Abecedarium

E Vicipaedia

Abecedarium (-i, n.) est nomen seriei omnium litterarum quas alphabetum constituunt.

Abecedarium Graecum in cylice.

Sensu concreto, abecedarium appellamus inscriptionem omnium litterarum serie digestarum et fere semper ordine. Abecedaria inscribebantur ut exercitamenta litterarum nec non ornatus causa.

In quibusdam abecedariis invenimus litteras obsoletas quae in solitis inscriptionibus non dantur. Exempli gratia, quaedam abecedaria Etrusca adhibent litteras B, D et O, quae designant sonos haud in lingua Etrusca praesentes quique non ergo inveniuntur in Etruscis inscriptionibus. Alia, ut quae invenimus in Safaiticis inscriptionibus, redigunt litteras ordinibus diversis, unde videtur fuisse instructio litterarum aliquantulum fortuita.

Ex temporibus Romanorum abecedaria satis multa extant, nempe in tabellis quibus utebantur lapicidarum discipuli. Ex temporibus Christianorum non tam multa exceptis duobus vasis Carthagine inventis, sed extant etiam lapides in catacumbis litteris A, B, C, ceteris, inscripti. Nonnumquam litteræ ordine leguntur qui studiosos obstupefacit, sicut quae repertae sunt in sepulchreto Sancti Alexandri, in via Nomentana, huius modi:

   AXBVCTESDR . . . . . .BCCEECHI
   EQGPH. . . .M MNOPQ
   RSTVXYZ

Videtur hoc fuisse exercitamentum quoddam, quod potest comparari cum L. Cassi Cæciniani denario, in quo inscriptio est sic:

       AX, BV, CT, DS, ER, FQ, GP, HO, IN, KM 

Hieronymi gratias possumus huiis arcani sensum extricare. Refer enim ipse discipulos, ut memoriam exercerent, discere debuisse abecedarium bifariam, junctis A cum X et ita porro.

Lapis Romae anno 1877 repertus, qui originem ducit a saeculo sexto vel septimo, videtur in usu fuisse in schola quadam ut exemplar quo disceretur abecedarium, quod durationem demonstrat antiquorum docendi morum.

In Aetate Media abecedaria inveniuntur in ecclesiis, monasteriis, aliisque aedificiis ecclesiasticis.

Abecedariis attribuebantur vires supernaturales. Litteraeque sensús arcanos habebat devotorum interpretatione. Notae sunt series ABRACADABRA et SATOR AREPO TENET OPERA ROTAS, quae a talibus exercitamentis litterarum originem ducunt.

Extant etiam carmina psalmique abecedarii, sicut psalmus 119 cuius alii versus aliis incipiunt ordine litteris.

Sensu abstracto, abecedarium est systema litterarum alicujus linguae quod potius vocatur alphabetum.

Index

[recensere] Abecedarium Latinum

  • A, a
  • B, b
  • C, c
  • D, d
  • E, e
  • F, f
  • G, g
  • H, h
  • I, i
  • K, k
  • L, l
  • M, m
  • N, n
  • O, o
  • P, p
  • Q, q
  • R, r
  • S, s
  • T, t
  • U, u
  • X, x
  • Y, y
  • Z, z
  • Sed nomina litterarum nonnumquam ab his discrepuntur. Serioribus aetatibus novae litterae his accederunt-
    • i duplicatus est: i, j
    • u triplicatus: u, v, w
  • Aliis linguis et aliae litterae adduntur.

[recensere] Abecedarium Nordicum

Sueticophoni utuntur Abecedario Nordico, addito tres litteras ä, ö atque å ut monstrent sonos IPA designatos æ, ø, o.

[recensere] Abecedarium Graecum

Abecedarium Graecum
Α α Alpha Β β Beta
Γ γ Gamma Δ δ Delta
Ε ε Epsilon Ζ ζ Zeta
Η η Eta Θ θ Theta
Ι ι Iota Κ κ Cappa
Λ λ Labda Μ μ My
Ν ν Ny Ξ ξ Xi
Ο ο Omicron Π π Pi
Ρ ρ Rho Σ σ ς Sigma
Τ τ Tau Υ υ Ypsilon
Φ φ Phi Χ χ Chi
Ψ ψ Psi Ω ω Omega
systema numerale
αʹ 1 ιʹ 10 ρʹ 100
βʹ 2 κʹ 20 σʹ 200
γʹ 3 λʹ 30 τʹ 300
δʹ 4 μʹ 40 υʹ 400
εʹ 5 νʹ 50 φʹ 500
ϝʹ ϛʹ στʹ 6 ξʹ 60 χʹ 600
ζʹ 7 οʹ 70 ψʹ 700
ηʹ 8 πʹ 80 ωʹ 800
θʹ 9 ϟʹ ϙʹ 90 ϡʹ 900
  • Α, α alpha
  • Β, β beta
  • Γ, γ gamma
  • Δ, δ delta
  • Ε, ε epsilon
  • Ζ, ζ zeta
  • Η, η eta
  • Θ, θ theta
  • Ι, ι iota
  • Κ, κ cappa
  • Λ, λ labda (non lambda)
  • Μ, μ my
  • Ν, ν ny
  • Ξ, ξ xi
  • Ο, ο omicron
  • Π, π pi
  • Ρ, ρ rho
  • Σ, σ sigma
  • Τ, τ tau
  • Υ, υ ypsilon
  • Φ, φ phi
  • Χ, χ chi
  • Ψ, ψ psi
  • Ω, ω omega

[recensere] Abecedarium Hebraicum

Abecedarium Hebraicum
א Aleph ב Beth
ג Gimel ד Deleth
ה He ו Vav
ז Zai ח Heth
ט Teth י Ioth
כ Caph ל Lamed
מ Mem נ Nun
ס Samech ע Ain
פ Fe צ Sade
ק Coph ר Res
ש Sen ת Thau
litterula derivatus sonus
א aleph e bove derivatus est. a
ב beth e domo derivatus est. b
ג gimel e camelo derivatus est. g
ד deleth ex ianua derivatus est. d
ה he e cavo aeris derivatus est. h
ו vav e clavo derivatus est. v
ז zai ex armis derivatus est. z
ח heth e saepto derivatus est. h (durus)
ט teth e serpente derivatus est. t
י ioth e manu derivatus est. i
כ caph e manus cava derivatus est. c
ל lamed e stimulo derivatus est. l
מ mem ex aqua derivatus est. m
נ nun e pisce derivatus est. n
ס samech e palude derivatus est. s
ע ain ex oculo derivatus est. a
פ fe ex ore derivatus est. f
צ sade ex unco derivatus est. ts
ק coph ex occipite derivatus est. q
ר res e capite derivatus est. r
ש sen e dente derivatus est. s
ת thau e cruce derivatus est. t

[recensere] Abecedarium Arabicum

Abecedarium Arabicum
ا Alif ب Beh


[recensere] Abecedarium Cyrillicum

Abecedarium Cyrillicum
А Б В Г Ґ Д Ђ
Ѓ Е Ё Є Ж Ѕ З
И І Ї Й Ј К Л
Љ М Н Њ О П Р
С Т Ћ Ќ У Ў Ф
Х Ц Ч Џ Ш Щ Ъ
Ы Ь Э Ю Я    
Litterae non slavicae
Ӑ Ә Ӕ Ҕ Ӗ Ғ Ӏ
Ӂ Җ Ӝ Ҙ Ӟ Ӡ Ӣ
Ӥ Ҡ Қ Ҟ Ҝ Ң Ҥ
Ө Ӧ Ҧ Ҫ Ҷ Ҹ Ӵ
Ҽ Ҿ Ҩ Ҳ Һ Ҭ Ҵ
Ӳ Ӯ Ү Ұ Ӱ    
Litterae antiquae
Ҁ Ѹ Ѡ Ѿ Ѻ Ѣ ІА  
Ѥ Ѧ Ѫ Ѩ Ѭ Ѯ Ѱ
Ѵ Ѷ Ѳ        

Аа [a]

Бб [b]

Вв [v]

Гг [g]

Дд [d]

Ее [jɛ]

Ёё [jo]

Жж [ʐ]

Зз [z]

Ии [i]

Йй [j]

Кк [k]

Лл [l]

Мм [m]

Нн [n]

Оо [o]

Пп [p]

Рр [r]

Сс [s]

Тт [t]

Уу [u]

Фф [f]

Хх [x]

Цц [ts]

Чч [tɕ]

Шш [ʂ]

Щщ [ɕɕ]

Ъъ Indicates non-palatalization

Ыы [ɨ]

Ьь [ʲ]

Ээ [e]

Юю [ju]

Яя [ja]


[recensere] Abecedarium Uncialis Minuscula

λ φ c δ ŧ ƒ ζ η ı к ﺎ λ\ λı ο ŗ ф ŗζ ς т υ ςζ ζς ∫

[recensere] Vide etiam