Hippalus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Monsonii nimbi in iugo Vindhya (Sanscritice; विन्‍ध्य), in media India.

Hippalus sive ventus monsonius sive monsonius tetrachordicus aereus aestus in Terrestri athmosphaera dispari agitatione inter continentem aut continentes et marium aquas causatus est. Typica monsonica zona intertropicalis Asia est. Aestivis Hemisphaerii Septemtrionalis mensibus hippalus madidus, sed hiemalibus mensibus siccus est. Monsoniorum ventorum directio medio anno variat.

Vocabulum monsonius ex Arabico موسم per Indicas linguas derivatur. Vicissim Arabicum vocabulum موسم e Semitica radice vsm, "signare" significante, oritur, quia ventos in Mari Arabico, mutantes secundum tempus anni, describebat.