Chevrolet

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Chevrolet est societas autocinetica in Civitate Foederata Americae sita.

Societas anno 1911 a Ludovico Caproleto (vulgo Louis Chevrolet), filio Confoederationis Helveticae, qui patriam reliquit et in Civitate Foederata Americae vitam peragere decidit, condita est. Anno 1918 Caproleti societas comparata est a conglomeratione societarum plurimarum nomine GM (vel Motoria Generalia).

Per multos annos Chevrolet mercatui CFA dominatum est. Societas non solum autocineta simplicia, robusta et parvo pretio producere solet, sed etiam vehiculum celerrimum et potentissimum nomine Corvette, quod nomen originem in verbo latino "corbita" invenit; certe non caret ironia, quia corbita navicellam lentam denominat.

Chevrolet anno 1940 productum
Chevrolet Corvette anni 1957


Exemplaria a Chevrolet producta continent:


Nexus externus: