Hania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hania (-ae, f.)[1] (Coreane Hangullice); 한자 et Haniā; 漢字; scilicet "characteres Sinici"), aliquando characteres Sinocoreani versa, est nomen characterum Sinicorum (Sinice traditionaliter; 漢字 et Sinice simpliciter; 汉字 et Sinice pinyinice; Hànzì) Coreane, accuratius, refertur ad illos characteres quos Coreani mutuati sunt a Sinica et incorporavere in suam linguam, pronuntiatu eorum mutato. Iaponicis kansis contrarie, quorum aliqui simplificati sunt, haniae nunquam reformatione affectae sunt, quamobrem omnes haniae characteribus Sinicis Sinicae traditionalis identicae sunt, quamvis aliquae paulum a traditionali forma discrepent. Quod significat ut, collatae cum characteribus in usu in Iaponia et continentialibus Sinis, haniae tractus possideant.

Sinice traditionaliter Coreane Haniā

Quamquam est Coreanum alphabetum hangul nuncupatum, a studiosorum circulo a rege Seiong stipulato creatum circa 1440, hoc non in usu ample fuit usque ad saeculum XIX. Usque ad illud tempus, erat opus fluenter haniā scribere legereque ad considerandum hominem litteratum in Corea, quia pleraque Coreana documenta et litteras per haniae usum scripta sunt. Sed hodie in praesenti scaena mutata est: studiosi qui Coreanae historiae student hanias noturi sunt ad legenda historica documenta, dum vulgo actus discendi adiuvat ad intellegendum quomodo quaedam vocabula creata sint. Hania non in usu Coreanis nativis vocabulis sunt, quae semper hangule scripta sunt, et adeo vocabula Sinicae originis (Coreane Hangulice; 한자어 et Haniā; 漢字語) etiam hangule Coreane creberrime scribuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)