Insecta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insecta
Aetas fossilium: 396–0 Ma
Primum Aevum Devonianum[1](sed vide commentarium) – Recens
Horologice ex summa laeva: Empis livida, Rhinotia hemistictus, Gryllotalpa brachyptera, Vespula germanica, Opodiphthera eucalypti, Harpactorinae
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Subphylum: Mandibulata
Superclassis: Hexapoda
Classis: Insecta
Linnaeus, 1758
Subclasses

Insecta (-orum, n.) (ex insecto, calque ex Graeco ἔντομον 'in partes sectum') sunt classis phyli arthropodum, exosceletis chitinae, corporibus tripertitis (capite, thorace, abdomine), tribus paribus crurum geniculatorum, oculis compositis, et duabus antennis praedita. Insecta sunt unus ex diversissimis animalium gregibus, plus quam 1 000 000 species descriptas comprehendentes, et sunt pro plus quam dimidio omnium orbis terrarum organismorum vivorum.[2][3] Numerus specierum exstantium inter sexies et decies centena milia aestimatur,[2][4][5] et fortasse sunt pro plus quam 90% metazoorum variantium orbis terrarum vitae formarum.[6] Insecta in paene omnibus circumiectibus naturalibus inveniuntur, sed solum paucae species sunt in oceanis endemicae, habitatione quam alius arthropodorum grex, crustacea, dominantur.

Circuli vitae insectorum variant, sed plurima ex ovis excluduntur. Auctu ab exosceleti rigore coacto, eorum progressus series commutationum exosceleti (Anglice: moults) exigit. Gradus immaturi structurá, consuetudine, et habitatione ab adultis discrepare possunt. Greges qui metamorphosim absolutam (transformationem) patiuntur gradum passivum appellatum pupam complecti possunt; greges qui metamorphosim imperfectam patiuntur gradu pupae carent, et adulti per series graduum nympharum crescunt.[7] Summae hexapodorum coniunctiones taxinomicas sunt incertae. Fossilizata? magnitudinis ingentis insecta ex Aevo Palaeozoico inventa sunt, quorum immania anisoptera alas 55 ad 70 cm latas habuerunt. Diversissimi insectorum greges cum plantis florentibus coevolvisse videntur.

Insecta ambulatione, volatu, vel aliquando simul submersione et natatione usitate moventur. Ut motum rapidum sed stabilem faciant, multa incessu tripedario utuntur, quo cruribus in triangulis alternantibus solum tangentibus ambulant. Insecta sunt sola invertebrata quae volatum evolverunt. Multa insecta aliquam eorum vitae partem in aqua degunt, cum adaptationibus larvalibus quae branchias comprehendunt; nonnulla adulta sunt aquatica, adaptationibus natationis praedita. Aliquae genera, sicut Gerridae, in superficie aquae ambulare possunt.

Insecta plerumque sunt solitaria, sed nonnulla, sicut certa anthophila, formicidae, et isoptera, sunt sociales et in magnis coloniis bene ordinatis vivunt. Nonnulla insecta, sicut dermaptera, curam maternam monstrant, ova et iuvenes custodientes. Insecta singularia inter se variis modis communicare possunt. Heterocera mares pheromona heterocerorum femineorum trans spatia multorum chiliometrorum sentire possunt. Alia genera sonis communicant: gryllidae stridulant vel alas conterunt ut coniugem attrahant aliosque mares repellant. Lampyridae, ordinis coleopterorum, luce communicant.

Signa et anatomia[recensere | fontem recensere]

Anatomia insectorum (si descriptionem videre vis, vide paginam descriptionis fasciculi. Ibi multis in linguis descriptum est.

Corpus insectorum, ut nomen dicit, insectum est et in tres partes partitur. Partes sunt caput, thorax, et abdomen. Praeterea, quae partes nonnulla in segmenta partitur. Sicut omni hexapoda, sex pedes habent. Ceterum habent exosceletum, quod ex chitina constat.

Nervi[recensere | fontem recensere]

Insecta habent systema nervorum, quod consistit in nonnullis gangliis, quorum unus, magnus et in capite versatus, est cerebrum. Cerebrum laborat cum rebus ab antennis oculisque sensibus. Sub cerebro, in capite sed thorace propinquum, secundum ganglion situm est. Illud dirigit orem cenandi causa. In thorace tres ganglia sita sunt volandi cedendique causa et nonnulli, in varia multitudine, in abdomine ut organa regere. Systema nervorum peripherica cerebrum et cetera ganglia movendi causa musculis coniungit, ut organa regere ganglia organis systema nervarum vegetativa coniuncti sunt.

Caput[recensere | fontem recensere]

Oculus compositus, ab individuum familiae insectorum cuius nominatur Drosophilidae

Conspicui in capite insectorum sunt oculi compositi, qui insecta non semper, sed fere habent, et antennae.

Antennae in variis speciebus insectorum

Oculi compositi sunt duo oculi magni, qui multis ex oculis minoribus consistunt. Nonnumquam alii, non compositi oculi habent iuxta oculis compositis.

Antennas habent ut tangere et nonnumquam ut olfacere.

Os varium est. In initio ut mordere, labrum, labium, mandibiles, et manxilles interdum in evolutione mutaverunt, nunc sunt varii cibi causa nonnumquam ascoperae. Itaque Lepidoptera nectar sorbillare possunt.

Praeterea in capite cerebrum situm est et secundum ganglion. Si de hac re legere vis, vide in parte Nervae.

Thorax[recensere | fontem recensere]

Pes insecti

Thorax habet tria segmenta: prothorax, mesothorax, et metathorax, tres pares pedum, tres ganglia et nonnumquam duo pares alarum. Protonum, quod est tergus prothoracis, alas non habet.

  • A:Coxa
  • B:Trochanter
  • C:Femur
  • D:Tibia
  • E:Tarsus
    • e1:Metatarsus (primus tarsomerus)
    • e2:secundus tarsomerus
    • e3:tertius tarsomerus
    • e4:quartus tarsomerus
    • e5:Praetarsus (quintus tarsomerus)

Identificationis? causa partes pedum nomen praecipuum habent. Igitur coxae pedum Prothoracis exempli gratia Procoxae nominantur, coxae pedum mesothoracis, mesocoxae, et coxae pedum metathoracis, metacoxae, etc.

Abdomen[recensere | fontem recensere]

Abdomine multa vitalia et organa feturae insunt.

Systema digestivum[recensere | fontem recensere]

Caeliferum defaecat.

Subtaxa[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Engel, Michael S.; David A. Grimaldi (2004). "New light shed on the oldest insect". Nature 427 (6975): 627–630 
  2. 2.0 2.1 Chapman, A. D. (2006). Numbers of living species in Australia and the World. Canberra: Australian Biological Resources Study. pp. 60pp. ISBN 978-0-642-56850-2 
  3. Wilson, E.O.. "Threats to Global Diversity" 
  4. Vojtech Novotny, Yves Basset, Scott E. Miller, George D. Weiblen, Birgitta Bremer, Lukas Cizek & Pavel Drozd (2002). "Low host specificity of herbivorous insects in a tropical forest". Nature 416 (6883): 841–844 
  5. Erwin, Terry L. (1997). Biodiversity at its utmost: Tropical Forest Beetles. pp. 27–40  In: Reaka-Kudla, M. L., D. E. Wilson & E. O. Wilson (eds.). Biodiversity II. Joseph Henry Press, Washington, D.C. 
  6. Erwin, Terry L. (1982). "Tropical forests: their richness in Coleoptera and other arthropod species". Coleopt. Bull. 36: 74–75. 
  7. "insect physiology" McGraw-Hill Encyclopedia of Science and Technology, ch. 9, pp. 233, 2007.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad insecta spectant.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg