Res publica Sinarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
中華民國
Zhōnghuá Mínguó
Respublica Sinarum
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Vexillum Sigillum
Nationis Sententia: nihil
Lingua publica Lingua Sinensis Mandarinica
Caput Taipeium
Praeses Ma Ying-jeou
Minister Primus Jiang Yi-huah
Area
 - tota
 - % aquae
omnium 135
35.980 km²
10,3%
Incolae


 - numerus (2003)
 - Densitas

omnium 47


22.604.550
624/km²

Pecunia Dollarium Novum Taivanium(NT$)
Circulus temporalis UTC +8
Vehiculorum insigne .TW
Telephonicum praefixum 886
Taivania hic redirigitur. Si de geographia insulae Taivaniae sive Formosae quaeris, vide Formosa.

Res publica Sinarum (Sinica: 中華民國 Zhōnghuá Mínguó) sive Taivania[1] (臺灣 Táiwān) est civitas Asiana, praecipue Formosae, sed plurimae civitates mundi Taivanum provinciam de Re publica Populi Sinarum esse comprobant.

Caput et Urbes[recensere | fontem recensere]

Caput et maxima urbs hodie est Taipeium. Sed antequam 1949 Communistae in terra continenti rerum potiti sunt, Nanjing primum locum habuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primus imperator, Qinshihuang (秦始皇), anno 221 a.C.n. nomen suum civitati Sinensi dedit et murum longum construxit. Imperatores gubernationem instituerunt. Imperatores gubernabant actiones et litteras virorum doctorum.

Res publica Sinarum 1912 condita[recensere | fontem recensere]

Imperium anno 1911 collapsum est, quod imperatores contra civitates Europaeas, quae Sinam expugnare in animo habuerunt, risistere non potuerunt. Primus praeses rei publicae Sun Yat-Sen anno 1912 creatus est, qui eo tempore factionem Kuomintang condidit.

Tempus seditionum (1912-1927)[recensere | fontem recensere]

Primis annis rei publicae multi duces militum inter se pugnaverunt, quorum unus, Yuan Shikai etiam imperium restituere ipso imperatore petivit. Sun Yat-Sen in Iaponiam in exilium fugere coactus est. Sed anno 1916 Yuan Shikai mortuus est. Ab anno 1917 Res Publica Sinarum primo bello mundano contra Germaniam interfuit, ut coloniam a Germania in Sina expugnata liberavit. Sed post bellum finitum Deliberatione de pace componenda Lutetiae facta haec colonia Iaponiae data est. Itaque multi incolae Sinarum, praecipue 4 Maii 1919 contra peregrinos demonstrabant. Anno 1921 Sun Yat-Sen iterum praesidem se Nanjing proclamavit, sed maioribus partibus Sinarum, ubi duces militum regnaverunt, non recognatus est. Eodem tempore Factio Communista Sinarum duce Mao Zedong condita est. Anno 1925 Sun Yat-Sen mortuus est.

Decem anni Nanjing (1927-1937)[recensere | fontem recensere]

Dux militaris et praeses Rei Publicae Sinarum Chiang Kai-shek

Anno 1927 Chiang Kai-Shek dux militaris rerum potitus est et contra communistas se vertit, quos e Shanghai pepulit. Anno 1928 Chiang praeses rei publicae factus est. Anno 1931 Iaponia vi Mandschuriam expugnaverunt et a Sina separaverunt. Mao Zedong autem a Kuomintang pulsus in Hunan et Iangxi regionibus Rem Publicam Sovieticam condidit. Sed Chiang Kai Shek eum adeo persequebatur, ut Communistae annis 1934-1935 "itinere magno" fugere coacti sunt et paene exstincti fuissent.

Bellum contra Iaponiam (1937-1945)[recensere | fontem recensere]

Milites male instructi Rei Publicae Sinarum impetum Japonicorum ad finem erga Birmaniam defendebant

Die 7 iuli 1937 Iaponici Sinam invaserunt post "casum pontis Marci Poli", quod fuit initium belli mundani in Asia. Iaponici magnas partes Sinarum expugnaverunt et Kuomintang et Communistas ad foedus coegerunt. Itaque dehinc una contra hostes pugnaverunt, sed in alterum fidem non habuerunt. Anno 1945 Iaponia a CFA coactus deditionem hostibus suis obtulit.

Bellum civile (1945-1949)[recensere | fontem recensere]

Paulo post invasores pulsos factiones Sinarum iterum bellum civile coeperunt. Sed hoc tempore communistae victoriam adepti sunt. Mense Septembri 1949 Chiang Kai-Shek cum militibus suis a terra continenti fugere coactus est et in Taiwan insulam se recepit. Quam communistae expugnare non potuerunt, quod CFA eos arcebant. In terra continenti 1 Octobris 1949 Res Publica Popularis Sinarum condita est.

Res Publica Sinarum in insula Taiwan (ab anno 1949)[recensere | fontem recensere]

Chiang Kai-Shek se praesidem totius Sinae esse praedicare non desistebat neque terram continentem expugnare potuit. Itaque nunc duae res publicae sinarum fuerunt. Chiang Kai-Shek dictator regnavit et paucos annos post mortem eius (anno 1975) Chiang Ching-kuo, filius eius, anno 1978 praesidens factus est. Is paulatim democratiam induxit. Anno 2000 denique primus praesidens, qui non factioni Kuomintang interest, creatus est.

Negotia Extera[recensere | fontem recensere]

Anno 1949 omnes paene civitates Rem Publicam Sinarum comprobaverunt et Rem Publicam Popularem Sinarum esse negaverunt. Sed postquam Communistae 1964 primam Bombam atomicam accenserunt, multae nationes eos recognoverunt, ut anno 1979 etiam CFA. Hodie pauci admodum nationes legatos in Taiwan mittunt.


Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg