Pakistania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Res Publica Islamica Pakistaniae
اسلامی جمہوریۂ پاکستان
Islāmī Jumhūrīyah Pākistān
Vexillum
Insigne
Situs Pakistaniae in mundo
Sententia Nationalis: Ittehad, Tanzim, Yaqeen-e-Muhkam

(Urdice: Unitas, Disclipina et Fides)

Lingua Lingua Urdu, Lingua Anglica
Caput Islamabada
Civitas magna Karachi
Praeses Mamnoon Hussain
Minister Princeps Mian Nawaz Sharif
Parlamentum Pakistaniae Senatus, Conventus Nationalis
Area

- Tota
- % aqua

ordo 36

803.940 km²
3,1%

Numerus incolarum

- Toti
- Spissitas incolarum

ordo 6

168.803.560
206/km²

PDG by PPP

- Total
- PDG per capita

locum 36th

439.700.000 $
2.830 $

Independentia 14 Augusti, 1947
Res publica 23 Martii, 1956
Pecunia

numerus monetae (ISO 4217)

Rupia Pakistaniana (₨)

INR

Zona Horaria UTC +5 (IST)
Hymnus nationalis Qaumi Tarana
Interretis Abbreviatio .pk
Praefixum telephonicum 92

Pakistania[1][2] est res publica in Asia, prope territorium antiquum cui nomen Latine 'Sindus' et Graece Sindhos fuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Millennio tertio a.C.n. floruit civilizatio Vallis Indi ubi Pakistania nunc stat. Usque ad saeculum vigesimum, nulla distinctio erat inter Pakistaniam, Indiam, et alias civitates Asiae Australis.

Pakistania est creata ex parte Indiae post 'pugnam pacalem' (ut dicitur) Mohandai Gandhi contra Britannos qui tunc Indiam regebant. Muhammad Ali Jinnah, dux Musulmanorum Indianorum (amicusque Mohandai Gandhi), aliique Musulmani putabant Musulmanos Indianos non satis securos futuros esse, ergo res publica propria, Pakistania, creata est quando Britanni regere cesserunt anno 1947. Jinnah ipsi, quia certamen civitatis pro libertate duxerat, agnomina 'Quaid-e-Azam' ('dux magnus') et 'Baba-e-Qaum' ('pater patriae') data sunt, et suus dies natalis, 25 Decembris, Pakistania colebatur.

Pakistania Indiaque quater se pugnaverunt: ter (annis 1947, 1965, 1999) quia ambae res publicae regionem Casmeriae regere volunt, et semel (anno 1971) quando Pakistania Orientalis (nunc Bangladesha) libera esse volebat. Et Pakistania et India arma atomica habent.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Alexandri Magni post occupationem, Sindus de Indiam separatum erat et in culturam Hellenicam classicam inclusum. Deinde geographia et toponymia classica Graeco-Latina plerumque cognitae sunt.

Finitimi Pakistaniae sunt Irania, in parte inter australem et occidentem; Afghania, in parte australe et in parte septentrionale; Res Publica Popularis Sinarum, in parte inter occidentem et septentrionalem; et India, in parte orientale. Pars australis Pakistaniae ad Oceanum Indicum spectat.

In parte septentrionale sunt montes alti; unus, K2 nomine, est cacumen altissimum terrae praeter Montem Everestem. Montes per partem occidentalem patent. Prope australem et orientalem partem est regio deserta Cholistan; planities in parte australe et occidentale quoque paene deserta est. Reliqua pars superficiei terram aptam ad agriculturam continet.

Clima maioris partis Pakistaniae est tropicale, cum pluviis monsoon dictis aestate usque ad mensem Septembrem. Plures species animalium et plantarum Pakistaniam habitant.

Montes maiores[recensere | fontem recensere]

  • M. Emaus (hodie Karakoram, 8611 m)
  • M. Emodus (hodie Himalayas, Indice antiquo Himavat)
  • M. Paropanisus (hodie Hindukush, 7890 m)
  • M. Parustus (hodie Sulayman, 4761 m)
  • M. Sindhus (hodie Kirthar, 3451 m)

Cacumina altissima[recensere | fontem recensere]

Nanga Parbat
  • K2
  • Nanga Parbat

Flumina maiora[recensere | fontem recensere]

Flumen Indus prope urbem Hyderabad
  • Acesines (hodie: Tsehinab)
  • Achesmius (hodie: Chenab)
  • Hydraspes (hodie: Djelum)
  • Hyphasis (hodie: Rawi)
  • Indus
  • Zadartes (hodie: Sutley)

Urbes antiquae[recensere | fontem recensere]

Imago saltatricis, e Mohenjo-daro (Civilizatio Vallis Indi)
  • Mallorum urbs (hodie: Multan)
  • Mansera (hodie: Shahbazar)
  • Masana (hodie: Gwadar)
  • Morostobia (hodie: Karachi)
  • Opiana (hodie: Alipur)
  • Pactala (hodie: Hyderabad)
  • Peuklotis (hodie: Peshawar)
  • Pura (hodie: Bangur)
  • Rhambakia (hodie: Shahbilwal)
  • Taxila (hodie: Sirkap)

Homines[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 7
  2. Typis Polyglottis Vaticanis, Latinitas (1953), p.258

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Azam, Ikram. 2004. Pakistan and the Future. Islamabad: Pakistan Futuristics Foundation and Institute.
  • Beaugé, Florence. 2007. Pakistan. Comprendre, exporter, vivre. Lutetiae: Mission économique d'Islamabad, Ed. Ubifrance. ISBN 978-2-279-41660-7.
  • Blood, Peter R., ed. 1995 Pakistan: A Country Study. Vasingtoniae: Federal Research Division, Library of Congress. ISBN 0-8444-0834-4.
  • Boivin, Michel. 1996. Le Pakistan. Lutetiae: Presses universitaires de France. ISBN 2-13-047562-0.
  • Burkart, Jürgen. 2010. Pakistan – Ein Bildband. Rostock: Baltic Sea Press. ISBN 978-3-942129-41-1.
  • Chaudry, Aminullah 2011. Political Administrators: The Story of the Civil Service of Pakistan. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-906171-6.
  • Chiari, Bernhard, et Conrad Schetter, edd. 2010. Wegweiser zur Geschichte. Pakistan. Paderborn: Verlag Ferdinand Schoeningh. ISBN 978-3-506-76908-4.
  • Cohen, Stephen P. 2004. The Idea of Pakistan. Vasingtoniae: Brookings Institute Press. ISBN 0-8157-1502-1.
  • Garaude, Pauline. 2008. Faut-il avoir peur du Pakistan? Lutetiae: Larousse. ISBN 978-2-03-584312-8.
  • Hippler, Jochen. 2007 Das gefährlichste Land der Welt? Pakistan zwischen Militärherrschaft, Extremismus und Demokratie. Coloniae: Kiepenheuer & Witsch. ISBN 3-462-04011-1.
  • Jaffrelot, Christophe, ed. 2002. Le Pakistan: carrefour de tensions régionales. Bruxelles: Ed. Complexe, Bruxelles.ISBN 2-87027-921-3.
  • Jettmar, Karl. 2002. Beyond the Gorges of the Indus: Archaeology before Excavation. Karachi et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-577979-7.
  • Kāẓmī, Muḥammad Raz̤ā. 2012. A Concise History of Pakistan. Karachi: Oxford University Press.
  • Ladurner, Ulrich. 2001 Islamabadblues. Briefe aus Pakistan. Hamburg: Zeitverlag Gerd Bucerius. ISBN 3-9808211-0-2.
  • Lieven, Anatol. 2011. Pakistan: A Hard Country. Novi Eboraci: Public Affairs. ISBN 978-1-61039-021-7.
  • Malik, Iftikhar Haider. 2008. The History of Pakistan. Westport: Greenwood Press. ISBN 978-0-313-34137-3.
  • Mumtaz, Khawar, et Yameema Mitha. 2003. Pakistan: Tradition and Change. Oxonii: Oxfam. ISBN 0-85598-496-1.
  • Nadiem, Ihsan H. 2002. Built Heritage of Pakistan: a compendium of architectural legacy, important archaeological sites, historic monuments. Lahore: Sang-e-Meel Publications. ISBN 978-969-35-1329-5
  • Nordio, Mario. 2006. Sguardo a Oriente: Asia Centrale, Pakistan, Afghanistan, Turchia. Venetiae: Marsillo. ISBN 978-88-317-9092-5.
  • Rosiny, Tonny. 1990 Pakistan. Drei Hochkulturen am Indus: Harappa – Gandhara – Die Moguln. (DuMont Kunst-Reiseführer). Ostfildern: DuMont Reiseverlag. ISBN 3-7701-1304-7.
  • Samad, Rafi U. 2002. The Greeks in Pakistan. Karachi: Indus Publications. ISBN 978-969-529-001-9.
  • Schoettli, Urs. 1991. Fünfmal Pakistan. München: R. Piper. ISBN 3-492-15139-6.
  • Scholz, Jorge 2008. Der Pakistan-Komplex. Ein Land zwischen Niedergang und Nuklearwaffen. München: Pendo Verlag. ISBN 978-3-86612-176-8.
  • Thränert, Oliver, et Christian Wagner 2009. Atommacht Pakistan. Nukleare Risiken, regionale Konflikte und die dominante Rolle des Militärs. Berolini: SWP-Studie 3/2009. ISSN 1611-6372.
  • Voykowitsch, Brigitte. 2003 Allah, Ram und Kricket. Indisch-Pakistanische Konfrontationen. Vindobonae: Picus Verlag. ISBN 3-85452-773-X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pakistaniam spectant.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg