Haec pagina est honorata.
Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Feles

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Felis (discretiva)

Feles
Felis
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Carnivora
Familia: Felidae
Genus: Felis
Species: F. silvestris
Nomen speciale

Felis silvestris catus
Linnaeus, 1758

Fēlēs (-is, c.), sive fēlis (confer cattus, murilegus), est species parvorum mammiferorum carnivororum familiae Felidarum. Species ex una vel pluribus speciebus feris generis Felis orta est: Felis silvestris Europae, Felis libyca Africae, aut Felis manul Pallas Asiae.[1] Aegypti feles domesticos habuerunt tertio millennio a.C.n., fortasse etiam antea; cum hominibus ergo quattuor milia annorum feles convivit.[2] Felinologia est biologiae ramus qui de felinis, inter quas feles, tractat.

Multae sunt varietates felium, quae inter se coloribus, pilis, forma caudae, magnitudine differunt. Praedatores periti sunt qui mures, rattos, aves, et alia parva animalia comedunt; possumus dicere venationem esse solum ludum felium.[3] Visus feles est acutissimus, praecipue noctu; auditus quoque egregia est.[4] Feles est animal intelligens, gracile, venustum.

Vox felis plus quam triginta sonus differentes facit; feles cauda et corpore quoque loqui habentur.[5]

Feles domesticus, bene curatus, septendecim annos vel plures vivere potest.[6] Maturus est et potest procreare inter sex et duodecim menses natu.[7]

Historia felis cum hominibus viventis

Antiquitas

Aegyptus

Dea Bubastis, 747-656 a.C.n., nunc in Museo Lupariense, Lutetiae.

Feles domitus est Aegypti inter 3000 et 1500 a.C.n., quamquam animal domitum etiam ab aliis culturis potest esse; docti nesciunt.[8] Fortasse plures species parvorum felium domitabantur.

Inter Aegyptos, feles erat animal sacrum Bubastis deae. Deus Ra quoque potuit formam felis assumere, et hac in forma serpentem diabolum Apophin nomine interfecit. Deus Solis urbis Heliopolis interdum in forma felis pictus est.[9] Mumiae felium iam exstant, hoc est corpora arte medicata servata, necnon effigies eaedem magnitudinis animalium ipsorum. Feles saepius videntur in imaginibus Aegyptiis vitae domesticae.[10]

Herodotus, libro altero, de felibus Aegyptis loquitur:

Multa animalia domestica sunt (sc. Aegypti), et pluria essent, nisi quod hoc felibus evenit. Quando feles parit, nondum vult cum felibus maribus coire. Hi ergo, libidinis causa, consilium capiunt: catulos e matribus rapiunt, auferunt, interficiunt (neque autem eos comedunt). Hae autem, desiderio catulorum motae, alios habere volunt et properant statim ad mares: hoc animal valde pueros amat.
Aedificio ardente, aliquid mirabile felibus evenit. Aegypti abstant ex incendio, sed feles custodent et spectant. Feles praeter homines ambulant, vel etiam super homines saliunt, et in conflagrationem eunt ubi pereunt. Aegypti magnopere dolent.
Si feles moritur apud Aegyptium, omnes familiares supercilia tondent (sed si canis moritur, tondent cunctum corpus). Feles mortui urbem Bubastis feruntur, condiuntur, sepeliuntur.[11]

Graecia

Apud Graecos, imagines felium inveniuntur ab altero millennio a.C.n.[12] Feles in coloniis Graecis per totam terram Mediterraneam cum nautis venerunt, aetate archaica; nummi Rhegii et Taranti imagines felium praebunt.[13] Vasa e Campania et Apulia, facta saeculis quinto et quarto a.C.n., imagines felium habent; tres nunc sunt in Museo Britannico.[14]

Italia

Etrusci feles cognoverunt, ut in imaginibus videmus. Sunt plura vasa Etrusca imaginibus felium ornata, et est feles in fresco in Sepulto Tricilini, Tarquiniis.[15]

Romani quoque feles aluerunt. Ostea felium inventa sunt Ostiae et Campaniae, attributa saeculis V-III a.C.n.[16] Tempore Imperii, mosaicae Pompeiis preservatae feles monstrant. Sepulchrum feminae quaedam, Calpurnia Felicla nomine, saeculo secundo p.C.n., imaginem felis habet, quod nomen "Felicla" significat "parva feles"; inscriptio huius sepulchri est:

Dis Manibus
Calpurnia Felicla
Germulio coniugi
suo bene merenti et
sibi vixit ann. XXXXV
Calpurnia Felicla V an. [17]

Sed nullum sepulchrum felis ipsius habemus, nec nomen felis.[18]

Antiquitas posterior

Primi Christiani eos castigaverunt qui animalia venerabantur, et crederunt multos paganos feles venerari. Re vera, deae Bubastis, Isis, Diana eundem cultum habuerunt (ut quasi una dea), et feles erat animal sacrum dearum.[19] Christiani quidam feles quasi daemones putaverunt. Dicitur homines Yprae deam Bubastem venerari usque ad annum 962, et Feriae Felium Yprae quotannis iam aguntur.[20]

Medium Aevum

Ante Medium Aevum, feles per totam Europam et magnam partem Asiae viverunt.[21] Erant iam qui feles bene amaverunt, alii autem qui feles timeruerunt. Encyclopediae medievales articulos de felibus habent, ut De Bestis et Aliis rebus (saeculo tertio-decimo), De Naturis Rerum a Thoma Cantipratensis scriptus anno fere 1235, Historia Animalium ab Alberto Magno scriptus circa 1260.[22] Inter tales libros modo Historia Alberti recognovit similitudinem felis et leonis.[23]

Feles, quod mures interficiunt (qui segetem comedunt), magni aestimabantur; Cambriae pretium felis maturi idem erat pretio ovis aut capri, et Saxoniae idem erat pretio duorum ovium aut quiquagenta medimnae frumenti.[24] Sed quia feles iam erat animal sacrum Magnae Deae paganorum, dicitur diabolum vel animal dilectissimum veneficarum.[25] Inter saecula tertium-decimum et septimum-decimum, Christiani multos feles ergo interfecerunt.[26] Gregorius Papa IX in bulla apostolica nomine Vox in Rama (anno 1233) dicit Satanam in felis nigris formam se mutare, quapropter fideles debeant feles removere.

Quamquam Christiani feles timuerunt, Musulmani animal purum et amicabilem habuerunt.[27]

Renascentia

Femina et feles, a Francisco Ubertini (Bacchiacca dicto) pictae anno 1525.

Saeculis litteris renatis, feles quasi signum maternitatis et fecunditatis habetur, praecipue inter pictores.[28] Viri docti de felibus, sicut de omnibus animalibus, in encyclopaediis tractaverunt. Exempli gratia, Iohannes Ionstonus quattuor libros Historiae Naturalis de quadrupedibus scripsit anno 1603. Animalia dividit in quattuor partes: quadrupedes solipedes (ut equus); quadrupedes bisulces (ut ovis); quadrupedes digitati vivipari, inter quos sunt feri, semiferi, et domestici; et quadrupedes digiti ovipari (ut rana). Feles est ergo animal quadrupede digitatum viviparum domesticum, et Ionstonus de fele scripsit in libro tertio, titulo tertio, capitulo secundo. Partes corporis felis longe describit, et extra et intus (quod feles persecuit).

Aetas hodierna

Feles animal dilectum fit. Cardinalis Richelieu, e.g., plures feles habuit, deinde alii in aula francogallica feles dilectos aluerunt.[29]

Saeculo undevicensimo, homines nova seminia felinum creaverunt, ut Siamensem, Persicum, Manx, Maine Coon (h.e. "procyon Cenomannicum"), et multa alia. Hae seminia differunt inter se: feles Persicus longam pellem habet, feles Manx nullam caudam habet, feles Siamensis tenuis est, feles Maine Coon maior est quam alii feles. Prima contentio inter feles fuit 16 Iulii 1871, Londini,[30] et primae contentiones CFA anno 1906 Bufali et Detroiti actae sunt.[31]

Nomina felis

Fecunditas: feles quae quinque catulos iam peperit.

Nomen Latinum usitatum feles potest significare 'animal fecundum'.[32] De origine autem vocabuli cattus nihil scitur, quamquam Isidorus Hispalensis dicit verbum e verbo capio venit, vel e verbo Graeco καίεσθαι, 'ardere.'

Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Hunc vulgus cattum a captura vocant. Alii dicunt, quod cattat, id est videt. Nam tanto acute cernit ut fulgore luminis noctis tenebras superet. Unde a Graeco venit catus, id est ingeniosus, ἀπὸ τοῦ καίεσθαι.[33]

Nomen 'musio' aut 'mussio' non alibi invenitur, sed verba 'murilegus' et 'muriceps' inveniuntur.[34]

Nomen Graecum antiquum est αἴλουρος, quod videtur esse αἰόλος 'rapidus, mobilis' et οὐρά "cauda"; hoc est, animal quod caudam agitat. Nomen neograecum autem est γατα, sicut "cattus." Nomen sanscritum est मार्जार (mārjāra,) e verbo mṛj "lavare, abstergere," quod feles saepius se lambent; est quoque verbum बिडल (biḍala,) quod verisimile e lingua quadam dravidica venit, et e quo venit verbum hindicum hodiernum. Linguae Romanicae, inter multas alias, nomina habent quae proveniunt e verbum cattus aut affinia sunt huius verbi. Lingua Protoindoeuropaea nullum verbum feles significantem habuit, quod scimus, quia homines, qui hac lingua utebantur, feles domesticos non habuerent.[35]

Nomen Aegyptium antiquum est miu aut mau, e sonu.[36]

Sensus

Vibrissae felis.
Ossa capitis felis.

Quamquam sensus auditus et olfactus eorum haud peracuti velut sensus taupi vel canis, superiores quidem humanis sunt. Aures felis erectae et mobiles sunt ut sonos sequantur ubicumque sint. Feles sonus audire possunt acutiores quam possunt homines.[37] Quamquam nasus felis est parvus, sensilis est, sed organum vomerinasale (etiam "organum Jacobsonianum" dictum) super tectum oris est principale organum olfactus. Odor menthae, et praecipue nepetae, felibus valde placet.[38]

Visus felis est acutus, etiam noctu. Feles colores videre possunt. Oculi felis lucem repercutiunt, a cellulis in retina quae tapetum lucidum nominantur.[39]

Sensus gustatus similis est sensui aliorum mammiferorum. Feles triginta dentes habent, et linguam asperrimam.[40]

Sensus tactus in cute et in vibrissis residit.[41]

"Felitio"

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Communicatio felum

Felitio est sonitus communis proprius felium. Transcribitur ut miau aut variantes similes ("meau", "meow", "miaow", "mew", etc.) plerisque linguarum europaearum. Linguis Sinica et Iaponica transcribitur ut nyaa. Coreaice est yaong et Arabica adhibetur mowaa. Tamen multae sunt aliae transcriptiones huius soni per orbem terrarum.

Etiamsi semper scribitur miau, enuntiatio felititionis mutat in diversa proposita. Feles salutant, carnem quaerent, ludere volunt, monent, vel generaliter animum exprimunt. Plus quam triginta sonos varios faciunt.[42]

Alius sonus proprius felis est murmur dulcis murmurillum nomine, qui saepius significat animum felis contentum esse. Catulus fere unam septimanam natus potest murmurare.[43]

Varietates

Feles digeruntur secundum colorem aut seminum vel stirpem. Quamquam omnes feles ad eandem speciem pertinent, dissimiles videntur.

Pilus felis tabby lineas colorum variorum habet.
Feles "tabby" dictus, flavus colore.

Secundum colorem, sunt feles unius coloris, duorum, vel plurium. Inter feles plurium colorum sunt feles tabby dicti; etiam "feles tigris" dicuntur, quod striati sunt sicut tigris. Non autem pilos colorum variorum habent, sed pilus quisque felis tabby striatus est. Talis feles saepius notam in fronte sicut M litteram habet.

Quod feles saepissime faciunt: feles "calico" dormit, feles albus lavatur.

Alius feles versicolorus est feles "testudinis testa" dictus, hoc est feles cuius pili similes sunt testae testudinis. Si talis feles partes albas habet (ut pedes vel venter), dictus feles "calico" quod similis est textili calcutiano imaginibus impresso.

Seminia aetate hodierna fiunt, praecipue saeculo undevicensimo. Feles Siamensis in Asia natus (sed utrum in Thailandia, ut nomen dicit, an in Sinis, nescitur), in Europam saeculo undevicensimo latus est.[44] Est pallidus colore, praeter pedes, nasum, aures qui fusci aut nigri sunt. Saepius maumat? quam alii feles.

Feles Abyssiniensis hoc nomen habet quod similis habetur felibus Aegyptiis. Femina militis Britannici dicitur primum felem Abyssiniensem, ex Aethiopia in Angliam anno fere 1869 tulisse, sed sunt qui credunt tales feles in Anglia creavisse; origo semini nescitur.[45]

Feles Manx dicitur Monapiae natus esse. Cauda caret; pili sunt densi et abundantes.

Feles ordinarius, si tabulam genealogicam habet, est "American Shorthair" (h.e. feles Americanus cum pilis brevibus).

Feles Persianus.

Horum seminiorum feles pilos breves habent; sunt etiam varietates felium cum pilis longis. Duae clarae varietates sunt Persianus et Maine Coon. Felis Persiani facies est brevis et quasi compressa. Haec varietas vetus est: feles Persiani ad Europam venerunt abhinc annos circa 400.[46]

Feles Maine Coon dictus est magnus et, saepius, tabby glaucus colore. Est seminium Americanum, ut videtur. Fabula dicit hi feles nascuntur e procyone et fele: non potest vera esse, quod procyones et feles dissimillima animalia sunt.

Feles in artibus

Litterae

Feles, vel domiti vel silvestribus locis habitantes, reperti sunt in mythis multarum culturarum, praesertim cultura Aegyptia, Indica, Sinica, Scandinava, et aliis.

Oculi fulgentes sicut oculi illius "glaucopidis Minervae."

Apud auctores classicos, feles describitur ab Herodoto (2.66, laudatus supra), et in nonnullis fabellis Aesopi partes agit. Cicero de feli nonnumquam loquitur, ut De Natura deorum 1.29.81, 3.19.47; Tusculanae Disputationes 5.27; De Legibus 1.11. Nihil autem dicit de felibus Romanis, tantum de Aegyptis.[47] Seneca in epistula 121 rogat,

Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem? Quare pulli felem timeant, canem non timeant? [48]

Hoc est, feles bene noscuntur Senecae et alii hoc tempore.[49]

Feles vidimus in Anthologia Latina (181, 315, 359).

Antiqui rerum scientiarum scriptores, ut Plinius maior et Columella, de felibus aliquae dicunt. Columella agricolae monet anates et gallinas custodire ne feles eas peteant.[50] Plinius mirator:

Feles quidem quo silentio, quam levibus vestigiis obrepunt avibus! Quam occulte speculatae in musculos exiliunt![51]
Duae paginae e Reichenauer Schulheft: carmen de feli Pangur est in paginae sinistrae parte inferiori.

Carmen clarum Hibernicum felem ad editorem comparat: "Ego et Pangur Albus eundem laborem facimus" etc. (Hibernice: Messe ocus Pangur Bán, cechtar nathar fria ṡaindan. . . .) Hoc carmen, saeculo nono scriptum, in libro Reichenauer Schulheft dicto invenitur.

Erasmus tria adagia citat quae de felibus tractare videntur, etiamsi "feles" potest "mustela" significare. Secundum Erasmum, adagium "feles Tartessia" significat aliquid magnum et ridiculum, quod mustelae in Tartessia permagnae dicuntur.[52] Est etiam "feli crocoton" (h.e. "feli crocoton das"). "Dici solitum, quoties honos additur indignis, et quos haudquaquam decet," dicit Erasmus; "porro vox haec γαλή, felem ne significet, an mustelam, an quem vulgo catum appellant, quoniam inter eruditos controuersum est, aliis iudicandum relinquimus."[53] Tertium adagium est "Minervae felem" (comparare), hoc est parvas componere magnis, ut dicere solemus. Erasmus dicit Minervam et felem oculos similes habere, qui noctu fulgent.[54]

Kater Murr, feles ab Hoffmann creatus.

E. T. A. Hoffmann, Theodiscus, mythistoriam annis 1819-1822 scripsit cuius titulus est Lebensansichten des Katers Murr, hoc est De Vita Sententiisque Felis Murr. Liber (quem Hoffmann non finivit) historiam narrat felis Murr, qui vitam magistri Kreisler scribit; titulum cepit Hoffmann libri Laurentii Sterne The Life and Opinions of Tristram Shandy.

Carolus Baudelaire, poeta Francogallicus, pluria carmina de felibus scripsit, sicut "Veni, feles pulcher, supra cor meum amantem" (Francogallice: Viens, mon beau chat, sur mon coeur amoureux), quod carmen simile est carmine secundo Catulli de puellae passere.

Feles Castriana, ab Ioanne Tenniel picta

In libris Ludovici Carroll quorum tituli sunt Alicia in Terra Mirabili et Aliciae per speculum transita sunt plures feles. Notissima est feles Castriana, quae apparet et evanescit, semper subridens. Feles Aliciae ipsius est Dina, et Alicia, catulos Dinae spectans die quodam hiemali, dormitat et per speculum it.

Rudyard Kipling mythistoriam de domesticatione felis narrat in Just So Stories (h.e. Fabulae aetiologicae), anno 1902. Fabulae titulus est "The Cat Who Walked By Himself," vel "De Feli solo secum ambulante." Felis dicit "Felis sum qui solus mecum ambulo, et omnes loci mihi sunt iidem"; femina, nihilominus, felem blandis verbis et bono alimento in focum ducit.

Liber Francogallicus Makit: une histoire de souris au temps des pharaons ab Ioanne Capart scriptus (anno 1936), quod de muribus tractat, necessarie etiam de felibus et de dea Bubaste tractat. Hic liber fortasse notior est liber Latinus, a Francisca Deraedt conversus.

T. S. Eliot librum Old Possum's Book of Practical Cats anno 1939 scripsit; sunt carmina iocosa de felibus. Fabula scaenica Cats nomine (h.e. Feles) anno 1982 ab Andrea Webber ex hoc libro creata est.

Lilian Jackson Braun series plus quam viginti mythistoriarum facinorosarum ab anno 1966 scripsit quarum tituli sunt Feles qui....

Dr. Seuss felem lascivum creavit in libro Cattus Petasatus nomine, a Guenevera et Terentio Tunberg Latine converso.

Artes aspicabiles

Feles Aegyptia, saeculo sexto a.C.n., nunc in museo artium Vigorniae.
Feles Pompeiis.
Magna sculptura zoophora, Mamallapuri, Indiae, saeculo VII vel VIII.
Feles piscem venatur; impressio stipitibus ligni ab Ohara Koson facta, saeculo undevicensimo.
Feles lac cupientes; praeconium lactis a Theophilo Steinlein factum inter annos 1896 et 1900.
Via dicta "Felis qui piscatur," Lutetiae: graphitum anno 2010 pictum.

Artifices omnium generum artium imagines felium semper fecerunt. Apud Aegyptianos invenimus sculpturas et mumias felium, et imagines in papyris pictas.

Imagines felium in vasis et nummis Graecis inveniuntur. In nummis Rhegii est imago Iocasti, urbis conditoris, ludibrium quodam in manu tenentis. Feles in pedibus posterioribus stat et pedem anteriorem ad ludibrium tendet. Nummi Taranti similem imaginem Phalanti, huius urbis conditoris, cum fele praebent.[55] Vas quod nomen illi "Pictori Felium et Canium" dat (anno fere 450 a.C.n factum) pueros cum feli et cani monstrat[56]; alia quoque vasa et Graeca et Italica imagines felium habent.

Etrusci quoque imagines felium fecerunt: e.g., murus sepulti Triclini dicti magnum felem inter lectulos ambulantem monstrat.[57]

Pompeiis est opus tessellatum ubi est clarissima imago Romana felis.[58] Sepulchra, praecipue in Gallia, imagines felium habere possunt: exemplaria sunt in Burdigala, Aurasione, Alesia, et aliis oppidis et vicis.[59]

India imagines pluras praebet. In magna sculptura zoophora Mamallapuri est feles, sub dente elephantis, prope serpentes et Gangem flumen in caput Sivi descendentem. Hic feles simulat se sanctum sapientem esse, ut mures veniant quos comedere possit. Est feles dolosus, ut saepe in fabulis Indicis partem agit.

Impressiones stipitibus ligni Iaponicae de felibus tractant.

Pictores Renascentiae et saeculorum subsequentium feles pingunt.

In artibus popularibus feles est materies familiaris et amata: videtur in praeconiis laudativis, in pelliculis, in graphitis. Lolcat est imago feles cum textu comico, saepius in interrete inventa.

Musica

Compositores musicae quoque feles in animo habent.

Compositiones quaedam sonum felitionis imitant, ut Henricus Ignatius Franciscus von Biber in septima Sonata Representativa (pro violina, anno 1681 composita), "Feles."

Materies princeps fugae Scarlatti felis dictae

Aliae actiones felium imitant. Domenicus Scarlatti sonatam scripsit (K. 30, L. 499) cuius titulus usitatus est Fuga Felis, etiamsi Scarlatti ipse tali titulo numquam usus est; materies fugae dicitur series notarum in clavile quas feles trans claviaturam ambulans deprimit.

Aliae felibus consecratae sunt. Aaron Copland parvam compositionem "The Cat and the Mouse: Scherzo Humoristique" (Feles et Mus) pro clavile anno 1921 composuit. Leroy Anderson felem saltantem in "The Waltzing Cat" (anno fere 1950) pingit. Alanus Hovhaness tres sonatas, etiam pro clavile, inter annos 1982 et 1985 composuit, Sonatas Felinas dictas: "Fred the Cat" (Fredicus Feles), "To Hiroshige's Cat" (Pro Feli Hirosigae), "Tsugouharu Fujita's Sleeping Cat" (Feles Tsugouharis Fujitae qui dormit).

Feles partes in fabulis scaenicis et compositionibus similibus agunt. In compositione Sergii Prokof'ev De Petro et lupo clarinula felem repraesentat. Beniaminus Britten carmine Christophori Smart, Iubilate Agno titulo, in cantata Rejoice in the Lamb utitur; partem elegit ubi Smart de feli Galfrido loquitur. Fabula Cats (h.e., Feles) in scaenam carmina Eliot de felibus componit. The Aristocats, pellicula animata (anno 1970), de familia felium tractat; inter carmina pelliculae est "Diagrammata et harmonia," in quo catuli artem musicam discunt.

Notae

  1. Bobis, p. 19.
  2. Engels, p. 20.
  3. Engels, p. 4: "Hunting and hunting alone accounts for a cat's sense of fun and play."
  4. Engels, p. 6; Carr, p. 104.
  5. Carr, p. 108.
  6. Carr, p. 110.
  7. Carr, p. 187; McGinnis, p. 267.
  8. Bobis, p. 19-21; Carr, p. 223-4; Engels, p. 20-1.
  9. Engels, p. 26-28.
  10. Engels, p. 20-23.
  11. Herodotus, 2.66-67.
  12. Engels, p. 49.
  13. Engels, p. 55-6; Toynbee, p. 87.
  14. Tonybee, p. 87; Engels, p. 90.
  15. Engels, p. 89–91.
  16. Engels, p. 89, 179.
  17. CIL 6.14223; Toynbee, p. 89, Engels, p. 99-100, ubi est imago inscriptionis.
  18. Toynbee, p. 90.
  19. Engels, p. 115-133, qui opinatur Christianos potestatem religionem Bubastis timere ("the power of the religion of Isis and Bubastis was seen as a substantial threat to the Christians," p. 133).
  20. Engels, p. 142.
  21. Engels, p. 137.
  22. Bobis, p. 101-102
  23. Bobis, p. 103.
  24. Engels, p. 147.
  25. Engels, p. 140-2.
  26. Engels, p. 153.
  27. Bobis, p. 267; Engels, p. 150.
  28. Engels, p. 170
  29. Engels, p. 171.
  30. Clutton-Brock, p. 61.
  31. Secundum Cat Fanciers' Association, sodalitatem Americanam, in situ eius.
  32. Lewis et Short, s. v.; Ernout et Meillet autem non credunt: Dict. Etym. s. v.
  33. Isid. Hisp. Etym. XII.2.38.
  34. Bobis, p. 97-8, citationes dat.
  35. V. Bobis, p. 30-2.
  36. Engels, p 10.
  37. Carr, p. 105-6; McGinnis, p. 20.
  38. Carr, p. 106; McGinnis, p. 24.
  39. Carr, p. 105; McGinnis, p. 16-8.
  40. Carr, p. 103-4; McGinnis, p. 23-25.
  41. Carr, p. 102.
  42. Carr, p. 108.
  43. Carr, p. 107.
  44. Clutton-Brock, p. 64; Carr, p. 60.
  45. Carr, p. 24; Clutton-Brock, p. 67.
  46. Carr, p. 52.
  47. Donalson p. 48-49.
  48. Sen. Ep. 121.19
  49. Ut dicit Donalson, p. 51.
  50. Columella, De Re Rustica 8.3.6, 8.15.2.
  51. Plinius, Naturalis Historia 10.202.
  52. Adagia I.2.70.
  53. I.2.72.
  54. I.10.22.
  55. Engels, p. 55-57, cum imaginibus nummorum.
  56. Engels, p. 71.
  57. Engels, p. 91.
  58. Engels, p. 97.
  59. Engels, p. 100.

Bibliographia

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad felem spectant.