Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Calor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Haec pagina de Calor in physica explicat. Si quid quaeris quod et "Calor" appellatur, vide Calor (discretiva).

Calor in physica dicitur quantitas energiae in transitu, quae simpliciter ob differentiam temperaturae fluit et quae, neque labori nec materiae motu correspondet. Saepe symbolum Q adhibetur ad hanc quantitatem in formulis exprimendam.

Calor saepe adhibetur ad cibos coquendos: temperaturae elevatae, quas calor producit, efficiunt ut, proteinae mutentur, bacteriae periculosae consumantur, et omnes cibi esu tuti faciantur.

Calor et temperatura[recensere | fontem recensere]

Secundum leges thermodynamicas, duo corpora temperaturis T1 < T2 cum habeamus, capacitate C1 calorifica corpori 1 propria, a corpore 2 deinde in corpus 1 fluet calor

Q_1=C_1 (T_2-T_1).

Aequilibrio si thermodynamico habeamus, deinde Q1 = Q2 =0, ut T1 = T2. Hoc, quo aequilibrium thermodynamicum temperaturam ubique aequam implicat, saepe dicitur illum Axioma Thermodynamicum Zerum.

Aliae methodus calorem creandi[recensere | fontem recensere]

Ut supra videtur, differentia in temperaturis creat calorem. Calor autem etiam creari potest per reactionem chemicam, per fluxionem electricam, et per undas electromagneticas.

Calor ob fluxionem I electricam in elemento restitivo quodam datur

Q=I^2 R

ubi R est resistentia.

Calor ob reactionem chemicam saepe producitur per materias incendendas in focis et in motris combustionis internae.

De natura inexacta et entropia[recensere | fontem recensere]

Caloris differentiale dQ dicitur inexactum, quia, sicut labor, plane a limite per spatium themodynamicum transito dependet. Ob naturam eorum insolitam, differentiale inexactum saepe scribitur linea per d addita signum differentialis inexacti aut littera δ loco d adhibita \delta Q\;.

Entropiae autem differentiale dS=\frac{\delta Q}{T}, caloris differentiali δQ et temperatura T absoluta datum, exactum est, quod a limite quodam per spatium transito non dependet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad calorem spectant.