Abecedarium Coreanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Verbum hangeul (vel hangul) in abecedario Coreano scriptum.

Abecedarium Coreanum, post annum 1912 saepissime dictum Hangeul et Hangul (Coreane: 한글 Hangeul / Han'gŭl in Corea Meridionali et 조선글 Chosŏn'gŭl / Joseongeul in Corea Septentrionali), est indigena linguae Coreanae alphabetum, separatum a logographico Sino-Coreano systemate appellato hanja. Saeculo quinto decimo ab eruditis Coreanis excogitato, hoc alphabetum nunc est publicum Coreae Septentrionalis et Coreae Meridionalis systema scriptionis; publicum quoque in Yanbian Coreana Praefectura Autonoma Sinarum.

Abecedarium Coreanum est alphabetum phonemicum, in truncis (vel gregibus) syllabicis ordinatum. Quisque truncus consistit in saltem duabus ex viginti quattuor litteris (jamo), saltem unum ex quattuordecim consonantibus et unum ex decem vocalibus habentibus. Hi trunci possunt scribi ad libram, a laevo ad dextram in ordinibus a summa ad fundum, vel ad perpendiculum, a summa ad fundum in columnis a dextra ad laevam. Alphabetum nonnullas additas litteras olim habuit (vide jamo obsoleta); pro phonologica litterarum descriptione, vide philologiam Coreanam.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad abecedarium Coreanum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chang, Suk-jin. 1996. Scripts and Sounds. London Oriental and African Language Library, 4. Philadelphiae: John Benjamins Publishing Company. ISBN 1-55619-728-4.
  • Hannas, William C. 1997. Asia's Orthographic Dilemma. University of Hawaii Press. ISBN 0-8248-1892-X.
  • Kim-Renaud, Y.-K., ed. 1997. The Korean Alphabet: Its History and Structure. University of Hawai`i Press.
  • Lee, Iksop. 2000. The Korean Language. Convertit Robert Ramsey. Albany, N.J.: State University of New York Press. ISBN 0-7914-4831-2.
  • The Ministry of Education of South Korea. 1988. Hangeul Matchumbeop.
  • Silva, David J. 2003. "Western attitudes toward the Korean language: An Overview of Late Nineteenth and Early Twentieth-Century Mission Literature." Korean Studies 26(2):270–286.
  • Silva, David J. 2008. "Missionary contributions toward the revaluation of Hangeul in late nineteenth-century Korea." International Journal of the Society for Language 192:57–74.
  • Sohn, H.-M. 1999. The Korean Language. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Song, J. J. 2005. The Korean Language: Structure, Use and Context. Londinii: Routledge.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg