Roman numeral 10000 CC DD.svg

Exstinctio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Raphus cucullatus (vulgo dodo), hac in pictura a Ioanne Savery anno 1651 facta, est exemplum exstinctionis holocaenae saepe citatum.[1]

Exstinctio in biologia et oecologia est finis organismi vel gregis organismorum (taxi), usitate speciei. Temporis momentum exstinctionis usitate habetur mors ultimi gregis singuli (sed facultas gignendi et recuperandi ante hunc punctum fortasse amissa sit). Quia area geographica speciei potest amplissima, decernere hunc punctum est difficile, et usitate retro fit. Haec difficultas ad rem sicut taxon Lazarenum ducit, cum species post tempus absentiae simulatae exstincta sumpta abrupte rediret, saepe in historia fossilium.

Extera Lepidodendri exstincti forma, ex Aevo Carbonifero superiore Ohii.[2]
Bufo periglenes novissime visa est die 15 Maii 1989.
Simulata generum exstinctorum fientium? fractio ullo tempore dato, ex historia fossilium reconstructa.
Dilophosaurus, unum ex multis generibus dinosauriorum exstinctorum. Causa Eventus exstinctionis Cretaceae–Tertiariae est res de qua investigatores multo inter se disputant.
Virus Variolae ab hominibus exstirpatum est.

In evolutione, novae species per rationem speciationis oriuntur—cum novae varietates organismorum genitorum vigent, quia possunt locum oecologicum (Anglice: ecological niche) invenire eoque uti—et species exstinctae fiunt cum eae non iam superesse possunt per condiciones commutantis vel contra adversarios superantis. Species communis fit exstincta intra 10 milliones? annorum nata,[3] quamquam nonnullae species, fossilia viva appellatae, nonnullas centenas milliones annorum paene immutatae supersunt. Plurimae exstinctiones naturaliter fiunt, sine interventu humano: aestimantur 99.9 centesimae omnium specierum quae umquam exsistiterint nunc exstinctae sunt.[3][4]

Ectopistes migratorius, una ex multis centenis avium exstinctarum notarum, per pauca decennia ad exstinctionem venabatur.

Exstinctiones massae sunt eventus rari; singulae autem exstinctiones sunt communissimae. Solum nuperrime sciuntur exstinctiones scientiaeque periti ob celeritatem novarum exstinctionum conturbantur.[5] Plurimae species nunc exstinctae numquam ratione descriptae sunt. Aliqui scientiae periti aestimant usque ad dimidium specierum nunc vivarum fieri exstinctum ante annum 2100.[6]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diamond, Jared (1999). "Up to the Starting Line". Guns, Germs, and Steel. W. W. Norton. pp. 43–44. ISBN 0393317552  .
  2. Paul Davis et Paul Kenrick, Fossil Plants (Vashingtoniae: Smithsonian Books, 2004); Robin Morran, A Natural History of Ferns (Timber Press, 2004). ISBN 0-88192-667-1.
  3. 3.0 3.1 Newman, Mark. "A Mathematical Model for Mass Extinction". Cornell University. 20 Maii 1994. Nexus die 30 Iulii 2006 confirmatus.
  4. David M. Raup, Extinction: Bad Genes or Bad Luck? (Novi Eboraci: W. W. Norton and Company, 1991), pp. 3–6; ISBN 978-0-393-30927-0.
  5. Species disappearing at an alarming rate, report says. MSNBC. Nexus die 26 Iulii 2006 confirmatus.
  6. E. O. Wilson, The Future of Life (2002) (ISBN 0679768114). Vide etiam Ricardus Leakey, The Sixth Extinction: Patterns of Life and the Future of Humankind, ISBN 0385468091.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide exstinctionem in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad exstinctionem spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad exstinctionem spectant.