Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Species periclitata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tigris est feles periclitata, secundum Indicem Rubrem IUCN.
Non solum animalia, sed etiam plantae, possunt esse species periclitatae, sicut haec arbor, Swietenia mahagoni.
Cuon alpinus, late appellatus dhole, summus praedator Asiaticus periclitatissimus, est paene exstinctus.

Species periclitata in biologia est species organismorum quae inextremum extinctionis periculum vocatur. Causae huius periculi usitate sunt speciei numeri raritas, climatis vel rapida circumiectús naturalis condicionis mutatio, et venatuum parametra.? Periclitata saepe dicitur sola species taxinomica, sed interdum significans? specierum clades dici potest. Consociatio Internationalis ad Naturam Conservandam (IUCN) fractionem specierum periclitatam esse supra 40 centensimas omnium specierum existimat.

Index Ruber IUCN est tabula organismorum in gradus periculi exstinctionis descriptarum: periclitatae, vulnerabiles, vel non periclitatae. Hi gradus statum conservationis specierum designant. Hodie per orbe terrarum, 3079 animalium et 2655 plantarum periclitatae describuntur, contra 1102 et 1197 anno 1998.[1]

Plures civitates leges habent quae certos organismos a periculo tueri conantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad speciem periclitatam spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide speciem periclitatam apud Vicispecies.