Spatium
E Vicipaedia
Spatium (-i, n.) sensu latissimo est separatio inter duas aut plures res, quae per multas mensuras quantificatur:
- Si res sunt duo eventus, spatium est intervallum eventuum, quod vulgo per durationem vel tempus proprium vel intervallum spatiotemporale singulo numero quantificatur
- Si res sunt duo loci quodam tempore, spatium est intervallum locorum, quod vulgo per distantiam singulo numero tantum quantificatur
- Si res constant obiecto geometrico duarum dimensionum spatium inter ea per aream quantificatur, si autem trium dimensionum spatium per volumen aut capacitatem quantificatur.
- Si res sunt omnes res, spatium constat in omnibus locis in mundo universo quodam tempore; continuum spatio-temporale autem in omnibus eventibus.
| Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |