Ulmus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ulmus
Folia et semina Ulmi glabrae
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Rosales
Familia: Ulmaceae
Genus: Ulmus
L.
Species

Vide Species ulmorum

Ulmus est genus arborum deciduarum et semideciduarum familiae Ulmacearum. Ulmi primum apparuerunt aevo Miocaeno, abhinc annos circa 40 000 000, in Media Asia orta. Florebat et se statuit? arbor trans plurimum Hemisphaerae Septentrionalis, Aequatorem peragrans in Indonesia. Saeculis undevicensimo et vicensimo, multae species et cultivarietates ut plantae ornamentales in Europa, America Septentrionali, et partibus Hemisphaerae Australis, praecipue in Australasia, ponebantur.

Ulmis sunt folia alterna, simplicia, marginibus singillatim vel usitatius bis serrata. Fructus est ruber vel subviridis; est autem samara rotunda (fructus alatus) matura in tardo? Maio, quam post messem seri licet.

Alia Ulmacearum genera sunt Zelkova et Planera. Genus Celtis, olim in Ulmaceis positum, nunc in familia Cannabacearum disponitur.

Ulmus diu erat arbor quae olim sata est propter magnas vias et quae "fornices" creabat, qui antiquarum urbium Civitatum Foederatarum erat. Ulmo Americanae sic erant beneficia ut adhiberetur:

  • rapide crescebat
  • variis caelis et generibus solorum adaptabatur
  • lignum eius vento resistebat
  • ut vas crescebat nec oportebat ample excidere eum

Species, varietates, hybridae[recensere | fontem recensere]

Vide Index specierum varietatumque ulmorum nomine scientifico digestarum

Sunt circa triginta ad quadraginta species ulmorum.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!