Birmania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
ပြည်ထောင်စုမြန်မာနိုင်ငံတော်
Pyi-daung-zu Myan-ma Naing-ngan-daw
Vexillum Birmaniae Insigne Birmaniae
Vexillum Insigne
Sententia: nihil
Hymnus: "Kaba Ma Kyei" (Latine: "Usque ad finem mundi")
Situs Birmaniae
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Birmanica
Nomen incolarum Birmanus-i
adiectivum Birmanicus-a-um
Generalis Than Shwe
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Naypyidaw, နေပြည်တော်
19° 45' Sept., 96° 12' Or.
Urbs maxima Yangon (Birmanice: ရန်ကုန)
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 39a
676 578 km²
3,06%
Numerus incolarum
(anno 2007 aestimatio)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 25a

48 798 000
75 inc./km²
PDB (anno 2005 aestimatio)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 59a
$93 770 miliardi
$1.691 (150a)
Nummus Cyatum (Birmanice: Kyat) (mmK)
Libertas
concessa a Britanniarum Regno
die 4 Ianuarii anni 1948
Circulus temporalis
 - aestate ()
+6.30 (UTC)
(UTC)
Praefixum telephonicum nationis +95
Dominium interretiale .mm
{{{postscripta}}}

Birmania (Birmanice Nomen Birmaniae Myanmā aut vulgo Nomen vulgare Birmaniae Bamā) sive publice Unio Birmaniae (Birmanice Nomen longum Birmaniae) est civitas in continentali Asia Meridiana et boreo-oriente Sinae, oriente Laotiae, austro-oriente Thailandiae, meridie Mari Andamano et Freto Coci, occidente Sinu Gangetico et boreo-occidente Bangladeshae et Indiae finitima. Anno 2006, caput ex Yangone in Naypyidaw (scilicet 'urbs regalis', Birmanice နေပြည်တော်) translata est.

Birmania a Britanniarum Regno libera die 4 Ianuarii anni 1948 cum "Unionis Birmaniae" nomine facta est, designatione qua denuo post periodon "Rei Publicae Socialisticae Unionis Birmaniae" (e die 4 Ianuarii anni 1974 ad die 23 Septembris anni 1988) usa est. Die 18 Iunii anni 1989, Birmanum militare regimen publicum civitatis nomen futurum esse Unionis Myanmaris nuntiavit. Nova designatio Consociatione Nationum et Unione Europaea agnita est, sed non a Civitatum Foederatarum Britanniarumque Regni gubernationibus.

Varius Birmanus populus fundamentale munus ad definiendas civitatis civilitatem, historiam, et demographiam modernis temporibus habuit. Cuius politicum systema hodie sub Consilii Civitatis pro Pace et Evolutione, militare gubernatione ex anno 1992 a Generali Thane Shwe ducta, stricto dominio manet. Exercitus Birmanus super gubernatione dominatur ex tempore quo General? Ne Win subitaneam rerum conversionem fecit ad vellendam civilem primi ministri U Nu gubernationem anno 1962. Birmania adhuc ethnicis tensionibus occurrit. Cultura civitatis in Buddhismo Theravadico loci elementis temperato fundatur.

Etymologia et usus[recensere | fontem recensere]

Nomina "Birmania" et "Myanma" eandem etymologicam originem possident. Latinum vocabulum Birmaniae e loci nomine Bam-mā venit, mediante Francico vocabulo Birmanie, quod antiquarum Anglicarum formarum Birman, Birma adaptatio est. Bam-mā vicissim formarum una est per quam loci incolae ad civitatem referunt, iuxta cum vernaculo nomine Maran-mā aive Mranmâ.

Birmanicum vocabulum ´mjanmaːɐ (originaliter transcriptum Latine velut Maran-mā sive Mranmâ) litteraria, scripta, forma civitati est dum Bam-mā conloquialis, oralis, forma est. Ambabus formis incolae utuntur, et in orali Birmanica distinctio inter duas minus clara est quam id quod translitteratio suggerit.

Anno 1989, consilium militare Anglicam civitatis nominis (e Burma in Myanmar) et diversarum urbium versionem publice mutavit, velut Yangonis (e Rangoon in Yangon). Publicum nomen Birmanice (´mijanmaːɐ) non mutatum est.

Renominatio politice controversa est, nam Birmani circuli se militari regimini opponentes adhuc vocabulo Birmaniae utuntur, quia nec praesentis gubernationis legitimitatem? nec eius auctoritatem ad mutandum civitatis nomen agnoscunt. Nonnullae Occidentales gubernationes, velut Americana, Australiana, Canadensis, Hibernica, et Britannica, Anglica forma Burma (ad Latinam Birmaniam correspondente) adhuc utuntur. Unio Europaea et Consociatio Nationum graphiam Myanmar utuntur.

Alia linguae Anglicae preli organa forma Burma ("Birmania") velut BBC et Financial Times utuntur, dum alternativa Myanmar alia sicut MSNBC, Economist, et Wall Street Journal.

Lingua Latina plerumque vocabulo Birmaniae uti solet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primus circulus ethnicus in inferioris Aeravatis (Birmanice: ဧရာဝတီမြစ်) vallem migrantes Moni fuisse creditur qui, regionis Meridiem dominantes circa annum 900 a.C., inter primos Theravadicum Buddhismum adoptantes in Asia austro-orientali fuere. Saeculo primo a. C. n., linguae Tibeto-Birmanae, Pyuvi secuti sunt, qui diversas urbes civitates in media Aeravati condiderunt. Pyuvicum Regnum saeculo nono Regno Nanzhaoensi (in praesenti Iunannia) deletum est.

Birmani (in praesenti praecipua ethnia Birmaniae) e Regno Nanzhaoensi in Aeravatis vallem migrare e saeculo septimo coeperunt, et anno 849 parvum regnum cum sede in Pagane condiderunt. Anavrata rege (inter annos 9441077) Paganis pondus per territorium simile praesentis Birmaniae expansum est. Monico capite capto anno 1057, Birmani Theravadicum Buddhismum adoptavere et Birmanicam scriptionem, in Monica fundatam, evolverunt. Paganis reges plurima templa et pagodos in natione aedificavere, prosperitate commercio apportata utentes.

Pagodi et templa adhuc in praesente Pagane, capite Regni Paganici sunt

Paganis pondus in vale Aeravatis in extremum venit, Cubilaii Chanis virium Mogolis invadentes, ex anno 1277; Pagan anno 1287 vastata est. Etiamsi Mogoli in vale Aeravatis non mansissent, Sanus (Sanice: Shan-tai) populus stirpis Tai eos comitatus in regione domicilium conlocavit. Regno Paganensi parvarum civitatum, generatim a Sanis locali culturae adiunctis subiectarum, congeries successit, velut regna Avae et Pegus. Anno 1527, Sani Avae caput ceperunt.

Birmanis ex Ava fugitis adiuvantibus, Birmanicum parvum regnum Taunguense potens regnum Monicum Pegus, et Birmaniam Inferiorem circiter anno 1540 denuo unificavit. Postea Birmaniam Superiorem anno 1555, Manipur anno 1556, Civitates Sanicas anno 1557, Tziangmaia (Thailandice: เชียงใหม่) anno 1557, Siamense regnum Ayutthayae inter annos 1564 et 1569, Laoticum regnum Lanxangiae (Laotice: ລ້ານຊ້າງ) cepit, sic dominatum in maximam Occidentalem Austrorientis Asiani partem. Rege Braginoco mortuo anno 1581, regnum eius ruit. Ayutthayae Siamenses Birmanos expulerunt, dum anno 1599 Arracanensis ethniae vires, Lusitanis mercenariis aiuvantibus, Pegu (nunc regni Taungus caput) vastavere. Praecipuus Lusitanus mercenarius, Philippus de Brito e Nicote, contra suos Arracanenses magistros rebellionem fecit et in tunc portum maximi ponderis in Birmania, Thanluinensem, dominari consecutus est.

Britannica anni 1825 Pagodi Svedagonici tabula lithographica praematuram Britannicam occupationem in Birmania per Bellum Anglo-Birmanicum Primum patefacit

Birmani, a rege Anaucpetluno (16051628) ducti, se ad novam rationem redegere et Lusitanos anno 1611 vicerunt. Anaucpetlunus regnum minorum dimensionum cum base Avae et Superiorem Inferioremque Birmanias et Sanicas Civitates (sed neque Arracanenses neque Tenasserinenses (Birmanice တနင်္သာရီတိုင်) includens) restituit. Posterior illius regni inclinatio prospera Monorum rebellione coram ex anno 1740 adfuit, Francicis adiuvantibus et Siamensibus stimulantibus; Moni Birmaniam Inferiorem anno 1747 ceperunt et a tota Domu Taunguensi anno 1752 sustulerunt, prolapsa Ava.

Rex Alaungpaya (17521760) dynastiam Combaungam in Svebone anno 1752 instituit, Yangon anno 1755 condidit et, cum mortuus est, civitatem rursum unificaverat. Cum Tsingianis Sinis et Siamensibus conflictus secundo saeculi duodevicensimo dimidio decretoriam resultationem non habuerunt, sed Birmani Arracanenses Septemtrione capere adsecuti sunt, praeter formalem Manipuris adiunctionem anno 1813.

Birmani rebellionem in Manipure anno 1819 suffocavere et eodem anno regnum Assamense, usque ad tunc liberum, ceperunt. Talia parta Birmanicum territorium usque ad Indiam Britannicam dilatavere. Britannici Birmanos Primo Bello Anglo-Birmanico (1824-1826) vicerunt, cuius resultatio fuit ut Birmania Assam, Manipur, Arracanum et Tenasserinum cederet. Secundum Bellum Anglo-Birmanicum, anno 1852, tres menses duravit, post quod Britannici relictas litorales provincias adiunxerunt: Aeravatiam, Yangon et Pegu (Birmanice: ဧရာဝတီမြစ်, ရန်ကုန et ပဲခူးမြို့ respective), cum novo Birmaniae Inferioris nomine. Post regnum popularis regis Mindonis (1853–1878), qui Mandales condidit, Britannici e regno debilem regem Thibaum (18781885) amoverunt in Tertio Bello Anglo-Birmanico (reapse, simpliciter capite Mandala capta). Birmanica regia familia in Indiam pulsa est. Birmaniae Superioris Inferiorisque sicut una Indiae Britannicae provincia iunctae et administratae sunt.

Tempus coloniale (1886–1948)[recensere | fontem recensere]

Coloniale Vexillum (inter annos 1937 et 1948)

Birmania colonia facta, Britannici scholas, carceres, et ferrivias construxerunt. Birmanica acerbitas cum coloniali occupatione fortis mamet et quandoque violentas seditiones causabat. Offensa maxime eo quod irreverentia culturae et moribus Birmanicis videbatur provocabatur, v. gr.? ut Britannici claceis? uterentur in Buddhistica templa et fana intrantes. Birmanici Buddhismo repugnantiae capite uti coeperunt et Buddhistici monachi pro libertate motus primum agmen facti sunt.

Kalendis Aprilibus anni 1937, Birmania velut ab India separatum territorium administrari coepit.

Per secundum bellum mundanum Birmania se in Asia austro-orientali theatri primam aciem convertit. Britannica administratio ruit ob Iaponicam antecessionem et circiter 300 000 profugorum silvam in Indiam transgressi sunt quorum solum 30 000 vivi advenerunt. Iaponica expeditio Britannicos e Birmania expulit, sed Britanniarum Regnum impetum contra Iaponicum impetum cum copiis exercitus Indo-Britannici fecit et anno 1945 civitatem receperat. Copiae vernaculae in ambobus belli agminibus pugnavere.

Res publica democratica (1948-1962)[recensere | fontem recensere]

Pridie nonas Ianuarias anni 1948, libera res publica, extra Britannicam Consortionem, cum nomine publico Unionis Birmaniae facta est. Sao Shwe Thaik (Birmanice: စဝ်ရွှေသိုက်) praesidatum et U Nu primi ministri munus recepit. Bicamerale parlamentum institutum est. Anno 1961, Birmanicus U Thant secretarius generalis Consociationis Nationum electus est, primus socius non Occidentalis qui organizationis internationalis principatum occupavit; qui in munere per decennium maneret.

Regimen militare (1962-praesens)[recensere | fontem recensere]

Democraticum regimen anno 1962 desivit, cum Generalis Ne Win militarem subitaneam rerum conversionem duxit. Qui per fere viginti sex annos gubernavit et cuius rationes impletae est cum nomine "viae Birmanicae in Socialismum". Anno 1974, armatae vires intercessiones contra gubernationem per U Thant funus violente represserunt.

Anno 1988, mala oeconomica gestio et politica repressio vulgatas significationes pro democratia provocaverunt. Securitatis vires significationes cum centenorum hominum nece suffocavere. Generalis Saw Maung subitaneam rerum conversionem duxit et Consilium Civitatis pro Restauratione Legis et Ordinis (reapse, gubernationis civitatis) creavit. Anno 1989, Consilium legem Martialem ad pugnandum contra ceteras intercessiones declaravit et officialis nomen nationis Anglice in Union of Myanmar ('Unio Myanmaris') mutavit.

Reclamatores in Yangone cum pinacio ubi non violentia: nationalis motus Birmanice legitur, in ambagibus Pagodus Svedagonicus est

Maio anno 1990, gubernatio libera comitia primum per fere triginta annos provexit. Liga? Nationalis pro Democratia, factio Aung San Suu Cii, 392 inter 489 selliorum in Concilio Populari assecuta est, sed resultationes a Consilio abrogatae sunt, quod potestatem relinquere recusavit. A Than Shwe ductum ex anno 1992, militare regimen ecechiriarum pacta cum plerisque ethnici clandestini belli circulis conciliare consecutum est. Anno 1997, Consilium Civitatis pro Pace et Evolutione nuncupari coepit.

Die 23 Iunii anni 1997, Birmania Societati Civitatum Asiae Meridionalis et Orientalis haesit. Die 27 Martii anni 2006, militare consilium caput ex Yangone (Birmanice: ရန်ကုန်မြို့) in locum prope Pyinmanam (Birmanice Pyinmanamyo), qui Naypyidaw (Birmanice နေပြည်တော်) appellatus est, tradidit.

Mense Novembri anni 2006, Consociatio Internationalis Laboris ut Iudicium inter Civitates cum Birmanici militaris consilii sociis scelerum contra humanitatem accusatis lege ageret ob Birmanicorum civium opera coactiva quaerere nuntiavit. Augusto anni 2007, novae reclamationes pro democratia in natione surrexere, a Buddhisticis monachis ductae et a gubernatione vi repressae. Die 3 Maii 2008, depopulatorius typhon tropica civitatis litus attigit et secundum aliquas aestimationes, saltem 134 000 interfectorum et sublatorum et fortasse millionem tecto carentium reliquit. Sed ab anno 2010 duces militum paulatim libertatem auxerunt et anno 2010 Aung San Suu Cii ducem opponentium liberaverunt. Die 1 Aprilis 2012 etiam electione libera legata parlamenti Birmaniae electa est[1].

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Birmania a stricto regimine militari gubernatur, cuius nomen "Consilium Civitatis pro Pace et Evolutione" est. Praesens dux Civitatis Consilii praeses est, Generalis Than Shwe. Consilii ministrorum munera a militaribus officiariis occupantur. Praecipuae nationis factiones politicae Liga Nationalis pro Democratia et Liga Nationalitatum Sanicarum sunt, quamquam earum activitates a militare regimine valde regulantur et suprimuntur quod, praeterea, diversarum factionum et politicarum organizationum munera prohibuit.

Variae iurum humanorum organizationes, inter quas Human Rights Watch et Amnestia Internationalis, militaris gubernationis abusuum casus contra iura humana referunt et potestatem iudicialem in civitate non esse firmant. Operum coactivorum, hominum commercii furtivi, operum adulescentium relationes sunt et gubernatio nota est quia sexuali violentia velut dominii instrumento utitur.

Parlamentaria comitia anni 1990 primae in triginta annorum fuerunt, in quibus Liga Nationalis pro Democratia, ab Aung San Suu Cii ducta, amplius 60% suffragiorum et amplius 80% selliorum in Concilio recepit. Interea, militare regimen comitiorum resultationes abolevit. Aung San Suu Cii, quae inter civitates famam velut activista? pro democratia in sua civitate consecuta, est et Nobelianum pacis anno 1991 recepit, in custodia domiciliaria manet.

Electi repraesentantes anni 1990 Gubernationem Nationalis Coalitionis Unionis Birmaniae, gubernationem in exilium, formaverunt quae illegalis a militari regimine putatur.

Anno 1993 gubernatio militaris Conventum Constituentem instituit. Die 10 Maii anni 2008, 92.4% viginti duorum millionum electorum in civitate putative? constitutionem a militaribus scriptam per referendum probavere, cum participatione? urnis putative? 90%, in mediis typhonis Nargis effectibus. Prima comitia e nationalibus comitiis anni 1990 fuerunt. Nova constitutio militaribus 25% selliorum in parlamento concedit. Nyan Win, Ligae Nationalis pro Democratia orator, referendum impugnavit, "mendaciis et fraudibus per totam civitatem abundare; in nonnullis vicis, auctoritates et comitialis campi functionarios ipsos schedulas signare et eis nihil facere permittere" asseverans. Nova constitutio quin Aung San Suu Cii publica munera occupet obstat. Alii quinque milliones electorum die 24 Maii in Yangone et in Aeravatis (Birmanice: ဧ​ရာဝတီမြစ်) delta, typhone Narge affectissimis areis, suffragium ferrent.

Repressio politica et abusus contra iura humana ut Concilium Salutis Consociationis Nationum Birmaniam in suo ordine operum includeret fecere. Societas Civitatum Asiae Meridionalis et Orientalis militari regimini ut civitatem in democratiam ducat instat.

Subdivisiones Birmaniae[recensere | fontem recensere]

Tabula cum administrativa Birmaniae divisione

Birmania in septem divisiones (Birmanice: taing) et in septem nationes (pyi), in praecipuos ethnicos circulos fundatas, divisa est.

Civitates[recensere | fontem recensere]

Numero in tabula Civitas Latine Civitas Birmanice Caput Latine Caput Birmanice
1 Arracanum ရခိုင်ပြည်နယ် Sittue စစ်တွေမြို့
2 Dzinia ချင်းပြည်နယ် Hacha ဟားခါးမြို
3 Catzinia ကချင်ပြည်နယ် Myitcyina မြစ်ကြီးနားမြို
4 Sania ရှမ်းပြည်နယ် Acroropolis တောင်ကြီးမြ
5 Carennia ကယားပြည်နယ် Loecau လွိုင်ကော်မြ
6 Carenia ကရင်ပြည်နယ် Paan ဘားအံမြ
7 Monia မွန်ပြည်နယ် Maulamiain မော်လမြိုင်မြို့

Divisiones[recensere | fontem recensere]

Numero in tabula Divisio Latine Divisio Birmanice Caput Latine Caput Birmanice
8 Sagainia စစ်ကိုင်းတိုင်းဒေသကြီး Sagain စစ်ကိုင်းမြို
9 Tenasserinum တနင်္သာရီတိုင်းဒေသကြီး Tavoyum ထားဝယ်မြို့
10 Aeravatia ဧရာဝတီတိုင်းဒေသကြီး Bassein ပုသိမ်မြို့
11 Yangonia ရန်ကုန်တိုင်းဒေသကြီး Yangon ရန်ကုန်တိုင်း
12 Pegu ပဲခူးတိုင်းဒေသကြီး Pegu ပဲခူးတိုင်း
13 Mague မကွေးတိုင်းဒေသကြီး Mague မကွေးတိုင်း
14 Mandale မန္တလေးတိုင်းဒေသကြီး Mandale မန္တလေးမြို့့

Geographia[recensere | fontem recensere]

Geographia Birmaniae

Tota 678 000 chiliometrorum quadratorum lata, Birmania maxima civitas in continentali Asia Austrorientali est et trigesimum nonum locum secundum aream occupat. Terra paulum maior Fodinarum Generalium et Sanctae Catharinae Brasiliensium civitatum aut Germaniae et Italiae coniunctae arearum additione est (ut melius comparetur, Mozambicum 801 590 chiliometrorum quadratorum latum est).

Boreoccidente Bengaliensi Delta Gangis divisioni, cum limite 193 chiliometra longo, et Indicis civitatibus Assamensi, Nagalandensi, et Manipurensi, cum limite 1463 km longo, finitima est. Boreoriente, Sinensibus Thibeto et Iunanniae, cum limite 2185 chiliometra longo, finitima. Austroriente Laotiae (cum limite 235 km) et Thailandiae (cum limite 1800 km) finitima. Birmania continuum litus 1930 km longum Sinu Gangetico et Mari Andamano perfusum possidet. Eius terrestres limites omnes 5876 km faciunt.

Septemtrione, Montes Hengduanici (Sinice: 横断山脉) Sinae finitimi sunt. Chacaborazium (Birmanice: ခါကာဘိုရာဇီ), in Catziniae (ကချင်ပြည်နယ) civitate situm, maximum culmen in Birmanico territorio est, dum Iugum Arracanense, Iugum Peguense et Oropedium Sanicum Birmaniam e Septemtrione in Meridiem, ex Himalaia, transeunt et eam in tres nationis sinus hydrographicos, fluminum Aeravatis (ဧ​ရာဝတီမြစ်), Thanluinis (သံလွင်မြစ်) et Sittaungi (စစ်တောင်းမြစ), dividunt. Quorum Birmaniae primum et longissimum, cum 2170 chiliometris,? est cuius vallem plerique Birmani incolunt. Valles inter iuga fertiles planities possident.

Maxima Birmanici territorii pars inter Cancri Tropicum et Aequatorem invenitur. Civitas in Asiana hippalorum regione sita est, quod ut eius litorales regiones 5000 mm pluviae in annos singulos recipiant facit. Praecipitatio in regione delta Aeravatis (Birmanice: ဧ​ရာဝတီမြစ်) fere 2500 mm est, maior quam siccae zonae Birmaniae mediae, cum vix 1000 mm. Septemtrionales nationis regiones frigidiores sunt, cum mediis temperaturis 21 °C. Litoralis et deltica regiones medias temperaturas 32 °C ostendunt.

Lentum oeconomicum incrementum Birmanicum ad eius naturae circumiectae et oecosystematis servationem attulit. Amplius 49% nationalis territorii silvis tegitur quae Tectonam grandem, Heveam brasiliensem, acaciam, bambusam, manglia, cocotem nuciferam, et catechu includunt. Septemtrione in oropedio, quercus, pinus, et aliae rhododendrorum species inveniuntur. Terrae iuxta litus omnes tropicorum pomorum varietates sustinere possunt. Sicca in zona, vegetatio spargitur.

Statistica[recensere | fontem recensere]

Opes naturales:
Petroleum, lignum, stagnum, stibium, zincum, cuprum, wolframium, plumbum, carbo, marmor, variorum generis petrae, lapides pretiosi, gasium naturale, et energia hydroelectrica.

Usus soli:
solum arabile: 15%
cultus permanens: 1%
pastus permanens: 1%
silvae: 49%
alii: 34% (est. 1993).

Solum irrigatum:
10680 km² (aest. 1993).

Accidentia naturalia:
Terrae motus et typhones; inundationes et terrarum labes multum crebrae sunt per pluviarum tempus (ex Iunio in Septembrem); periodicae aritudines.

Ambitus - problemata praesentia:
desilvatio; industrialis contaminatio; cloacarum systema valde deficiens autparum aptum; tropicales morbi.

Urbes praecipuae[recensere | fontem recensere]

Turris Floris Cerasi in Yangone propemodum vacua est propter ponderis peregrinae pecuniariae conlocationis inopiam
Vide etiam: Urbes Birmaniae

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Birmania in Austroriente Asiano pauperrimarum nationum una est et decenniis abhinc oeconomicam stagnationem, malam administrationem et solitudinem patitur. Eius PDG 2,9% per annum crescit, quod parvum indicem collatum aliis regionis oeconomiis putatur.

Regentibus Britannicis, Birmania opulentissimarum nationum una in Austroriente Asiano et in mundo maxima oryzae exportatoria erat. Petroleum producebat et naturales humanasque opes possidebat et eius plerique incolae valde alphabetizabantur. Circa 75% tectonae grandis in mundo productae ex hac natione oriebatur.

Post subitaneam rerum conversionem anni 1962, gubernatio industrias publicas facere conata est, sed anno 1989 oeconomiam decentralizare coepit. Recentibus annis, Sina et India Birmaniae ad lucrandum appropinquavere. Multae nationes, sicut Civitates Foederatae, Canada et Unio Europaea commerciales et pecuniariae collocationis sanctiones imposuere. Peregrinae pecuniae collocatio e Sina, Singapura, Republica Coreana, India et Thailandia egreditur.

Praeter illegales drogas sicut opium, Birmanica oeconomica activitas agriculturales, textiles, ligneos subfructus, aedificationis materiam, lapides pretiosos, metalla et gasium naturale includit.

Agri oryzae fere 60% cultae areae tegunt; oryza ad 97% productionis grani (per pondus) respondet.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Puella ethniae Cayanicae, unius multorum ethnicorum circulorum in Birmania

Birmaniam circiter 55 milliones, grosso modo, incolarum colunt quia ultimus partialis census in natione ab anno 1983 originem trahit. Spissitudo incolarum parva est, 75 incolarum pro km².

Milliones Birmanicorum operariorum in Thailandia (plerique illegales immigrantes) sunt. Indo-Birmanicus, Bengalo-Birmanicus et Thai-Birmanicus limites hospitio campos profugis excipiendis accipiunt, qui in Malaesia quoque adsunt.

Quattuor magnae linguisticae familiae in Birmania adsunt; Sino-Thibetana, Austroasiatica, Thai-Cadaica et Indoeuropaea. Linguae cum maximo loquentium numero Sino-Thibetanae, Birmanicam, Carenicam, Catzinicam, Dzinicam et Sinicam includentes, sunt. Praecipua Thai-Cadaica lingua Sanica est. Monica, Deangica et Va praecipuae linguae Austroasiaticae sunt. Duae principales Indoeuropaeae linguae Pali, liturgica Theravadici Buddhismi lingua, et Anglica sunt.

Birmania magnam ethnicam diversitatem ostendit. Quamquam gubernatio 135 dissimiles ethnicos circulos agnoscat, exactus census de ethnicis circulis difficilis putatur. Saltem 108 dissimiles ethnolinguistici circuli in natione, praesertim Thibeto-Birmanici, sunt. Birmani 68% incolarum formare aestimantur, quos Sani (10%), Careni (7%), Arracani (4%), ethnice Seres (3%) et Moni (2%) secuti sunt. Olim magna et ponderis communitas, Anglo-Birmanici nationem ex anno 1958 relinquere coeperunt, quorum pauci in Birmania manent.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Etsi localium culturarum plethora in Birmania sit, plerorumque incolarum cultura praesertim Buddhistica et Birmanica est. Birmanica cultura continenter vicianrum nationum ea affecta est. Plerumque artes et imprimis litterae valde Birmanico Theravadici Buddhismi modo affectae sunt. Putatum nationale Birmaniae epicum carmen, Yama Zatdaw Ramayanae adaptatio est quod Thailandiensi, Monica et Indica textus versionibus valde affectum est. Buddhismus una cum Natorum sive spirituum (Birmanice: Nat) adoratione colitur.

In traditionali Birmanico pago, monasterium culturalis vitae centrum est et laici monachos verentur et alunt. Omnes Buddhisticarum familiarum pueri novitii et monachi fieri debent, quamvis brevi tempore.

Britannica colonialis gubernatio Occidentalia elementa in locali cultura introduxit. Educativum systema velut normam Britannicam habet. Colonialia architectonica pondera obviissima magnis urbibus velut in Yangone sunt. Multi allophyli velut Careni, in Austroriente, et Catzini Dzinique, in Septemtrione et Boreoccidente, Christiani sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hall, D. G. E. 1945. Europe and Burma: a study of European relations with Burma to the annexation of Thibaw's kingdom, 1886.
  • Hall, D. G. E. 1950. Burma.
  • Harvey, G. E. 1925. History of Burma from the earliest times to 10 March, 1824, the beginning of the English conquest.
  • Harvey, G. E. 1946. British Rule in Burma, 1824–1942.

Notae[recensere | fontem recensere]