec arma ignifera, de quo usu milites facile docuntur, mox notissimas partes figuraverunt in omnibus bellis, sicut rerum libertationis bella, rerum eversionis bella, bella Napoleonica, primum et secundum bellum mundanum, et cetera.

Tandem, saeculo XX reperta telorum nuclearum, chemicorum, biologicorumque effecerunt omnes expectare omnia bella sisti. Homines enim ubique agnoverunt talia destructionis massivae tela in bello numquam posse adhiberi ne se ad ruinam universam exponant. Talia tela forsitan totum mundum humanum omnino sistere possunt. Talis telis igitur numquam hodie utebantur, eis contra ius belli esse putatis. Verumtamen bella hodie demissa scala nos afflictant, et saepe pro civitatis defensa copiae militares necesse putantur.

Copiae militares[recensere | fontem recensere]

Bellum in terra, mari, et aëre geruntur; quam ob rem copiae militares sunt trium generum:

peditatus, copiae deciduae, copiae cataphractae seu equestres, auxilia tormentaria, auxilia aëria
classes ordinariae et subaqueanae, peditatus marini, custodes litorales, copiae onerariae
classis aëria obstructora, copiae pyroballistariae, copiae cosmicae

Saepe copiae militares quoque hodie copias clandestinas includunt, et militias, quae perpetui exercitus partes non formant, in multis civitatibus copiae irregulares vel custodes nationales appellatae.

Arma, vehicula, et machina bellica[recensere | fontem recensere]

Gradus militares[recensere | fontem recensere]

Dextra salutant milites, cuius vestimenta militaria varios gradus militares monstant.

In tumultu violentiaque, oportet militibus semper iussa praefectorum eorum continuo oboedire. Saepe est sola illa disciplina, quae sinit milites pugnam supervivere. Saepe nonnulli perire debent, ut alii victoria vivant. At, ut oboedire possint, necesse est actutum decernere militum gradus in campo belli; quamobrem milites suos gradus claros insigne gerunt.

Gradus militares et eorum nomina aliquanto variant inter divisiones armatas et inter civitates. Tabula infra Latine gradus dat, secundum varios locos Latinos hodiernos, iuxta similes gradus quibus Anglice Foederatae Americae Civitates, Italice Italia, et Germanice Germania utuntur. Similaritas inter gradus decernitur per gradus Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali exhibitos. Hi gradus hodierni, ob mutatas exercitus compositiones, aliquanto discrepant a gradibus exercitus Romani antiqui in tabula quoque datis.

Gradus in exercitibus hodiernis adhibiti Gradus Romani ca. annum 50 Gradus Romani ca. annum 400
Latine Anglice Italice Gemanice Latine
Generalis, Summus Praefectus[3] General Generale General Dux, Imperator[4] Imperator
Vice-Generalis, Corporis Generalis, Corporis Praefectus[5] Lieut. General Generale di corpo d'armata Generalleutnant Legatus[6] Magister Militum
Generalis Maior, Divisionis Generalis, Divisionis Praefectus[5] Major General Generale di divisione Generalmajor Dux
Generalis Legionarius, Legionis Generalis, Legionis Praefectus[7] Brigadier General Generale di brigata Brigadegeneral Legionis Praefectus[8]
Chiliarchus[9] Colonel Colonnello Oberst Tribunus Maior Cohortis Praefectus
Chiliarchus Vicarius [10] Lieut. Colonel Tenente Colonnello Oberstleutnant Tribunus minor Centurio prior
Centurio Maior Major Maggiore Major Centurio Primipili[11]
Centurio, Capitaneus Captain Capitano Hauptmann Centurio
Succenturio Maior Lieutenant Tenente Oberleutnant Centurionis Optio
Succenturio Minor Second Lieut. Sottotenente Leutnant Succenturio Minor
Decurio Maior Sergeant Major Sergente maggiore Oberstabsfeldwebel Decurio Maior
Decurio Sergeant Sergente Feldwebel Decurio/Decanus[12]
Optio Corporal Caporale Unteroffizier Decurionis Optio
Legionarius Private (First Class)[13] Appuntato Gefreiter Legionarius
Miles gregarius Private Soldato Soldat Miles gregarius

Tabula quae sequitur dat gradus in copiis navalibus hodiernis adhibitos Latine, Anglice, Italice et Germanice.

Gradus in copiis navalibus hodiernis adhibiti
Latine Anglice Italice Gemanice[14]
Classis Admiralis, Summus Admiralis, Summus Classis Praefectus[15] Fleet Admiral Ammiraglio di Flotta[16] Großadmiral
Admiralis[17], Classis Praefectus[18] Admiral Ammiraglio Admiral
Vice-Admiralis[17], Classis Subpraefectus[19] Vice Admiral Ammiraglio di Squadra Vizeadmiral
Contraadmiralis[20][15] Rear Admiral Ammiraglio di Divisione Konteradmiral
Navarchus Princeps,[21] Capitaneus[22] Captain Capitano di Vascello Kapitän-zur-See
Navarchus[21] Commander Capitano di Fregata Fregattenkapitän
Trierarchus[21] Lt. Commander Capitano di Corvetta Korvettenkapitän
Archigubernus[23] Lieutenant Tenente di Vascello Kapitän-Leutnant
Nauclerius[24] Lieut. Junior Grade Sottotenente di Vascello Oberleutnant-zur-See
Tiro Nauclerius[25] Ensign Guardiamarina Leutnant-zur-See
Subpraefectus[26] Warrant Officer Maresciallo Bootsmann
Decurio Maior Master Petty Officer Sottocapo di Prima Classe Obermaat
Optio Petty Officer Sottocapo di terza classe Maat
Miles[27] First Rating Sottocapo Gefreiter
Tiro Sailor recruit Comune di Seconda Classe Matrose

Hierarchia militaris[recensere | fontem recensere]

Manus classicorum litore fluminis Euphratei appellunt.

Exercitus[recensere | fontem recensere]

Decuria militum classicorum ex armato militum advectori egrediuntur.

Saepe traditur milites in proelio pro conmilitonibus suis pugnare, nec revera pro sua civitate: sic est amicitia inter milites; sic est tumultus proelii. Militum unitas, quae congregatio militum quaedam dicitur, igitur est maximi momenti pro copiis armatiis.

Hierarchia militaris et unitates militares hodiernae fundamenta habent in hierarchia exercitus Romani, quae aliquanto per aetates mutavit.

Contubernium est minima unitas militaris, quam circiter decem milites, quoddam tabernaculum seu tentorium castrense cohabitantes, componunt. Praefectus contuberio dici potest decanus vel decurio.[12]

Unitates peditum superiores diende sunt decuria, turma, centuria, manipulus, cohors et legio. Decuria dicitur circum decem sclopetarii quae decurio praest. Turma dicitur duae aut plures decuriae, cui centurionis optio praeest.

Centurio Romanus antiquus cum crista transversa a milite Francico hodie simulatus.

Centuria olim centum homines, aut decem decurias, habebat, sed hodie inter 70 et 250 tantum habet. Centurio centuriae praeest. Duae centuriae manipulum component. Ex bellis punicis, duo centuriones cuiusque manipuli dicuntur prior et posterior. Quandoque prior cadit, posterior manipulum dirigit. Chiliarchus vicarius potest quoque manipulum dirigere. Duo vel plures manipuli cohortem formant, cui chiliarchus praeest. Olim chiliarchus dicitur tribunus militum vel cohortis praefectus.

Tamen sunt multae unitates speciales, sicut centuria tormentaria, equitum turma, et ala cataphracta. Decurio turmae equitum praeest, centurio centuriae praest. Sicut duae vel plures centuriae deinde manipulum componunt, duae vel plures equitum turmae equitum alam component, et duae vel plures alae cataphractae cohortem cataphractam.

Primus manipulus, Ducis Wellington cohortis.

Legio unitas exercitus principalis est, quam duae vel plures cohortes component, cuique Generalis Legionarius praeest (olim Legatus aut Legionis Praefectus).

Olim legioni praeerat vel legionis legatus vel legionis praefectus. Romani Senatus legatum legioni proponebat, legionis praefectus dicitur praefectus quem dux militaris sine senatus consultu legioni proponebat.

Hierarchia militaris copiae secundi belli mundani

confoederatae quae Germaniam ab occidente oppugnabat. Monstrata sola est hierarchia exercitus Britannici.]]

Tempora republicana, circum 150 a.C.n., legionum duces erant consules rei publicae, qui cum exercitum imperabant dicebantur praetores. Tandem proconsules sicut Iulius Caesar legionibus provinciarum praefecti erant, et legati qui Senatus et consul assignabant cuique legioni. Dux igitur dicitur vel proconsul vel praeses qui provinciae exercitumque ibi praeerat. Cum dux quidam victoriam magnam meruit, legionarii ducem declarare imperatorem poterant; deindeque ille imperator, senatus iussu, triumphans in Urbem inibat.

Post autem regnum Augusti annis 27 a.C.n.14 p.C.n., soli principes Romani titulum imperator habere poterant, qui tandem dicebant Caesar aut Augustus. Dux postea dicebatur qui imperatoris iussu legatis legionibusque praeerant.

Commutatio magna deinde saeculo quarto post Diocletiani Constantinique reformas accidit. Plerumque legionis praefecti et cohortis praefecti ex equitum ordine legatos ex senatus ordine substituerunt, et novus praefectus magister militum creatus est, qui inter ducem et imperator serviebat.

Tabula infra unitates militares in exercitibus dat secundum contextum APP-6A a Consociatione ex pacto Atlantico Septentrionali provisum.[28] Notandum est quod nomina praefecti praecipue datur secundum unitates, nec secundum nomina historia quae per aetates et inter civitates discrepaverunt. Exercitus maximi in secundo bello mundano habuerunt, et multi gradus tabula monstrati iam non existunt.

APP-6A Symbolum Nomen No. hominum No. unitatum subordinatarum Unitatis praefectus
XXXXXX Regio, theatrum, frons 1 000 000+ 4+ exercituum greges summus exercituum praefectus vel theatri praefectus
XXXXX exercituum grex 250 000+ 2+ exercitus exercituum praefectus (vel marescallus militum)
XXXX exercitus 60 000–100 000+ 2–4 corpora militaria exercitus praefectus (vel summus praefectus)
XXX corpus militare 30 000–50 000+ 2+ divisiones corporis praefectus (=magister militum)
XX divisio 10 000–20 000 2–4 legiones vel cohortes divisionis praefectus (=legionum praefectus vel dux )
X legio 3000–5000 2+ cohortes vel 3–6 manipuli legionis praefectus (=cohortum praefectus vel legatus) vel chiliarchus
III cohors 2000–3000 2+ manipuli aut equitum alae chiliarchus (=cohortis praefectus vel tribunus maior)
II manipulus (pediti), equitum ala, aut cohors cataphracta 300–1000 2–6 centuriae, centuriae tormentariae, vel equitum turmae vel alae cataphractae chiliarchus vicarius (=tribunus minor vel manipuli praefectus)
I centuria (pediti), centuria tormentaria, equitum turma, vel ala cataphracta 70–250 2–8 turmae centurio (=capitaneus), subpraefectus vel chiliarchus
••• turma 25–60 2+ decuriae maiores, decuriae aut vehicula centurionis optio vel subpraefectus
•• decuria maior 8–12 2+ manus sclopetaria + sclopeta automataria decurio vel decurionis optio
decuria 8–16 2+ manus sclopetariae decurio vel decurionis optio
Ø manus sclopetaria 4–5 n/a decurionis optio
Ø sclopetarii par 2 n/a legionarius

Copiae navales[recensere | fontem recensere]

Navis bellica capitalis H.M.S. Victory, in qua classis praefectus Horatius Nelson anno 1805 Franciam et Hispaniam vicit. Navis praetoria illa dicitur a qua classis praefectus classem dirigit.
Grex bellatorus circum navem aëroplanigeram U.S.S. Abraham Lincoln instructus.

Olim hierarchia navalis erat rigentiora quam hodie. Naves in divisiones colligebant, quae invicem in alas numeratas, quae classem numeratam componebant. Permissus in charta scriptus necesse erat antequam navigium quoddam ab una unitate ad alteram motum est.

Ordinationes autem strictas hodie copiae navales saepe non sequuntur ad classiculae gradum et supra, quod naves reordinatae sunt, in greges maiores vel inferiores sicut accidentes et eventus requirant. Hoc igitur multum cum statica exercitus ordinatione discrepat, ubi unitates et apparatus eorum multum tempus non mutant.

Copiae navales plerumque ordinatae sunt in greges ad propositum speciale, saepe strategicum, et ii greges saepissime apparent et disparent, secundum conditiones et demandas copiis navalibus impositas. Copiae exempli gratia navales hodiernae Civitatum Foederatarum Americae ordinantur in aliquantos navigii greges, qui dicuntur Grex Aëroplangericus Offensivusque (Anglice:Carrier Strike Group) et Grex Expeditionarius Offensivusque (Anglice:Expeditionary Strike Group).

Quamquam unitatum ordinatio late variat, tabula infra dat terminologiam quandam, universaliter acceptam, qua quota et qualia naves in unitate quadam sunt communicentur.[29]

Unitatis nomen Navium genera No. navium Praefectus
sedes copiarum navalium omnes naves bellicae 2+ classes summus classis praefectus
classis omnes naves in oceano vel in regione generali 2+ classes bellatoriae vel copiae vexillariae classis praefectus
classis bellatora vel copiae vexillariae multa naves omnium generum 2+ greges vexillaria classis subpraefectus
grex vexillarius copia navium complementariarum 2+ vexillationes vel alae navarchorum praefectus maior
ala navalis vel vexillatio saepe naves primi ordinis vel capitales paucae naves navarchorum praefectus minor vel classiculae praefectus
classicula vel vexilliatio saepe naves inferiorum ordinum paucae naves, saepe eiusdem generis navarchorum praefectus minor vel classiculae praefectus
elementum copiarum navalium singula navis n/a navarchus
elementum minus navigium auxiliare n/a trierarchus vel archigubernus vel nauclerius
Exceptaculum animatum batalariae subaqueanae operationem monstrans.

Naves tela magna praebentes coriis crassis armatae capitales vocantur. Diu a saeculo duodevicensimo, tales naves in theatro bellico carrissimae copiis navalibus sunt. Per aetates definitio aliquanto mutavit. Olim Romani forsitan quinqueremes putabant capitales. Saeculo vicesimo incipiente, recenter, capitales dicebantur batalariae cataphractae et non naves aëroplanigerae.[30] E contrario capitales hodie solae naves aëroplanigerae putantur![31]

Naves alteri ordinis sunt quadriremes (olim), naves helicopterigerae, et naves impetum amphibium facentes, batalariae venatoriae, batalariae circumvectantes, et batalariae subaqueanae. Ballistae subaqueanae, hoc est batalariae subaqueanae tela nuclearia intercontinentalia praebentes, quamquam gravissimae et maximi momenti putatae, quoque sola tela strategica considerantur et non naves capitales.

Navis limitanea Russica PSKR-915-Nevel'sk.

Navigia auxiliaria deinde includunt: triremes (olim), celoces, naviculae cannonariae, naves limitaneae, naves onerariae, naviculae torpedinariae, navigia minas everrentia, navigia subtum oppugnantia, naves assectantes, et navigia adiuvantia.

Quam maius est navigium, maior est eius praefectus. At, sicut in hierarchia supra descripta, multum dependet a accidentibus et eventibus qui adsunt. Exempli gratia navarchi principes, quae saepe quoque dicuntur centuriones vel capitanei, praesunt aut navibus capitalibus aut nonnullis navibus magnis sicut ballistis subaqueanis, navibus helicopterigeris, et navibus impetum amphibium facentibus. Navarchi navibus praesunt quadriremium ordinis, cui saepe nonnulla navigia auxiliaria adsunt, trierachi navigiis auxiliaribus, sicut navibus assectantibus et naviculis subtum oppugnantibus, et saepe archiguberni navigiis cannonariis et torpedinariis. Tandem et nauclerii tirones quoque interdum navibus limitaneis praesunt.

Ordinatio navalis et apud singulam navem continuat, ubi cohors dividuntur in quattuor aut quinque facultates ad varia munera dicatae. Sunt facultates siphonaria, valetudinaria, nautica, fabricans, et aeronautica. Et in quaque facultate sunt gradus minores et maiores.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad rem militarem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Der Krieg ist eine bloße Fortsetzung der Politik unter Einbeziehung anderer Mittel." Clausewitz, Carl von (1832) Vom Kriege, I.2.4. Berlin: Ferdinand Dümmler.
  2. "The object of war is not to die for your country, but to make the other bastard die for his."
  3. Morgan dat LRL dare tantum: "general (of army) / summus (v. generalis) praefectus (militiae) (LRL)". Confer: PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4), Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  4. Imperator praecipue dicitur ille dux qui magnam victoriam meruit.
  5. 5.0 5.1 Translatio directa, non sic re vera attesta; ecce exemplum Morgan qui dat LRL dare tantum: "general (of army) / summus (v. generalis) praefectus (militiae) (LRL)".
  6. Sic dat Loeb in "Caesar's Gallic War".
  7. Translatio directa, ecce etiam "Cohortium Praefectus" PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4)
  8. Encyclopedic dictionary of Roman Law: "The commander of a legion, of equestrian rank (eques). In the development of the Roman army, he was the successor of the LEGATUS"
  9. Chiliarchus aut Tribunus Militum
  10. Chilarchus Vicarius vel Tribunus Militum Vicarius
  11. A Dictionary of Greek and Roman Antituiquities, Google Books.
  12. 12.0 12.1 Centurio 80 peditibus praeerat, Decurio 32 equitibus, De Re Militari, Liber II, Flavius Vegetius Renatus; et confer A Dictionary of Greek and Roman Antituiquities, Google Books.
  13. Usus nominis Private First Class variat inter Classicos et Exercitus CFA.
  14. World War II Armed Forces – Orders of Battle and Organizations, Situs interretialis; Order of German Naval Ranks, situs interretialis (Anglice)
  15. 15.0 15.1 Etiam Summus Classis Praefectus, sed re vera non sic attestatum, sed vide exemplum exercitus et nomen Classis Praefectus datum a PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4)
  16. Ammiraglio di Flotta non sic attestatum est, sed exemplum nominis Ammiraglio di Squadra, etc. sequitur
  17. 17.0 17.1 http://www.wenner.net/?artikelid=G23268
  18. Etiam Classis Praefectus,Encyclopedic dictionary of Roman law
  19. Classis Subpraefectus,Encyclopedic dictionary of Roman law- Page 720 by Adolf Berger
  20. Etiam Navarchorum Praefectus, Statistica Europae 1792.:"...Potentia navali opus habent gentes quorum territoria maribus aluuntur, aut qui magnum commercium exercent in mari; haec potentia longe pretiosior est quam campestris; naves bellicae diversae sunt, ad sex classes referuntur pro varietate magnitudinis, nempe pro multitudine illocatae militiae et tormentorum; ad primas quattuor classes pertinent lineales, quae frontem et aciem exercitus formant, hae sunt maximae; generatim omnes naves lineales debent habere 50 tormenta, sed habent cum 80, 90, 100, ad summum 120 tormentorum; maior ad haec tempora non comparuit in mari. A 50 usque 24 tormenta capaces naves dicuntur fregatae, hae secundum locum tenent in acie, defenduntque proprie lineales naves. 3--o) sunt cutter; hae sunt minimae naves bellicae a 24 tormentis deorsum usque 10-8. <3> Linealis quaevis navis habet aliquot cutter et fugatorias naves (Jagdschiff) quae excubias agunt hostibus, fugientes intercipiunt, explorant. <4> Si numerus linealium navium sit 10 et supra, dicetur tota collectio flotte, si sit infra 10 flotille. <5> Cuivis classi, seu flotti praeest archi-calassus, seu admiralis, viceadmiralis, et contraadmiralis."
  21. 21.0 21.1 21.2 Secundum The Imperial Roman Army By Yann Le Bohec, Raphael Bate (Google Books)
  22. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum., op. cit. Lexicon Auxiliare, Helfer
  23. Primum archiguberni officium est navem gubernare dum narvarchus dormit aut aliquid agit.
  24. Nauclerius est praefectus qui nautas imperat pro Navarcho, vid. Artes itinerum; primum pedestris. At incertum est si idem vocatur qui milites navales imperat.
  25. Tiro Nauclerius saepe est iuvenis qui quomodo navegare discit in nave.
  26. Subpraefectus est terminus Latinus qui tarde apparuit, designans eum qui praefectum inprimis servit.Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  27. Nautas militares Romani appellabant milites loco nautas.
  28. Vide en:Military organization en:List of comparative military ranks.
  29. en:Military organization
  30. Post chalybum classum adventum navis capitalis notio aliquanto fixa est per tria foedera arma limitandi annis 19201940 facta: Foedus Washingtonii Navale, Foedus Londinii Navale, et Alterum Foedus Londinii Navale. Vide Textus Foederis Washingtonii Navalis completus: "A capital ship, in the case of ships hereafter built, is defined as a vessel of war, not an aircraft carrier, whose displacement exceeds 10,000 tons (10,160 metric tons) standard displacement, or which carries a gun with a calibre exceeding 8 inches (203 millimetres)."(Anglice). Haec foedera navem capitalem vocaverunt eam quae pondere 10 000 tonnas excedit et cannonem 203 mm diametri excedentem praebet. Hodie autem definitio navis capitalis limite de cannonibus caret.
  31. Capital ship(Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dupuy, T. N. 1992. Understanding War: History and Theory of Combat. Londinii: Leo Cooper.
  • Public Information Advisor, International Military Staff, NATO. 1982. Women in the Allied Forces. Brussels: NATO.
  • Tucker, T. G. 1985. Etymological Dictionary of Latin. Sicagi: Ares Publishers.