Conlocatio Maris Iaponici.
Mare Iaponicum,[1] (aliis nominibus multis in linguis hodiernis appellatum)[2] est mare marginale Oceani Pacifici occidentalis, inter continentem Asianum, Archipelagum Iaponiensem, et Sachalinam situm. Finitur a Iaponia, Corea Septentrionali, Russia, et Corea Meridiana. Sicut Mare Nostrum, ei est paene nullus aestus, quia paene omnino ab Oceano Pacifico includitur.[3] Movet haec solitudo multas faunarum species et mediam aquae salinitatem, salinitate oceani minor. Huic mari sunt nullae insulae magnae, sinus, vel capita. Sua salinitas plerumque ab influxu effluxuque per freta ordinatur quae id cum maribus propinquis et Oceano Pacifico conectunt. Pauca flumina in mare defluunt, et aqua quam in mare inferunt est fere 1 centesima totius summae.
- ↑ Ioannes Baptista Homann, Generalis Totius Imperii Russorum Novissima Tabula Magnam Orbis terrarum partem a Polo Arctico usque ad mare Iaponicum et Chinae Septentrionalis confinia exhibens (Norimbergae, circa 1720).
- ↑ Ut qui Latine diceret "Mare Iaponiae", "Mare Orientale" (cf. Yuka Hayashi et Evan Ramstad, "South Korea Calls for Sea (Name) Change," Wall Street Journal, 23 Aprilis 2012, p. A16.) seu "Mare Coreanum" (cf. Philippe Pelletier, "Tumulte des flots entre Japon et Corée: À propos de la dénomination de la 'mer du Japon,'" Annales de Géographie 109 (2000): 279–305.
- ↑ "Tides in Marginal, Semi-Enclosed and Coastal Seas – Part I: Sea Surface Height". ERC-Stennis at Mississippi State University
- Fukuoka N. 1966. On the distribution patterns of the so-called Japan Sea elements confined to the Sea of Japan region. Journal of Geobotany 15:63–80.
Coordinata: 40°N 135°E / 40°N 135°E / 40; 135