Bruneium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Negara Brunei Darussalam بروني دارالسلام
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis : "Sentiasa berbuat kebajikan dangan petunjuk Allah"


(Latine: Semper in diaconia cum Dei consilio)

Collocatio Bruneii
Lingua Malayana
Caput Begavanopolis (Malayanice Bandar Seri Bagawan) 4°53.417′N 114°56.533′E
Sultanus Hassanal Bolkiah
Princeps Coronae Mutadius Billah
Area
 - Totalis
 - % aqua
Locus 172


5 765 km²
8,6

Incolae


 - Tota (anno 2009 aest.)
 - Densitas

Locus 134


400 000 incolarum
69,4 inc./km²

Independentia
 - e Britanniarum Regno

Kalendis Iannuariis 1984
Nummus Dollarium Bruneiense (Malayanice ringgit Brunei)
Zona Horaria UTC +8
Hymnus nationalis Deus sultanum benedicat (Malayanice Allah Peliharakan Sultan)
Abbreviatio interretialis .bn
Telephonicum praefixum +673

Bruneium, rite Civitas Bruneii, Loci Pacis, sive Natio Bruneii, Loci Pacis (Malayanice Negara Brunei Darussalam ; Iavice بروني دارالسلام), civitas septentrionali in litore insulae Bornei, in Asia Meridiorientali, sita est. Praeter litus cum Mare Sinae Meridionalis, tota a Malayanica Ceravae (Malayanice Sarawak) civitate circumdatur, et profecto in partes duas a Limbango (Malayanice Limbang), Ceravae parte, separata est.

Brunieum suam independentiam e Britanniarum Regno Kalendis Ianuariis anni 1984 recuperavit et Consortionis Populorum socium est. Incipienti saeculo vicensimo, Austrorientalis haec natio oeconomicam prosperitatem experta et rapidam evolutionem passa est. Oeconomicum incrementum inter decennia 198 et 200, cum media ex anno 1990 in 2008, Bruneium Locum Pacis in nove industrializatam nationem vertit. Bruneium maximorum Productorum Domesticorum Grossorum unum in Pari acquirendi Potestate habet. Bruneium secundum maximum Indicem Evolutionis Humanae inter Asiae Meridiorientalis nationes post Singapuram habet et velut civitas evoluta classificatum est. Religio Islamica est religio civitatis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Bruneiensis Sultanatus potentia e saeculo quarto decimo in sextum decimum maxime splenduit. Sultanatus suzerenitas super litorales regiones hodiernarum Ceravae Sabae, archipelagus Suluense, et insulas a boreoccidentali Bornei extremo extensa esse putata est. Europaeum pondus gradatim finem in hunc potentiam regionalem attulit. Postea, bellum parvum contra Hispaniam fuit, in quo Bruneiense caput captum est. Denique sultanatus vicit, sed terras pro Hispania perdidit. Imperii Bruneiensis declive saeculo undevicensimo ad summum venit cum Bruneium maxima suae terrae partem pro Radzis Albis Ceravensibus perdidit, e quo praesens parva terrae lacinia et separatio in partes duas evenerunt. Bruneium protectoratus Britannicus inter annos 1888 et 1984 fuit et per Bellum Orbis Terrarum II captum est.

Parva rebellio contra monarchiam per decennium 197, quae oppressa est, Britanniarum Regno adiuvante. Hic eventus velut Tumultus Bruneiensis notus factus est et partim responsalis fuit ut frustrum esset Foederationem Septemtrionalem Bornei creare. Rebellio partim factum ut Bruneium Foederationis Malayanae partem non formare decerneret affecit.

Civilitas et gubernatio[recensere | fontem recensere]

Secundum Bruneiensem anni 1959 constitutionem, Sua Maiestas Paduca Dominus Baginda Sultanus Hadzius Hassanal Bolkiah Mu'izzaddin Waddaulah dux civitatis cum plena exsecutiva auctotitate, inclusis necessitatis potestatibus ex anno 1962 est. Sultani munus nationali in ideologia velut Monarchia Islamica Malayana (Malayanice Melayu Islam Beraja sive ملايو اسلام براجا) aut Monarchia Musulsana Malayana nota deditur. Civitas sub opinabili lege martiali ex anni 1962 Tumulto Bruneiensi est.

Media communicationis gubernationi summe favent et Familia Regia veneratum statum intra nationem retinet.

Internationales societates et Bruneium[recensere | fontem recensere]

Bruneium Consociationis Nationis, Consortionis Populorum, Societatis Civitatum Asiae Meridionalis et Orientalis, Asiatico-Pacificae Oeconomicae Cooperationis et Consociationis Colloquii Islamici socium est inter alia regionalia et internationalia fora.

Libertas preli[recensere | fontem recensere]

Bruneio status "Non Liber" a Domo Libertatis (Anglice Freedom House) datus est; preli critica de gubernatione monarchiaque rara est. Gubernatio unam domum impressoriam et editoriam, Brunei Press SDN BHD, ex anno 1953 sancit quae praecipuum Anglice diarium Borneo Bulletin imprimere pergit. Hoc diarium velut hebdomadaria communitatis ephemeris incepit, et nationis diarium anno 1990 factum est et praecipuus informationis fons de localibus et extraneis rebus manet. De eo quod ad media communicationis attinet, Bruneiensis gubernatio unum televisificum tramitem et tres stationes radiophonicas tenet et operatur. Privata societas televisionem caplarem promptam simul et unam privatam stationem radiophonicam, Kristal FM fecit.

Internationales classificationes[recensere | fontem recensere]

Politicae et oeconomicae classificationes
PDG pro capite - quintum maximum cum 50 117 I$
Index Evolutionis Humanae - numero 30 magnus cum 0,919
Index alphabetismi - numero 75 cum 92,7%
Index inopiae operarum - numero 158 cum 4,00%
Valetudinariae classificationes
Index fertilitatis - numero 105 inter fertillimas nationes cum 2,29 pro femina
Index natalitatis - numero 87 inter cum plurimis natalibus cum 21,58 pro 1000 hominum
Index mortalitatis infantilis - numero 30 inter cum minoribus mortium numeris cum 5,5 pro 1000 vivorum natalium
Index mortalitatis - numero 191 inter cum maximis indicibus mortalitatis cum 2,8 pro 1000 hominum
Exspectatio vitae - numero 74 inter cum maximis cum 75,74 annorum
Index sidae/VIDH - numero 123 inter cum plurimis casibus cum 1000 hominum

Territoriales discussiones[recensere | fontem recensere]

Bruneium aliquae territoria in Cerava exigit et una multarum nationum quae controversiosarum insularum Spratlyanarum aliquas exigunt est, praesertim parva saxa recesso aestu super Scopulum Ludovicam exposita. Nihilominus, Curamania insula (Malayanice Pulau Kuraman) a Bruneio Malayanicum territorium agnoscitur.

Limbangi (Malayanice Limbang) status velut Ceravae pars a Bruneio exigitur e tempore quo area anno 1890 primum annexata est.

Daerae et mucima[recensere | fontem recensere]

Bruneienses daerae

Bruneium in quattuor daerae sive districtos (Malayanice daerah) divisum est:

Daera Latine Daera Malayanice Daera Iavice Caput Latine Caput Malayanice Caput Iavice
Belaetum Belait بلايت Belaetopolis Kuala Belait کوالا بلايت
Bruneium et Muara Brunei Muara Begavanopolis Bandar Seri Begawan بندر سري بڬاوان
Temburongum Temburong Bangar Bangar
Tutongum Tutong Tutongopolis Pekan Tutong

Daerae vicissim in triginta et octo mucima (Malayanice mukim) divisae sunt.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Carta topographica Brunei

Bruneium Locus Pacis in duabus inconexis partibus cum tota area 5766 chiliometrorum quadratorum consistit. Fere 87 centesimae incolarum latissimam occidentalem partem incolit, dum solum circiter 10 000 montuosam Orientalem partem (daeram Temburongum) incolunt. Omnes Bruneii Loci Pacis incolae circiter 400 000 hominum summam faciunt e quibus 130 000 caput Begavanopolin incolunt.Aliae praecipuae urbes portuaria urbs Muara, petrolei productoria urbs Seria et eius vicina urbs Belaetopolis sunt. In Belaeti daera,Panaga area hospitio magnum exulum numerum propter societatis Royal Dutch Shell et exercitus Britannici habitatoria et ludicra aedificia accipit. Consaeptum Dzerudongense, velut notissimum consaeptum recreatorium, Begavanopolis Occidente situm est.

Clima[recensere | fontem recensere]

Bruneium Locus Pacis frigidum clima aequatoriale habet. Media annua temperatura 27,1 °C (80,8 °F) est, cum Aprilis Maiique media 27,7 °C (81,9 °F) et inter Octobrem et Decembrem media 26,8 °C (80 °F).

Mensis Ian Feb Mar Apr Mai Iun Iul Aug Sep Oct Nov Dec Annus
Media Maxima (°C) 27,8 27,8 29,2 29,1 29,5 28,1 28,4 28,3 28,0 27,5 27,4 28,0 28,3
Media Minima (°C) 16,1 16,0 19,5 20,9 20,9 23,7 23,1 23,3 25,3 23,1 19,2 16,6 20,6
Media Praecipitationum (mm) 277,7 138,3 113,0 200,3 239,0 214,2 228,8 215,8 257,7 319,9 329,4 343,5 2873,9

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Haec parva et uber oeconomia adventiciae domesticaeque ergolabiae, gubernativae regulationis, socialis providentiae rationum et rusticae traditionis permixtio est. Olei rudis et gasii naturalis productio paene dimidium Producti Domestici Grossi complet. Substantialis reditus e pecuniaria collocatione e domestica productione reditum supplet. Gubernatio omnibus medicas diaconias, oryzam et habitationem suppeditat. Bruneiensibus ductoribus cura est ut constanter crescens integratio in mundanam oeconomiam cohaesionem socialem suffoderet quamquam prominentissimus lusor velut praeses serviens per anni 2000 Asiatico-Pacificae Oeconomicae Cooperationis forum factum est. Inter enuntiata destinata in futurum vim laboralem admeliorare, inopiam operarum deminuere, argentarium et periegeticum campos roborare et generatim plus oeconomicum fundamentum ampliare sunt. Nationalis societas aeronautica, Royal Brunei, Bruneium internationalium itinerum inter Europam et Australiam Novamque Zelandiam centrum facere conitur et praecipuis Asianis destinationibus diaconias quoque offert. Bruneium ex aliis nationibus incrementabiliter importat.

Nota Halalica Bruneiensis[recensere | fontem recensere]

Bruneium Locus Pacis Iulio anni 2009 suum halalicae notae propositum eiecit quod confectores in Bruneio et in aliis nationibus praemii ergasterii nota Halalica Bruneiensi utere permittit ut eos ad pervadendum per lucrativos mercatus in nationibus cum significativo Musulmanorum consumptorum numero adiuvet.

Velut a Sultanatu praevisum, notae halalicae Bruneiensis usus Musulmanis consumptoribus strictum confectorum obsequium secundum leges ad Islamicam doctrinam referentes significaret. Bruneium quoque ad construendam fiduciam notae per strategias collinet quae non solum halalicam manufactorum integritatem sed etiam indubitabilem fiduciam cum fixis regulis materiae rudis fontem, processum manufactorium, logisticam et distributionem regentibus firment.

Nota halalica Bruneiensis primus proprius conatus creandi orbis terrarum halalicae notae esse dicitur quae potentiales commerciales regressus obsonatus comsumptivis Musulmanorum necessitatibus totum per mundum demetet. Quod utitur Sultanatus fama in fovendam strictam adhaerentiam ad Islamicam doctrinam inter Musulmanos cives.

Nova societas, gubernationis propria Brunei Wafirah Holding Sdn Bhd, notae halalicae Bruneiensis proprietaria statuta est. Wafirah in societatem coniunctam cum Brunei Global Islamic Investment et societate logistica cum base in Hongcongo Kerry FSDA Limited ad formandam Ghanim International Food Corporation Sdn Bhd intravit. Societas Ghanim International notae halalicae Bruneiensis usum gerit.

Confectores notam uti volentes requiruntur ut primum Bruneiense halalicum pittacium (sive obsequii confirmationem cum acceptis manufacturandi et occidendi praxibus sub Islamica doctrina) nanciscantur per Sectionem Inspectionis Cibi Halalici Instituti Rerum Sariae. Tunc appropinquari ad Ghanim suae applicationi possunt ad nota utendum.

Agricultura[recensere | fontem recensere]

Bruneium ambitiosum scopum augendae alimentariae autarkeiae? per oryzae productionem e praesenti 3,12 centesimas in 20 et 60 centesimas annis 2010 et 2015 respective? posuit.

Ad consequendum hunc scopum, Bruneium suam Oryzam Bruneii Loci Pacis 1 velut Oryzam Lailam denuo nuncupavit per "Oryzae Agrorum Sationis Ad Consequendam Oryzae Productionis Autarkeiam in Bruneio Loco Pacis" coerimoniae eiectionem in Vasanensibus oryzae agris Aprili anni 2009.

Augusto anni 2009, Familia Regia primos paucos Lailae oryzae agrorum caules demessuit, post annos plurimorum conatuum ad impellendam localem oryzae productionem, scopum qui circiter dimidio saeculi abhinc praevisus est.

Curatio medica[recensere | fontem recensere]

Omnes Bruneienses accessum ad gratuitam curationem medicam e publicis nosocomiis habent. Praecipuissimum valetudinarium in Bruneio Valetudinarium Reginae Pengiranae Anacae Salehae (Anglice Raja Isteri Pengiran Anak Saleha Hospital) et privatum medicum centrum, Centrum Medicum Vivarii Ierudongensis (Anglice Jerudong Park Medical Centre), est. Ex anno 2008, nullum valetudinarium in Bruneio accreditationem internationalem curationis medicae subibat. Nihilominus valetudinarium systema Bruneii Loci Pacis quartum in Asiano-Pacifica regione et secundum in ASEAN post Singapuram classificabatur.

In praesenti nulla schola medica in Bruneio est et Bruneienses studere ut medici sint cupientes universitati in partibus transmarinis interesse debent. Nihilominus, Institutum Medicinarum in Universitate Bruneii Loci Pacis (Malayanice Universiti Brunei Darussalam) introductum est et novum aedificium facultati constructum est. Aedificium, inclusis investigationis et laboratorii facilitatibus, anno 2009 completum est. Schola Infirmariae ex anno 1951 fuit. 58 infirmariorum moderatores in Valetudinario Reginae Pengiranae Anacae Salehae (Anglice Raja Isteri Pengiran Anak Saleha Hospital) praepositi sunt ad facendam meliorem diaconiam et ad suppeditandam meliorem curationem medicam. Decembre anni 2008, collegium infirmariae cum Instituto Medicinarum in Universitate Bruneii Loci Pacis ad producendos plurimos aegrorum ministros et obstetrices ortum est.

Centrum Promotionis Valetudinis Novembre anni 2008 apertum est et ad educandos auditores de pondere habendi sani victus prodest.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Bruneium via maritima et terrestre, quoque per scapham Hoverianam, accessibile est. Praecipua autovia trans Bruneium currens Autovia Pan-Borneana (Malayanice Lebuhraya Pan Borneo et Iavice ليبوهراي ڤن بورني) est, quae commune propositum cum Malaesia est. Praeter Autoviam Pan-Borneanam, ad Bruneium accessus per aerem trans Aeroportum Internationalem Bruneiensem (Malayanice Lapangan Terbang Antarabangsa Brunei et Iavice لاڤڠن تربڠ انتارابڠسا بروني) habetur. Royal Brunei praecipua societas aeronautica in Bruneio est.

Bruneium complures portus, praesertim ad exportandas suas petroleosas res confectas, non minus quam proposistis importatoriis exportatoriisque, habet.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Publica civitatis lingua est Malayana (Malayanice Bahasa Melayu), quamquam ponderis allophylus Sinice loquitur. Localis Malayanae varietas, Cendayanica sive Bucitensis (Malayanice Kedayan sive Bukit) qua native duae tertiae incolarum partes loquuntur, satis e Malayanica exemplari diverget et inintellegibilis cum ea est. Praecipuissimae aboriginales linguae Ibanica et duae linguae Tutongicae nuncupatae sunt, omnes cum circiter 20 000 locutorum. Lingua Anglica late diffusa est et relative magna expatriatorum communitas cum significativis Britannorum et Australianorum civium numeris sunt. Adventiciae incolae circiter 220 000 hominum sunt. Non expatriati incolae circiter 399 290 sunt.

Ethnicitas[recensere | fontem recensere]

Religio[recensere | fontem recensere]

Religio Islamica officialis religio in Bruneio cum 67% et sultanus caput religionis in natione est. Aliae fides cultae Buddhismus (cum 13%, praesertim a Seribus) et Christianismus (cum 11%) sunt. Irreligiosi praecipue Seres cum circiter 7% sunt, quamquam eorum plerique aliquos religionis modos cum Buddhisticis, Confucianisticis et Taoisticis elementis colunt, sed se ostendere velut nullam religionem officialiter professi malunt, quamobrem athei in officialibus censibus respiciuntur. Indigenicae religiones a circiter 2% incolarum coluntur.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Bruneiensis cultura praecipue Malayanicus (suam ethnicitatem reddens) est cum gravibus ponderibus ex Islamismo, sed conservativior quam Malaesiae videtur.

Bruneium etiam magnum adventiciorum operariorum numerum habet inter quos Indonesii Philippini operarii, opifices e Thailandia, Indonesia et Subcontinente Indica (proprie ex India et Bangladesha) et Statunitenses et Britannici periti in industria et educatione laborantes.

Prohibitio alcoholis[recensere | fontem recensere]

Velut Sariae natio, alcoholis venum et publica consumptio vetantur. Advenae et non Musulmani duodecim cervisiae pyxes et duos aliorum alcoholum flascones (sine distinctione alcoholicae portioni facta) ferre permittuntur. Hic limes applicari omnibus in ingressibus solet; anno 2007, nihilominus, hic mutatus in unum limitem pro 48 horis est. Introducta prohibitione ineunte decennio 200, omnia thermopolia et cauponae claudere coacta sunt.

Bruneienses praeclari[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Gubernatio
Generalis informatio
Negotia
Iter