Roman numeral 10000 CC DD.svg

Tria Coreae Regna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tria Coreae Regna (Coreane: 삼국 seu 三國, Samguk) fuerunt Cogurio, Paecce, et Silla, in paeninsula Coreana et Manchuria sita inter saeculum primum a.C.n. et saeculum septimum p.C.n. Etiam fuerunt regna minora et civitates tributae, sicut Caia, Puio, Thamna, etc.

Tabula tria regna ad finem quintum saeculum

Tempus ab 57 a.C.n. coepit, quando Silla regnum (tunc Saro), quod in meridiano et oriente paeninsulae fuit, autonomiam ab domus Han imperii Sinici obtinuit.

Cogurio in septentrione, in meridiano fluminis Ialy (Coreane: Amnoc), primo anno 75 a.C.n. nota est in annalibus Sinensibus ut regio "localis." Anno 37 a.C.n., autonomiam obtinuit a Sinis, secundum historias Coreanas. In his historias, scriptum est quod rex primus Cogurionis natus est ex ovo quod puella dei fluminis peperat cum filio Imperatoris Caeli.

Historiae Coreanae tradunt quod in 18 a.C.n. Paecce condita est; duo principes Cogurionis fugerunt ex conflictu ut successor esse, et Paecce condiderunt in meridiano et occidente paeninsulae (ubi nunc Seulum est) cuius caput Unggin (nunc Congzu), postea quam Sabi (nunc Puio) in meridiano et occidente Soulis. Regnum Caia separatum est a Paecce in saeculo 1 p.C.n. Paecce notus est a fontibus Sinensibus in saeculo 4 a praefecto Cogurionis.

Tempus trium regnorum in 668 finitum est quando Silla vicit alia duo. Cogurio victum est post Paecce. Post hoc, fuit tempus Sillae Unitae.

Duo libri classici pro tribus regnis nominatus sunt. Nomina Samguk Sagi et Samguk Yusa sunt, Samguk significans tria regna.