Syllaba

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Interiora syllabae (descriptio simplex).

Syllaba (Graece: συλλαβή 'comprehensio; syllaba') est, in phonetica, vocis sonorum comprehensio in unitatem structuralem; exempli gratia, mare et socer ex duabus syllabis consistunt: [ma·re], [so·ker]. Huius modi voces bisyllabae[1] aut more Graeco disyllabae[2] appellantur. Vox, si ex tribus syllabis constat, sicut soceri [so·ke·ri:], trisyllaba appellatur;[3] Verba in una tantum syllaba consistentia, sicut dux [duks] et vis [wi:s], monosyllaba vocantur.[4] Syllaba plerumque in vocali (quae phoneticorum nomenclatura nucleus appellatur) utrimque una pluribusve consonantibus circumdata consistit, sicut [ro] in rota [ro·ta:], [fak] in facta [fak·ta], [or] in orbe [or·be]; etiam sola vocalis nucleum conficit, sicut [a] in ago: [a·go:].

De syllaba definienda[recensere | fontem recensere]

Syllaba, quamquam ex phonis constat, est locutionis unitas sui generis et quidem elementum auditu perceptibile in orationis flumine excellens. Ex qua eminentia cognitiva fit, ut ex scripturis in variis orbis terrarum partibus olim inventis plures syllabis quam litteris consistant. Syllaba est praeterea verum elementum prosodiacum, id est: orationem numeris articulat, accentui locum praebet, in carminibus ictum metricum recipit.

Nihilo minus, syllaba non videtur ea esse, quae definitione exacta ita exhauriri possit, ut ad omnes orbis terrarum linguas pertineat. Notissima est illa syllabarum doctrina quae "motoria" dicitur: syllabas in pectoralibus consistere pulsibus; musculos intercostales ad volumen pulmonum administrandum ita excitari in loquendo, ut pulsus syllabici efficiantur.[5] Haec doctrina posita est in mensionibus pressionis aeriae subglottidalis atque in observationibus ad thoracis motus pertinentibus. Verum tamen postea compertum est hanc doctrinam haudquaquam posse musculorum motionibus confirmari; non enim videntur intercostalium musculorum motiones syllabatim articulari.

Alia definitio: Sunt qui dicant syllabam esse orationis cursus partem habentem summam sonoritatis, i.e. vocis magnitudinem ad emittendi contentionem relatam. Constat enim sonoritatem rationem mutuam habere cum artissimo aeris meatus loco: contentione sibi constante, in sonis vocis per artiorem meatum emissis minor sonoritas exauditur quam in sonis per ampliorem meatum resonantibus. Quae cum ita sint, in vocalibus gradus sonoritatis superior consonantibus inest, in resonantibus autem sonoritatis gradus superior constrictivis, fricativae denique sonoritate mutas consonantes superant. Summus gradus sonoritatis in vocalibus gravibus (sicut [a]) inest. Quod ad syllabas attinet, doctrina gradus sonoritatis, quamquam cum usitatis syllabarum speciebus bene congruere videtur – sicut in bisyllabis vocibus pecu [pe·ku], esca [es·ka], carptim [karp·tim], in quibus omnibus duo sonoritatis fastigia insunt vocalibus consistentia, consonantibus distincta – tamen cum syllabis tortuosioribus discrepare videtur, sicut in voce bisyllaba extra: licet [eks·tra:] aut [ek·stra:] syllabifices, contra sonoritatis gradus doctrinam repugnes, secundum quam extra tribus in fastigiis sonoritatis consistere debeat, id est: [e·ks·tra:] aut [ek·s·tra:] aut [ek·st·ra:], quae parum naturales videntur.

In lingua Latina necesse est syllabam constare ex vocali, quae aut nullis aut nonnullis circumdatur consonantibus. At syllaba ne vocalis necessitate quidem universaliter definiri potest, nam puta in lingua Anglica secunda syllaba vocum bisyllabarum, sicut button ['bʌ·tn̩] et title [tʰaɪ·tl̩], ex consonantibus tantum constant, quarum posterior quaeque syllabica est. Syllabam universaliter definiri non posse facillime apparet ex lingua Bellacoolensi, quae etiam verba e solis consonantibus composita habet, sicut [s·ps] 'caurus' et [qʷʰ·tʰ] 'curvus'.[6]

De structura interna syllabae[recensere | fontem recensere]

Structura hierarchica syllabae.

Ad lapsus linguae aliasque mutationes phoneticas arte describendas propositum est syllabam hierarchicam habere structuram internam. Quoniam quidem syllaba universaliter describi non potest, quin a lingua Latina proficiscamur. Constat syllabam primum in initium (onset) et rimam (rhyme) dividi posse, rimam autem in nucleum et codam. Initium omnes continet consonantes consonantiumque series legibus phonotacticis sanctas, rima autem reliquias syllabae comprehendit. Ex successivis rimae partibus nucleus in prima vocali syllabae consistit, coda autem in reliquis rimae sonis. Non solum initium sed etiam coda optiva est. Coda, si igitur elementis impletur, ex insequentibus semivocalibus aut consonantibus syllabam terminantibus constat. Verbi gratia, prima syllaba vocis trisyllabae alia [a·li·a] in nucleo tantum consistit; verbi autem prandium [pran·di·um] prima syllaba initium [pr] et rimam [an] habet, quae quidem in nucleum [a] et codam [n] dividitur.

De generibus syllabae[recensere | fontem recensere]

Si solas vocales (V) et – omissis sonoritatis gradibus – consonantes (C) respiciamus, structuram syllabae generaliter describere possimus. Cum alia tum etiam syllabae genus CV, ubi V pro brevi aut longa vocali stat, videre licet in orbis terrarum linguis praestare.[7] Constat esse linguas, in quibus CV solum syllabae genus est, nec multum abest, quin universa linguarum proprietas sit. Infantes primum syllabis generis CV uti videntur, postea alius modi syllabis. Constat etiam genus CVC pronius ad CV quam ad VC in temporibus mutari. At non est infitiandum etiam fieri posse, ut vox trisyllaba CV·CV·CV interdum, cum celeri genere orationis breviatur in bisyllabam, aliquantulum asperiorem syllabae structuram CVC·CV recipiat, sicut valide [wa·li·de:] (per syncopen) > valde [wal·de:]. Consonantis et vocalis per vicem successionibus numerosae orationis fundamenta constituuntur, quae multiformibus syllabae generibus variant.

Syllaba, si structuram respicias, in duo genera dividi potest. Ab una parte,

  • syllaba aperta in brevem aut longam vocalem cadit, ut puta [le] in legit [le·git] et [le:] in lēgit [le:·git].
  • syllaba clausa in unam duasve consonantes cadit, ut puta [pik] et [piŋk] in pictus [pik·tus] et pinxit [piŋk·sit].

Ab altera parte,

  • syllaba brevis est syllaba aperta quae in vocalem brevem cadit, ut puta [le] in legō [le·go:].
  • syllaba longa sive producta est aut syllaba clausa, sicut [fas] in fascia [fas·ki·a], aut syllaba aperta quae in vocalem longam cadit, sicut [fa:] in fātum [fa:·tum]. Haec natura longa, illa positione longa appellatur.

Syllaba sedes accentus verbi est. Quo modo accentus cadat, e syllaba paenultima pendet. Si brevis est, ut puta [mi] in memini [me·mi·ni:], accentus in tertiam a postrema sive in antepaenultimam cadit syllabam: mémini. Ceteroqui in paenultimam cadit. Syllaba etiam quam maximi momenti est in arte metricae Greco-Latina.

Syllaba est etiam condicio aliquarum mutationum phonologicarum. Exempli gratia, /a/, nucleus syllabae mediae, in nonnullis verbis olim mutata est in

  • /i/ in syllaba aperta, sicut *perfacit > perficit, *concanit > concinit, *redagit > redigit, etc.;
  • /e/ in syllaba clausa, sicut *perfactos > perfectus, *concantus > concentus, etc.[8] Etiam muta /g/ et liquida /r/ in integra eo tempore, cum haec mutatio valeret, diffirentibus syllabis datae erant; itaque *entagra [en·tag·ra] > integra [in·teg·ra], etsi postea etiam [in·te·gra] syllabificaretur.[9]

De syllabificatione[recensere | fontem recensere]

Hic praecipue de syllaba prosodiaca agitur, quippe quae maximi momenti sit phoneticae nec non grammaticae generali, et quidem phonologiae ac metricae linguarum classicarum. Syllaba in scriptione lineola conexiva indicatur. Verbum enim, si lineam excedere videatur, in partes dividitur lineolaque ( - ), ut sub uno sensu sint, conectitur. Etsi certe lineolam conexivam praestet in prosodiacarum syllabarum confinio scribi, hic usus in scriptione non observatur.[10] Immo, in antiquorum textuum editionibus id agitur, ut lineola conexiva syllaba aperta efficiatur, dum modo initium proximae syllabae ex talibus constet consonantibus sibi cohaerentibus, quae in initio verbi permittantur. Itaque potestas ab editoribus grammaticos antiquos secutis po-te-stas syllabificatur,[11] quippe cum phonematum series /st/ in initio verbi, ut in statu, licita sit. At syllabificatio po-te-stas cum rebus prosodiacis discrepat, cum quidem metri prosodiaci causa necesse est secundam vocis potestas [po·tes·ta:s] syllabam clausam et positione longam esse:

Ver(um) ubi nulla datur dextr(a) adfectare potestas    (Verg. Aen. 3.470).

Constat quidem has syllabificationis leges a Graecis mutuatas esse. Itaque secundum grammaticos etiam a-mnis syllabificari debet: "debemus m et n sequenti syllabae dare in scribendo, quoniam invenitur sermo qui ab his consonantibus inchoetur, ut Mnestheus."[12] Etiam haec doctrina cum usu prosodiaco [am·nis] discrepat:

Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis    (Verg. Aen. 2.496).

Apud orthographos antiquos consonantes muta (b p d t g c) et liquida (l r) coniunctim eidem syllabae dabantur, verbi gratia in-te-gra, pa-tris, te-ne-brae. Quod ad prosodiam attinet, muta cum liquida modo positionem facit (ut [in·teg·ra]) modo non facit (ut [in·te·gra]):

Incolumisque venit per res atqu(e) integra transit    (Lucr. 6.348.)
Sic anim(a) atqu(e) animus, quamvis integra recens in    (Lucr. 3.705.)
Noct(em) hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris    (Verg. Aen. 3.195.)
Dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco    (Verg. Aen. 6.734.)
Natum ant(e) ora patris, patrem qu(i) obtruncat ad aras    (Verg. Aen. 2.663.)

Utrum huius generis varietas Graecae originis sit[13] an socio-historicae elocutionis mutationi adscribi debeat,[14] ambigitur. Sed non est infitiandum etymologicam verbi integra explanationem poscere, ut gr primum series heterosyllaba fuerit. Constat quidem et [in·te·gra] et [in·teg·ra] utique prosodiace valuisse.

De metaplasmis syllabarum[recensere | fontem recensere]

Hic de contiguarum syllabarum metaplasmis agetur, qui aut deminutione aut auctu numeri syllabarum consistunt. Numeri deminutiones praesertim e subita et fortuita oratione ortae sunt et quidem idoneae ad pangendos carminum versus. Auctus autem potius ex verbis distincte et minutatim pronuntiatis esse videntur.

Numerus syllabarum per complexionem deminui dicitur,[15] cum in unam longam contrahuntur contiguae syllabae, quarum neutra alteram absorbet, sicut

Tum te flagranti deiectum fulmine Phaethon    (Varro Atacinus, frg. 132 Hollis).[16]

Alia genera complexionis sunt similium vocalium contractiones, sicut dēesse > dēsse, peculiī > peculī:[17]

Talibus in rebus communi desse saluti    (Lucr. 1.44)
Nec spes libertatis erat nec cura peculi    (Verg. Buc. 1.33).

Sunt etiam complexiones, quae interdum dicuntur per synizesin fieri:[18]

Inclusere cavi et [kă·u̯i̯et] nigra nemus abiete [ab·i̯e·te] cingunt   (Verg. Aen. 8.599)

Numerus syllabarum in poësi Graeco-Latina interdum per divisionem augetur,[19] cum diphthongi monosyllabae, sicut [u̯a] (silu̯ae) et [u̯e] (dissolu̯enda) in duas syllabas separantur:

Aurar(um) et silvae [si·lu·ai̯] metu    (Hor. Carm. 1.23.4)).
Pectora tristitiae dissolvenda [dis·so·lu·en·da] dedit    (Tib. 1.7.49).

Cum hic de crescentium diphtongorum divisione agatur, aliter se habent diphthongi decrescentes ae [ai̯] et oe [oi̯]. Cum haec nequaquam dividi soleat, illa in duas separatur syllabas quae longae sunt; id est: [ai̯] → [a:·i:].

Quippe etenim primum terraï [ter·ra:·i:] corpora quaeque    (Lucr. 5.449)
Aulaï [au̯·la:·i:] medio libabant pocula Bacchi    (Verg. Aen. 3.354).
Dives equum, dives pictaï [pik·ta:·i:] vestis et auri    (Verg. Aen. 9.26).
exsultantque aestu latices, furit intus aquai [a·ku̯a:·i:]    (Verg. Aen. 7.464).

Quae cum ita sint, constat hic non de syllabificatione pura ([ai̯] → [a·i]) sed potius de archaismo recedenti agi: namque apud Lucretium saepe aquaï et aliae in -āī terminantes formae leguntur, quae apud posteros admodum rarae sunt; at tamen dubium non est, quin hic de confinibus dictionis varietatibus agatur.

De phonologia syllabica[recensere | fontem recensere]

Syllaba utrum necessaria sit in phonologia prosodiaque describendis[20] an supervacanea dimitti possit,[21] ambigitur. Nihilo minus, syllaba certe utilis est, qua variae res generaliter definiri possint; nempe exempli gratia positio accentus Latini simpliciter ad syllabicam verbi structuram referri potest. Locus enim accentus syllabatim computatur retrorsum a fine verbi nec potest adscendere nisi usque ad tertiam syllabam: accentus in syllaba paenultima est; sin autem brevis est paenultima, antepaenultimae tribuitur: percit [per·'fe:·kit] (syllaba natura longa) et perféctus [per·'fek·tus] (syllaba positione longa) sed pérficit ['per·fi·kit].

Syllaba quo modo in phonologia generativa tractetur[recensere | fontem recensere]

Primum syllaba in phonologia generativa nullum habuit locum theoreticum nisi quod limites syllabici in describendis regulis phonologicis pro certis consonantium successionibus interdum substituebantur. Ineuntibus annis 1970 a quibusdam generativistis, sicut a naturalis phonologiae generativae suasoribus,[22] syllaba recepta est unitas necessaria, qua efficeretur, ut descriptio phonologica magis indoli humanae appropinquaretur.

Fautores autem phonologiae metricae id agunt, ut phonemata ordinentur seriebus, quarum aliae alias prominentia prosodiaca superent. Itaque phonemata in syllabas, syllabas in pedes metricos, pedes in verba phonologica, verba denique in ampliores unitates redigunt. Haec ordinatio forma arborea aut craticulata adumbrari solet. Itaque verbo q.e. hospitalitas haec forma craticulata est:

        x         planum verbale
 x      x         planum pedale
 x   x  x  x  x   planum syllabicum
hos pi tā li tās 

Hospitālitās verbum pentasyllabum est ex duobus plenis pedibus consistens, quorum tā·li prominentia pedem hos·pi superat, quod illi accentus verbi tribuitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Varro Lat. 9.52.151.
  2. Mart. Cap. 3.269.
  3. Varro, Lat. 9.91.5; Mart. Cap. 5.522; 3.169.
  4. Quint. Inst. 9.4.42.
  5. Stetson (1951: 16), qui de chest pulses loquitur.
  6. Bagemihl (1991).
  7. Clements & Keyser (1983).
  8. De hoc mutationis genere, v. Janson (1979: 46-59).
  9. Timpanaro (1965: 1090); Allen (1973: 138).
  10. De syllabis in scriptione dividendis, v. Lindsay (1963: 124-12); Allen (1973: 29-30).
  11. "potestas, novissima syllaba stas erit" (Cassiod. De orthographia 7.205.1 Keil).
  12. Serv. In Donati artem maiorem 4.427.20.
  13. Skutsch (1985: 55-56).
  14. Timpanaro (1965).
  15. Complexionem Quintilianus ( inst. 1.5.18.2) dicit idem valere quod apud Graecos συναίρεσις et ἐπισυναλιφή appellatur.
  16. More Graeco, Phaethon tribus consistit syllabis, sicut: Hor. carm. 4.11.25 terret ambustus Phaethon [a·e] avaras.
  17. Servii comm. in Aen. 10.167.1-2 "Moenia Clusi pro Clusii: nam Clusium dicitur: et est dictum per synizesin, sicut nec cura peculi pro peculii.
  18. Allen (1978: 80-81).
  19. Divisionem Quintilianus (Inst. 1.5.18.2) dicit idem valere quod apud Graecos διαίρεσις appellatur.
  20. E.g., Anderson (1969); Vennemann (1978).
  21. Kohler (1966).
  22. E.g. Vennemann (1972; 1988).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allen, W. Sydney (1973). Accent and Rhythm: Prosodic Features of Latin and Greek: Study in Theory and Reconstruction. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Allen, W. Sidney (1978). Vox Latina. A Guide to the Pronunciation of Classical Latin. Editio altera. Cambridge: Cambridge University press.
  • Anderson, John M. (1969). Syllabic or non-syllabic phonology? Journal of Linguistics. 5: 136-142.
  • Bagemihl, Bruce (1991). Syllable Structure in Bella Coola. Linguistic Inquiry 22:589–646.
  • Clements, George N., & Samuel J. Keyser (1983). CV phonology: A generative theory of the syllable. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. Linguistic Inquiry Monographs, 9.
  • Janson, Tore (1979). Mechanisms of Language Change in Latin. Holmiae: Almqvist & Wiksell. Acta Universitatis Stockholmiensis; Studia Latina Stockholmiensia, 23.
  • Kohler K.J. (1966). Is the syllable a phonological universal? Journal of Linguistics 2: 207-208.
  • Lindsay, Wallace M. (1963). The Latin Language. An Historical Account of Latin Sounds, Stems, and Flexions. Novi Eboraci: Hafner.
  • Pulgram, Ernst (1970). Syllable, word, nexus, cursus. The Hague: Mouton. Janua linguarum, 81.
  • Skutsch, Otto (1965). The Annals of Ennius. Oxford: Clarenson Press.
  • St. Clair, Robert N. (2006). Cycles in Metrical Phonology. Intercultural Communication Studies XV-3, 128-148.
  • Stetson, Raymond H. (1951). Motor phonetics: A study of speech movements in action. Editio altera. Amstelodami: North-Holland Publishing Company.
  • Timpanaro, Sebastiano (1965). Muta cum liquida in poesia latina e nel latino volgare. Rivista di Cultura Classica e Medioevale 7: 1075–1103.
  • Vennemann genannt Nierfeld, Theo (1978) Universal syllabic phonology. Theoretical Linguistics 5.
  • Vennemann, Theo (1974) Words and syllables in natural generative grammar. Papers from the Parasession on Natural Phonology (Anthony Bruck, Robert A. Fox, & Michael W. La Galy, editores), 346-374. Chicago: Chicago Linguistic Society.
  • Vennemann, Theo (1988) Preference laws for syllable structure and the explanation of sound change, with special reference to German, Germanic, Italian, and Latin. Berlin: Mouton de Gruyter.

Mille Paginae.png