Respublica Popularis Democratica Coreana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
조선 민주주의 인민 공화국
朝鮮民主主義人民共和國

Chosŏn Minjujuŭi Inmin Konghwaguk
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Sententia civitatis: 강성대국 (Natio potens et prospera)
Situs civitatis in mundo
lingua publica Coreane
Caput Pyeongyangum (평양)
Dictator Cimus Dzŏng-Un
Area
 - Omnis
 - % aqua
Locum 99
120 540 km²
0.1 %
Numerus incolarum (2005)
 - Spissitas incolarum
Locum 47
22 912 177
xxx/km²?
Libertas
 - Declarata
 - Recuperata
ab Iaponia
die 15 Augusti 1945
(anni)
Pecunia Vŏn (원)
Circulus horalis UTC +9
Nomen gentilicium Coreanus Septemtrionalis sive Boreocoreanus
Carmen nationale Aegukca (애국가)
Interretis abbreviatio .kp
Praefixum telephonicum 850

Respublica Coreana Democratica Popularis (Coreane 조선민주주의인민공화국 Diosen Mindiudiuyi Inmin Conghoacuc), vel Corea Septemtrionalis (Coreane 북한 Puchan), est civitas sui iuris in Paeninsula Coreana Septentrione in Asia Orientali sita, cuius caput est Pyeongyangum. Zona dearmata Coreana regionis divisoriae? inter Coream Meridianam et Coream Septentrionalem prodest. Ialum (Coreane Chosŏngŭlice 압록강; Coreane Haniā 鴨綠江; Sinice 鸭绿江) et Tumenum (Coreane Chosŏngŭlice 두만강; Coreane Haniā 豆滿江; Sinice 图们江; Russice Туманная) inter Coream Septentrionalem et Rempublicam Popularem Sinarum finem formant. Fluminis Tumini pars boreorientali in extremo est fines cum Russia. Civitas inter maria Iaponicum et Flavum iacet.

Paeninsula ab Imperio Coreano recta est quoad ab Iaponia annexa est post Bellum Russo-Iaponicum anni 1905. Ea divisa est in zonas occupationis Civitatum Foederatarum et Unionis Sovieticae anno 1945 post bellum mundanum secundum. Corea Septemtrionalis ne ea ipse a Consociatione Nationum anno 1948 ductam electionem participaret recusavit, quod adduxit ad duarum gubernationum separatarum creationem duabus occupatis zonis. Et Corea Septemtrionalis et Meridiana sibi totius paeninsulae suverenitatem vindicabant, quod induxit ad Bellum Coreanum anni 1950. Anni 1953 armistitium conflictum ad finem perduxit; nihilominus, ambae civitates inter se bellum gerentes rite continuant, quia tractatus pacis nunquam obsignatus est. Ambae civitates a Consociatione Nationum anno 1991 acceptae sunt. Die 26 Maii 2009 Corea Septemtrionalis unilateraliter armistitium removit.

Princeps civitatis est Cimus Dzŏng-Un, Decembre 2011 creatus, patre Georgio Dzŏng-Il nuper mortuo. Civitas a dictatore regnatur. Ubique picturae ducis patrisque videri possunt. Incolae famem sustinent, quia condiciones oeconomicae malae sunt. Peregrinis raro civitatem segregatam intrare licet. Corea Septentrionalis est una ex civitatibus quae arma missilesque nucleares habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Praehistoria et Aetas Triregnata[recensere | fontem recensere]

Coreanae Neolithicae secures.

Indicia archaeologica paeninsula Coreana ab hominibus e Palaeolithico Inferiori incoli suggerit. Historia civitatis cum Regno Tiosoniensi Priore (고조선 / 古朝鮮) anno 2333 a.C.n. a Tangune condito incipit. Regnum Tiosoniense Prius expansum est dum maiori Septemtrionalis Coreae parti et aliquibus Manchuriae regionibus imperaverit. Regnum Tiosoniense Prius dissolutum est, quod locum tempore ante Tria Coreae Regna dedit.

Corea anno 108 a.C.n.
Prototriregnata aetas, c. 1 E.V.
Cogurio suo maximi splendoris puncto, anno 476 E.V.

Per prima saecula post Christum natum, regnorum Puionesis (부여 / 扶餘), Ocieonensis (옥저 / 沃沮), Dongyensis (동예 / 東濊) et Samhanensis (삼한 / 三韓) confoederatio paeninsulam et Manchuriae Meridiem occupavit. Inter omnes has parvas civitates, Cogurio (고구려), Paecce (백제 / 百)濟), et Silla (신라) crevere dum in tota paeninsula dominaverint; haec sunt Tria Coreae Regna. Trium Coreae Regnorum unificatio, per Sillam, anno 676 Civitatum Septemtrionis Meridieique tempus aperuit, ubi maior paeninsulae Coreanae pars in dicione Sillae Unitae erant, dum Regnum Bohaiense (발해) in septemtrionales Cogurionenses regiones dominabatur. In Silla Unita promotae sunt artes ac poësis et ibi floruit Buddhistica cultura. Rationes inter Coream et Sinas relative pacificae fuere hanc per tempur. Nihilominus, Silla Unita debilior intestinorum conflictuum causa facta est et Imperio Coreano Priori (고려 / 高麗) se dedidit. Regnum Bohaiense, septemtrionale eius vicinum, se civitatem Cogurioni succendentem formavit. Per maximae expansionis tempus Regnum Bohaiense in maiorem Manchuriae partem et aliquas Russiae regiones dominatum est. Cecidit penes Cathainos[1] anno 926.

Imperium Coreanum prius[recensere | fontem recensere]

Post pugnarum perihodon ad dominandum in regionem, Taeio Vangeo (왕건 / 王建) Imperii Coreani prioris id unificavit. Cum Silla, Imperium Coreanum prius civitas culturalis fuit.

Mongolica Coreae invasio saeculi XIII delilius Imperium Coreanum prius fecit. Nihilominus, Imperium Coreanum prius perrexit in gubernanda Corea velut tributarium Mongolum socium. Collapso Imperio Mongolico, Imperium Coreanum prius independens reliquit.

Regnum Tiosoniense[recensere | fontem recensere]

Dynastia Tiosoniensis anno 1388 potestatem assecuta est post rebellionem a stratego Yi Songkye ductam.

Imperator Yi Songkye Regnum Tiosoniense (조선 / 朝鮮) novum Coreae nomen, referens? ad Regnum Tiosoniense Prius, declaravit et caput ad Seulum movit. Primi ducenti Dynastiae Tiosoniensis anni pace, Hangule saeculum quartum decimum a rege Seiong Magno creato et Confucianismi ortu pondereque notati sunt. Saeculo XVI exeunte, Regnum Tiosoniense ab Iaponia, nuper unificata, invasum est. Propter priora pacis saecula, dynastia Tiosoniensis technologice parata non erat et tota paeninsula ruta est. Attamen, Coreanum dominium in mare perrexit, ab admirali Yi Sunsin ductum. Sericae Dynastiae Ming interventio Iaponiam pedem referre anno 1598 coegit.

Per ultimos Domi Tiosoniensis annos, ob Coreanam interclusionis rationem, civitas Regnum Eremiticum nuncupata est.

Anno 1897 aedificatum Imperium Coreanum(대한제국 大韓帝國), civitas prima moderna historiae Coreanae.

Possessio Iaponica[recensere | fontem recensere]

Imperium Coreanum(대한제국 大韓帝國) anno 1910 extinctum est, cum Corea Iaponiae annexa est et, licet generalizata? resistentia, penes Iaponiam usque ad belli mundani secundi finem anno 1945 mansit.

Divisio Coreae[recensere | fontem recensere]

Iaponia victa post bellum mundanum secundum anno 1945, Corea, secundum dispositionem a Consociatione Nationum factam, divisa est altitudine paralleli 38 Septemtrionalis, cuius Septemtrione pars ab Unione Sovietica et cuius Meridie pars ab Civitatibus Foederatis administrata est, velut consequentia Iaponicae occupationis paeninsulae Coreanae. Historia Coreae formaliter cum Reipublicae Popularis collocatione anno 1948 incipit.

Augusto 1945, Sovieticus exercitus auctoritatem civilem Sovieticam statuit ad gubernandam civitatem donec statutum sit civitatis regimen socium Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum. Sovieticis copiis exitis anno 1948, propositum sequentibus annis esset ambas Coreae partes denuo coniungere. Verumtamen, Meridie Yi Syngman regiminis consolidatio, armatis Civitatum Foederatarum viribus adiuvantibus, ad finem spes adduxit ut Corea se cum Communistica revolutione meridie rursus coniungere posset. Anno 1949, interventus militaris in Coream Meridianam a Septemtrionis regimine effecta est; attamen defecit conatus recipiendi auxilii ex Unione Sovietica, quae praecipuo munere in statuenda civitate functa est. Discessus copiarum Civitatum Foederatarum ex Meridie, Iunio, Meridianum regimen enervavit, quod Georgium Irsen, tunc Boreocoreanum praesidem, ad denuo cogitandum de destinato invadendae Coreae Meridianae incitavit. Ipsa notio, primum, a Iosepho Stalin spreta est, nihilominus, cum evolutum esset Sovieticum armamentarium nucleare, cum vicissent Mao Zedong in Sinis et cum Seres indicarent ut copiae auxilio Coreae Septemtrionali mitterentur, Iosephus Stalin invasionem approbavit, quod nuncupati belli Coreani detonator fuit.

Bellum Coreanum[recensere | fontem recensere]

Belli Coreani evolutio inter 1950 et 1953: viride, Consociatio Nationum et Corea Meridiana; gilvo, Corea Septemtrionalis et Sinae.

Bellum Coreanum fuit certamen militare inter Coream Septemtrionalem et Coream Meridianam magna hostilitate eventus, die 25 Iunii 1950 incipiens et armistitio die 27 Iulii 1953 obsignato interruptus. Certamen ortum est cum ambae Coreanae gubernationes Coream sub suis gubernationibus denuo coniungere conatae essent, quod adduxit ad magnae scalae bellum amplius cum duobus milionibus civium militumque ambobus lateribus interfectorum. Tempus sub bellum minorum scalarum conflictibus in parallelo 38 Septemtrionali et conatibus ad agendum de comitiis totius paeninsulae Coreanae notata est. Haec negotiationes desiverunt cum armatae Civitatum Foederatarum vires in Meridianam die 25 Iunii 1950 invasissent. Confirmantibus Consociatione Nationum et eius civitatibus sociis, intervenerunt nomine Coreae Meridianae. Post rapidas progressiones in Austrocoreana redintegratione pugnae, Sinenses vires, Coreae Septemtrionalis sociae, intevenerunt nomine huius ultimae, quod belli aequilibrium movit et quod denique locum dedit armistitio, propemodum, originales limites inter Coream Septemtrionalem et Meridianam restauranti.

Aliqui auctores ad bellum velut bellum civile referunt, quamquam variae aliae externae res efficientes in discrimen adducebantur. Bellum Coreanum etiam prima armata Belli Frigidi confrontatio fuit, quae multis posterioribus conflictibus exemplum statuit. Hic conflictus conceptum bellum per procurationem creavit, ubi duae illius epochae superpotentiae alia in civitate bellabant, quod adducebat huius nationis incolas ad patendas plerasque destructiones et implicatas mortes. Superpotentiae et directam pugnam inter se promovere et armis nuclearibus uti evitabant. Coreanus conflictus etiam bellum frigidum expandit, quod, usque ad illud momentum, in Europa centralis fuerat. Dearmata zona, protectissima, in parallelo 38 Septemtrionali sita, scilicet Zona Dearmata Coreana, adhuc paeninsulam dividit.

E belli Coreani ignistitio anno 1953, relationes inter Boreocoreanam gubernationem et Coream Meridianam, Unionem Europaeam, Canadam, Civitates Foederatas Americae et Iaponiam tensae manserunt. Pugna ignistitio interrupta est, nihilominus ambae Coreae adhuc technice bellum gerunt. Et Corea Septemtrionalis et Corea Meridiana Declarationem Coniunctam Septemtrionis et Meridiei diei 15 Iunii 2000 obsignavere, in qua ambo latera pacificam reunificationem procurandam esse pollicita sunt. Praeterea, die 4 Octobris 2007, ambarum Corearum duces se dialogizaturos? esse polliciti sunt ut declaretur belli finis et denuo mutuum non aggrediendi principium firmetur.

Saeculum vicensimum[recensere | fontem recensere]

Monumentum in Corea Septemtrionali in memoriam belli Coreani Pyeongyangi.

Corea Septemtrionalis et Meridiana nunquam formalem tractatum pacis obsignavere, ergo, adhuc inter se bellum rite gerunt; solum ignistitium declaratum est; relativa pax cum aliquibus conflictibus apud fines aspersis et necis conatibus. Boreocoreani in variis conatibus necandorum Austrocoreanorum ducum defecere, praesertim annis 1968, 1974 et 1983; cuniculi crebro inventi sunt sub zona dearmata et bellum fere irrupit cum incidentia necis securis Pammuniomi (Coreane Chosŏngŭlice 판문점) anno 1976. Anno 1973, extreme secreto modo, magni gradus contactus inter ambas nationes per Crucis Rubrae graphea duci coepere, nihilominus post Pammuniomensem incidentiam cum proventus paulo finivere, manente idea ut duae Coreae se ad nationales organizationes separatim haererent.

Exeunte decennio 200, Corea Meridiana in instar liberale democraticum progessa est. Cum Programma Septemtrionale (Coreane 북방 정책) bene successisset et cum imperium in Corea Septemtrionali susceptum esset a Cimi Ilseng filio Georgio Irsen, duae nationes se publice primum propinquare coepere, Corea Meridiana suum Programma Apricitatem (Coreane 햇볕 정책) declarante.

Saeculum XXI[recensere | fontem recensere]

Anno 2002, Georgius W. Bush Praeses Civitatum Foederatarum Coream Septemtrionalem "Axis Mali" partem et "stationem tyranniae" descripsit. Maximi gradus contactus quem gubernatio cum Civitatibus Foederatis habuit anno 2000 fuit, cum Magdalena Albright, tunc Minister Rerum Externarum Civitatum Foederatarum, quae Pyeongyangum visit, attamen ambae nationes non formales relationes diplomaticas habent. Anno 2006, circiter 37 000 militum Civitatum Foederatarum in Corea Meridiana erant, quamquam, Iunio 2009, hic numerus deminuit ad 30 000. Georgius Irsen, praesertim, continuationem copiarum Civitatum Foederatatum in paeninsula accipere declaravit, adhuc post possibilem reunificationem. Publice, Corea Septemtrionalis copiarum recessum e Corea valde exigit.

Die Idibus Iuniis 2009, Associated Press, Civitatum Foederatatum sedes nuntiis divulgandis, novis Consociationis Nationum sanctionibus respondentem, Coream Septemtrionalem cum suo programmate locupletandi uranii profecturam esse declaravisse retulit. Quod fecit ut Respublica Popularis Democratica Coreana publice se programma locupletandi uranii ducere agnosceret. Augusto 2009, antiquus Gulielmus Clinton, Praeses Civitatum Foederatarum, cum Georgio Irsen congregatus est ad certe efficiendum ut duae Civitatum Foederatatum diurnariae liberarentur.

Iunio 2010, duodecima Conventi Popularis Supremi (Coreane 최고인민회의) sessio Choe Yong-rim elegit, qui primi ministri munere Georgium Irsen substitueret.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Coreae Septemtrionalis tabula physica.
Satellitale Coreae Septemtrionalis photographema hieme.

Natio in Asia Orientali sita est, paeninsulae Coreanae Septemtrione, e quae circiter 55 centesimas terrarum occupat. Cum? area 120 538 km², natio finitima est Septemtrione Sinis (cum limite 1416 km), Boreoriente Russiae (cum limite 19 km) et Meridie Coreae Meridianae (cum limite km). Eius maritimi limites finitimi sunt Oriente Mari Iaponico, "Mari Orientis" a Coreanis nuncupato, et Occidente Mari Flavo, mari marginali Maris Sinensis Orientalis.

Praecipua flumina sunt Ialum (Coreane 압록강), 790 km longum, et Tumenum (Coreane 두만강), 521 km longum, quod est unicum ponderis flumen in Mare Iaponicum influens. Ambo limiti Sinarum per magnam sui decursus partem prosunt. Propter topographiam, flumina brevissima et paulo accomodata fluviali commeationi sunt. Magis versus nationis centrum, Flumen Taedongum (Coreane 대동강), 439 km longum, Pyeongyangum transit et Flumen Imdzin (Coreane 임진강) suum aestuarium cum flumine Hane in Coreae Meridianae ostiis condividit.

Inter praecipuissimas urbes sunt caput Pyeongyangum (Coreane 평양), Chongdzinum (Coreane 청진시), Vonsan (Coreane 원산), Nampho (Coreane 남포), Caesongum (Coreane 개성) et Hameungum[2] (Coreane 함흥시).

Super magno Oropedium Caema (Coreane 개마고원), civitatis Septemtrione, Mons Baecdu (Coreane 백두산) 2750 m, maxima latitudo in civitate, elevatur. In desolatis magnisque huius antiqui vulcani crateris topiis patet Lacus Caeli (Coreane 천지). Quinquaginta montes autem 2000 m superant, plerique in Hamgyongo (Coreane 함경도) siti sunt. Tres quartae nationis partes montanae sunt sive oropediis (pinophyrorum, quercuum, castanearum etc.) silvis fere tectis constituuntur.

Clima temperati et continentalis generis est, cuius characteres sunt amplitudo thermica annua 35 °C Pyeongyangi (temperatura media Ianuarii -8 °C et Iulii 27 °C est) et aestates calidae umidaeque. Praecipitationes annuae 916 mm Pyeongyangi et 1400 mm Vonsane, Orientali litore, attingunt. Annis 1967, 1995, 2006 et 2007 civitas ingentes inundationes passa est quae graves humanas materialesque perditiones causavit. Climatis characteres sunt longa frigidaque hiems et humida aetas. Duae tertiae annuarum praecipitationum partes aestate, e Iunio ad Septembrem, eveniunt. Autumno typhones rari non sunt.

Fauna et flora[recensere | fontem recensere]

Boreocoreana fauna vastioris complexus partem format qui Sinarum Boreorientem et Siberiae Orientem colligat. Praecipue damis, dorcadibus, pardis, arctis, ursis Thibetanis, tigridibus Coreanis, zibellinis, cervis, et Anatibus formosis constituta est. Inter species aviarias, Dryocopus javensis richardsi est Septemtrionis Coreae propria.

Respectu? florae, Corea Septemtrionalis hospitio plurima saepta nationalia accipit, praesertim in regionibus montium Septem Thesaurorum (Coreane 칠보산), Baecdus (Coreane 백두산), Cuvolum (Coreane 구월산), Odoriferum Mysteriosorum (Coreane 묘향산), Adamantinorum (Coreane 금강산).

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Corea Septemtrionalis a gubernatione se Dzucheisticam (Coreane 주체) declarata regitur cum valido cultu personalitatis circum Cimum Ilseng, Coreae Septemtrionalis conditorem ac primum unicumque nationis praesidem, et circum eius filium heredemque, Georgium Irsen ordinato. Mortuo Cimo Ilseng anno 1994, non substitutus est, sed ei "Praesidis Aeterni" designatio concessa est et in Palatio Solis Cumsusanensi (Coreane 금수산태양궁전), in Pyeongyangi centro, sepultus est.

Turris Dzucheismi (Coreane 주체사상탑) noturno conspectu.

Quamquam activa praesidis positio abolita est ad memoriam Cimi Ilseng observantiā, dux Civitatis de facto Georgius Irsen est, qui Commissionis Defensionis Nationalis Boreocoreanae (Coreane 조선민주주의인민공화국 국방위원회) praeses est. Conventus Popularis Supremus (Coreane 최고인민회의) etiam potestas legisfera est, in praesenti a Cimo Yongnam recta. Alius senior gubernationis homo primus minister Cimus Yongil est.

Corea Septemtrionalis monocommatica Civitas est. Gubernans factio Factio Operariorum Coreae (Coreane 조선 로동당) est, iuxta cum duabus minoribus factionibus, Factione Sociali Democratica Coreae (Coreane 조선사회민주당) et Factione Chondoistica Chonguvica (Coreane 조선천도교청우당). Hae factiones candidatos muneribus nominant et omnes Conventi Popularis Supremi sedes occupant.

Mortuo Georgio Irsen die 17 Decembris 2011 per traminis iter, iunior filius Cimus Dzŏng-Un munus suscepit.

Externae rationes[recensere | fontem recensere]

Missiones diplomaticae Coreae Septemtrionalis.

Corea Septemtrionalis iamdudum externas rationes cum Republica Populari Sinarum et cum Russia servat. Communismi excidium in Europa Orientali anno 1989 et Unionis Societicae dissolutio anno 1991 devastantem auxilii lapsum e Russia Coreae Septemtrionali causavere, licet Respublica Popularis Sinarum adhuc substantialiter auxilium praebeat. Civitas adhuc vincula cum suis socialisticis Asiae Meridiorientalis sociis velut Vietnamia, Laotia, et Cambosia servat. Corea Septemtrionalis e concreto cum filo aculeato saeptum in suis septemtrionalibus finibus inaugurare coepit, respondens Sinicae cupiditati ut reduceretur numerus profugorum e Boreocoreana gubernatione fugientium. Antea, fines inter Sinas et Coream Septemtrionalem vix vigilabantur.

Velut resultatio Boreocoreani programmatis de armamentis nuclearibus, orationes sexpertitae (Coreane 륙자 회담, Sinice 六方会谈, Iaponice 六者会合, Russice Шестисторо́нние перегово́ры et Anglice Six-party talks) statutae sunt ut quaeretur pacifica solutio crescenti incommodo inter ambarum Corearum gubernationes, Foederationem Russicam, Rempublicam Popularem Sinarum, Iaponiam et Civitates Foederatas.

Die 17 Iulii, quinque Consociationis Nationum inspectores Boreocoreanorum instructuum nuclearium clausionem verificaverunt, secundum pactum Februario 2007 factum.

Die 4 Octobris 2007, Ro Muhyon praeses Austrocoreanus et Cimus Yongil dux Boreocoreanus foedus pacis obsignaverunt de perenne pacis quaestione, magni gradus colloquiis, oeconomica cooperatione, ferriviariis renovationibus, aëreis, ac autoviariis itineribus et coniuncta Olympica turma.

Civitates Foederatae et Corea Meridiana antea Coream Septemtrionalem Civitatem terrorismum patrocinatam designabant. Anno 1983, bomba Austrocoreanae gubernatonis membra necavit et Austrocoreanum aëroplanum commerciale destruxit; hi impetus Coreae Septemtrionali attributi sunt. Civitas etiam responsalitatem? sequestrandorum tredecim Iaponicorum civium decenniis 198 ac 199 admisit, quorum quinque in Iaponiam anno 2002 rediverunt. Die 11 Octobris 2008, Civitates Foederatae Coream Septemtrionalem e catalogo Civitatum terrorismum patrocinatorum sustulerunt.

Pleraeque peregrinae ambasciatae diplomaticis vinculis Coreae Septemtrionali conexae sunt sitae Pechini, pro Pyeongyango.

Vires armatae[recensere | fontem recensere]

Rochetae sideralis (aut suppositi missilis ballistici) Unha-3 depulsio Unha-3 e Mensa Librationis Satellitum Sohaensi (Coreane 서해위성발사장), Cholsani sita, in provincia Pyongano Septemtrionali. Haec rocheta secum satellitem artificialem Kwangmyŏngsŏng-3 portabat, quae paucis temporis spiramentis post o suam depulsionem dirupta est.

Cimus Yongil Imperator Supremus Virum Armatarum Coreae Septemtrionalis, officialiter Exercitus Popularis Coreae (Coreane 조선인민군) nuncupatarum, et Praeses Commissionis Defensionis Nationalis Coreae Septemtrionalis (Coreane 조선민주주의인민공화국 국방위원회) erat. Viribus Armatis Boreocoreanis sunt quattuor rami: Vis Terrestris, Vis Navalis, Vis Aëria et Ministerium Securitatis Civitatis (Coreane 국가안전보위부). Secundum Ministerium Rerum Externarum Civitatis Foederatarum, Corea Septemtrionalis quintum maximum exercitum in toto orbe terrarum habet, cum numero militum 1.1 milliones aestimato, circiter cum 20 centesimis hominum inter 17 et 54 annos natorum intra vires armatas regulares. Corea Septemtrionalis maximam percentationem hominum militum per capita inter totum numerum incolarum habet, propemodum unum militem adscriptum pro 25 Boreocoreanis civibus. Militaris strategia designatur ut agentes et occulta eversio post hostium agmina per bellum inserantur, cum plerisque Exercitus Popularis Coreae (Coreane 조선인민군) viribus iuxta munitissimam Zonam Dearmatam Coreanam collocatis. Exercitus Popularis Coreae (Coreane 조선인민군) magnam instrumentorum quantitatem administrat, inter quae sunt 4060 autocurruum armatorum, 2500 vehiculorum operariorum armatorum, 17 000 tormentorum (inclusis mortariis), 11 000 armorum aëriorum defensionis Vis Terrestris; saltem 915 navium Classis et 1748 aëroplanorum Vis Aëria et circa 10 000 systematum defensionis aëriae portabilis ac missilium contra autocurrum. Instrumenta sunt mixtura vehiculorum e bello mundano secundo, parvorum armorum valde partorum e belli frigidi technologia et modernissimorum Sovieticorum armorum. Secundum acta Boreocoreana officialia militares sumptus anno 2009 fuerunt 15 centesimae PDG.

Corea Septemtrionalis armorum nuclearium et missilium ballisticorum programmata possidet, quod Concilium Salutis Consociationis Nationum resolutiones 1695 Iulii 2006, 1718 Octobris 2006 et 1874 Iunii 2009 probare incitavit ad verificationes cautionesque cum nuclearium missiliumque probationum efectione. Civitas probabiliter fissilem materiem adhuc novem armis nuclearibus et capacitatem instituendorum fornicum nuclearium in missilibus ballisticis extensionis medii habet.

Exercitus Popularis Coreae (Coreane 조선인민군) milites Austrocoreanum Zonae Dearmatae Coreanae latus observantes.

Corea Septemtrionalis etiam sua missilia et militaria instrumenta peregre vendit. Aprili 2009 Consociatio Nationum Corporationem Venditionis Minarum Coreae primam Boreocoreanam armorum societatem mercatoriam et praecipuam societatem exportatoriam instrumentorum cum missilibus ballisticis ac armis usitatis relatorum appellavit. Consociatio Nationum etiam Boreocoreanam societatem Ryonbong administram Boreocoreanarum militarium venditionum appellavit.

Die 6 Octobris 2009, Corea Septemtrionalis se promptam esse ad denuo resumendum suum Centrum Nucleare Yongbyonense (Coreane 녕변핵시설) nuntiavit, licet gubernationis superi nationem adhuc apertam nuclearis dearmationis possibilitatem tenere nuntiarent, nihilominus postquam Civitates Foederatae inter se colloquia cum Corea Septemtrionali ducere constarent. Cum Civitatibus Foederatis dialogi absentia dicta est esse unicum obstaculum ut Pyeongyangum orationum sexpertitarum (Coreane 륙자 회담, Sinice 六方会谈, Iaponice 六者会合, Russice Шестисторо́нние перегово́ры, Anglice Six-party talks) congressiones resumeret. Gubernatio Civitatum Foederatatum se promptam esse ad disceptandum de re sed aliquas conditiones efficiendas esse dixit. Cimus Yongil, velut cum Sinica delegatione colloquiorum resultatio, hostiles relationes inter Coream Septemtrionalem et Civitates Foederatas transformandas esse pro pacis vinculis per bilaterales negotiationes dixit.

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Tabula Entitas administrativa Latine Entitas administrativa Coreane Sedes administrativa Latine Sedes administrativa Coreane
Tabula administrativa Coreae Septemtrionalis.
Caput
1 Pyeongyangum 평양직할시 Districtus Medius 중구역
Urbs specialis
2 Rasŏnum 라선특별시 Rasŏnum 라선
Provinciae
3 Pyonganum Meridianum 평안남도 Pyongsongum 평성시
4 Pyonganum Septemtrionale 평안북도 Sinyidiua 신의주
5 Chagangum 자강도 Cangye 강계
6 Huanghae Meridianae 황해남도 Haedzu 해주시
7 Huanghae Septentrionales 황해북도 Sarivon 사리원
8 Canguon 강원도 Vonsan 원산
9 Hamgyongum Meridianum 함경남도 Hameungum 함흥
10 Hamgyongum Septemtrionale 함경북도 Chongdzinum 청진
11 Ryanggangum 량강도 Hyesan 혜산

Demographia[recensere | fontem recensere]

Boreocoreana pyramis aetaria.

Boreocoreanus numerus incolarum fere 24 millionum, qui sunt ethnice linguistice homogenei in toto orbe terrarum, cum minimo numero Serum, Iaponiensium, Austrocoreanorum et exsulum Europaearum minoritatum.

Secundum Librum factorum mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (Anglice: CIA World Factbook), Coreae Meridionalis exspectatio vitae 63,8 annorum anno 2009 erat, numerus fere aequivalens istius Pakistaniensis et Birmani et aliquantum minor quam Russus. Mortalitas infantilis maximo gradu 51,3 permanebat, quae 2,5 vicibus maior quam Sinarum, quinquies quam Russiae et dodecies quam Coreae Meridionalis est.

Secundum "Statum Mundanorum Puerorum anno 2003" ex UNICEF, Corea Septemtrionalis 73º loco sita apparet (cum primo loco maximum indicem mortalitatis habente), inter Guatimaliam 72º loco sitam et Tuvalu 74º loco sitam. Boreocoreanus index fertilitatis totius relative parvus est et permanebat in 2,0 anno 2009, comparabilis cum isto Statunitensi et Francico.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Corea Septemtrionalis linguam Coreanam cum Corea Meridionali condividit. Sunt dialectales dissimilitudines inter ambas Coreas, sed fines inter Coream Septemtrionalem et Meridionalem praecipuum linguisticum limitem non repraesentant. Dum in Corea Meridionali praevalent, modernorum terminorum adoptio e linguis peregrinis in Corea Septemtrionali restricta est. Hania sive chracters Sinici noniam in usu sunt in Corea Septemtrionali (iugiter e 1949), quamquam adhuc in occasionali usu in Corea Meridionali. Ambae Coreae phoneticae scripturae systema Chosŏngŭl Septemtrione et Hangul Zonae Dearmatae Coreanae Meridie nuncupatum condividunt. Officialis romanizatio inter duas nationes differt, quia Corea Septemtrionalis aliquantulum immutato McCune–Reischauer systemate utitur, dum Corea Meridionalis Romanizatione Linguae Coreanae Revisa (Coreane 국어의 로마자 표기법) utitur. Motus ad vetandos et Romanos et Sinicos characteres in Corea Septemtrionali duxit ut crearetur numerus vocabulorum et phraseōn haud communium Meridionali paeninsulae partis et Coreanis communitatibus peregri.

Religio[recensere | fontem recensere]

Ambae Coreas Buddhisticam ac Confucianisticam hereditatem et recentem Christianistici ac Cheondoistici motuum historiam condividunt. Coreae Septemtrionalis constitutio libertatem cultus permitti affirmat. Secundum Occidentales religionis normas, plerique boreocoreani irreligiosi haberi possunt. Nihilominus, traditionalium religionum, talium Buddhismi ac Confucianismi, culturale pondus adhuc Boreocoreanam vitam spiritualem afficit.

Verumtamen, Buddhistae in Corea Septemtrionali sibi melius procedere quam aliis religiosis circulis, praesertim Christianis, referunt, qui auctoritatum persecutioni occurrere dicuntur. Buddhistis datur limitata pecuniae procuratio a gubernatione ad promovendam religionem, quia Buddhismus munere in Coreana traditionali cultura fungitur.

Secundum Custodiam Iurum Humanorum, liberae religiosae activitates in Corea Septemtrionali noniam sunt, dum gubernatio religiosos circulos patrocinatur solum ad creandam libertatis cultus illusionem. Secundum Religious Intelligence, Boreocoreanus religiosus status est sequens:

Pyeongyangum Christianae activitatis centrum in Corea usque ad 1945 erat. Exeunte decennio 195 166 sacerdotum et aliorum religiosorum necati sunt aut abiti sunt in campis concentrationis, inter quos Franciscus Hong Yong-ho, Pyeongyangi episcopus et omnes Abbatiae Tokvonensis (Coreane 천주교 덕원자치수도원구) monachi. Nullus Catholicus sacerdos persecutioni superfuit, omnes ecclesiae destructae sunt et gubernatio nunquam adventicios sacerdotes in Corea Septemtrionali consistere sivit.

Hodie, quattuor a gubernatione ratae factae ecclesiae sunt, quas libertatis cultus advocati advenis vitrarias esse dicunt.

Secundum classificationem editam ab Ianuis Apertis (Anglice Open Doors), organizatione vexatis Christianis favente, Corea Septemtrionalis in praesenti natio cum severissima Christianorum persecutione in mundo est. Ianuae Apertae inter 50 000 et 70 000 Christianos in Boreocoreanis Castris carceralibus detineri aestimant. Iurum humanorum societates talis Amnestia Internationalis etiam suam sollicitudinem de religiosa persecutione in Corea Septemtrionali expressere.

Urbes cum maximo numero incolarum[recensere | fontem recensere]

Positio Urbs Divisio administrativa Incolae Photographemata
1 Pyeongyangum Pyeongyangum Urbs Capitalis 3 255 288
2 Hameungum Hamgyongum Meridianum 768 551
Hameungum
3 Chongdzinum Hamgyongum Septemtrionale 667 929
Chongdzinum
4 Nampho Pyonganum Meridianum 366 815
Nampho
5 Vonsan Canguon 363 127
Vonsan
6 Sinyidiua Pyonganum Septemtrionale 359 341
Sinyidiua
7 Tanchon Hamgyongum Meridianum 345 875
8 Caechon Pyonganum Meridianum 319 554
9 Caesongum Huanghae Septentrionales 308 440
Caesongum
10 Sarivon Huanghae Septentrionales 307 764
Sarivon


Societas[recensere | fontem recensere]

Status adscriptus[recensere | fontem recensere]

Calceum gymnicum gerentes Boreocoreani iuvenes per Pyeongyangum ambulantes.

Omnes Boreocoreani in circulos secundum sŏngbun, status adscripti systema, classificantur. In propriis moribus et in politico, sociali oeconomicoque familiae ambitu per tres stirpes non minus quam in cognatorum moribus intra hanc extensionem. Sŏngbun in usu est ad derterminandum utrum individui responsalitati confidatur, ei opportunitates dentur, an adhuc is satis cibi accipiat.

Sŏngbun accessum ad educativas operisque opportunitates et praesertim an homo eligibilis se iugendo Boreocoreanae gubernanti factioni sit afficit. Sunt tres classificationes et circiter 50 subclassificationes. Secundum Cimum Ilseng, locutus anno 1958, fida "nuclearis classis" 25% Boreocoreanorum, "varians classis" 55% et "hostilis classis" 20% constituit. Altissimus status conceditur individuis originem habentibus ab eis qui participavere cum Cimo Ilseng renisum contra Iaponicam occupationem ante et per bellum mundanum secundum et eis qui ergasterii operarii, opifices ac agricolae e 1950 erant.

Iura humana[recensere | fontem recensere]

Multae internationales iurum humanorum organizationes Coream Septemtrionalem accusant de habendis pessimorum iurum humanorum actis e quavis natione. Amnestia Internationalis severas restrictiones associationis, expressionis atque motus libertatibus, arbitrariam detentionem, torturam ac alias cruciationes ad mortem adducentes et supplicia refert. Haec organizatio campos concentrationis claudere poscit, ubi 200 000 captivorum politicorum et eorum familiae in "inhumanissimis condicionibus imaginabilibus" sunt. Boreocoreani "unus efferatissimorum populorum in toto orbe terrarum" a Custodia Iurum Humanorum relati sunt, propter severas restrictiones positas super politica ac oeconomica libertate.

Subornatio pervulgata totam per nationem facta est. Decennio 200 solum Austrocoreanae radiophoniae auscultare poenam capitalem inferre poterat. Nihilominus, multi Boreocoreani nunc Austrocoreanae originis vestimenta illegaliter gerunt, Austrocoreanae musicae auscultant, Austrocoreanas taenias magnetoscopicas spectant et adhuc Austrocoreanas emissiones televisificas accipiunt.

Campi concentrationis politici[recensere | fontem recensere]

Boreocoreanum Ministerium Securitatis Civitatis (Coreane 국가안전보위부) responsale activitatibus exsecutionem involventibus est et aliquos campos concentrationis sustinere dicitur. Boreocoreani desertores carceres et campos concentrationis esse testati sunt, inclusis quallisonibus sive "zonis totius moderaminis" (Coreane 관리소), ubi politici indesiderabiles in vincula totam per vitam operibus duris ducuntur et relatae torturae, inediae, stupro, homicidio, medicae experimentationi, operis coactivis et coactis abortibus subiiciuntur. Secundum Amnestiam Internationalem circiter 200 000 captivorum (circa 0,85% incolarum) in sex magnis campis captivorum politicorum retinentur, qui operantur e decennio 195. Servitudini appropinquantibus conditionibus laborare coguntur et crebro torturae ac alia crudeli, inhumana degradanteque tractatione subiiciuntur. Campus 14 Caechonensis, Campus 15 Yodocensis, Campus 18 Bucchangensis in testimoniis singullatim describuntur. Homines suspecti de regiminis perfidia, e.g. quia Christiani sunt aut quia ducatum vituperavere, in hos campos sine iudicio deportantur, crebro iuxta cum tota familia et praesertim sine ulla liberationis occasione. Coalitio Internationalis ad Sistenda Crimina contra Humanitatem in Corea Septemtrionale (Anglice The International Coalition to Stop Crimes Against Humanity in North Korea sive ICNK) circiter 10 000 hominum in Boreocoreanis campis captivorum quotannis mori aestimat.

Cultus personalitatis[recensere | fontem recensere]

Propagandae folium murale cum Cimi Ilseng officiali effigie.

Boreocoreana gubernatio in multibus nationalis culturae aspectibus dominatur et hoc dominium in usu est ad perpetuandum cultum personalitatis Cimi Ilseng et, minore gradu, Georgii Irsen. Cum Coream Septemtrionalem anno 1979 viseret, diurnarius Bradley Martin plerasque musicas, artes et sculpturas a se observatas "Ducem Magnum" Cimum Ilseng glorificare notavit, cuius cultus personalitatis extensus est ad filium "Ducem Carum" Georgium Irsen. Carmen Nulla Patria Sine Te (Coreane 당신이없으면 조국도없다), a Choro Exercitus Boreocoreani cantum, speciatim Georgio Irsen creatum est et est unum carminum popularissimorum in natione. Cimo Ilseng quoque nationis "Praeses Aeternus" veneratur. Varia Boreocoreana loca nomine Cimi Ilseng nominantur inter quae: Universitas Cimi Ilseng, Stadium Cimi Ilseng et Forum Cimi Ilseng. Desertores ut Boreocoreanae scholae et patrem et filium deificarent dicere citati sunt. Cimus Ilseng notionem ut cultum circum se creavisset reiecit et accusavit eos qui hoc suggesserunt de factionalismo.

Critici Georgium Irsen elaborati cultus personalitatis centrum esse firmant quem hereditatem cepit ex eius patre, nationis conditore, Cimo Ilseng. Is crebro attentionum centrum est per totam vitam in Corea Septemtrionali. Eius dies natalis est unus inter praecipuos feriatos tota in natione. Eius 60º die natali, secundum officialem diem natalem, multitudinariae celebrationes totam per nationem evenere. Cultus personalitatis Georgii Irsen, licet significativus, tam extensivus quam eius patris non est. Anno 2004, officiales effigies e publicis aedificiis retractae sunt. E quodam aspectu, Cultus personalitatis Georgii Irsen solum est ob Cimi Ilseng reverentiam aut ob metum penae in casu ne adoretur. Media extra Coream Septemtrionalem generatim hunc aspectum solidant, dum gubernationis Boreocoeranae fontes hoc solum cultum veri herois esse allegant.

Crimen et disciplina reipublicae[recensere | fontem recensere]

Ministerium Securitatis Populi omnes disciplinae reipublicae activitates locali gradu servat, inter quas vigiles et aliae initiativae sunt. Quoque est Ministerium Securitatis Civitatis (Coreane 국가안전보위부), modo simili "ministerio rerum domesticarum" aliarum nationum operatum.

Reunificatio Coreana[recensere | fontem recensere]

Reunificationis Coreanae vexillum.

Boreocoreanum programma reunificationem cum Corea Meridionali quaerit sine externis interferentiis per foederalem structuram quae amborum paeninsulae laterum ducatum servet. Ambae Coreae Septemtrionis et Meridionalis Declarationem Coniunctam Septemtrionis et Meridiei 15 Iunii obsignavere, in qua ambo latera pacificam reunificationem quaerere pollicita sunt. Respublica Foederalis Democratica Coreae proposita civitas est, primum allatam a Boreocoreano praeside Cimi Ilseng die 10 Octobris 1980, inter Coream Septemtrionalem et Coream Meridionalem foederationem proponente, in qua respectiva politica systemata in principio manerent.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Fabrilium fabrica in Huichŏni.

Boreocoreana oeconomia socialistici proprietatis est, ubi pleraeque civitatis societates Civitatis proprietas sunt. Quae magnum pecuniae numerum industriae gravi, praesertim metallurgicae, destinat. In agricultura excellit oryzae cultura.

Praevisum est aperturam oeconomicam peregre incipere, quod adventicias opes capitales intrare permittet (velut Sinae). Martio 2006 ordinatum est magnum iter negotiorum peregrinis pecuniae collocatoribus.

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Corea Septemtrionalis est Organizationis Mundanae Turismi membrum e 1987. Valde sub Civitatis dominio, periegesis in Corea Septemtrionali viā Directionis Nationalis Periegeseōs non fit. Impossibile est nationem singillatim visere. Turismus fit intra circulos a factionis membris ductos. Anno 1999, 60 deversoria erant cum summa 7 500 lectorum exclusive turistis reservatorum. Anno 1998, ultimo anno ubi numeri prompti sunt, 130 000 periegetarum nationem visere.

Gradu nationali, monumenta ac aedifica exceptionalem historicum ac artisticum valorem possidentia in thesaurorum nationalium catalogo colligata sunt. Situs turisticus maxime in promptu a gubernatione positus Montes Adamantini (Coreane 금강산), Austrocoreani limitis Boreoriente, sunt.

Praecipua societas aëronautica versus Pyeongyangum euns est Boreocoreana nationalis societas Air Koryo. Regulares aërilineae Pyeongyangum Pechino, Fomtieni ac Macao in Sinis, Vladivostokio ac Khabarovopoli in Russia et Bancoco in Thailandia conectunt.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Gradus evolutionis[recensere | fontem recensere]

Electricitatis productae gradus indiculus industrializationis in natione est. Anno 2004 evaluata sunt 21,71 milliarda kWh (939 kWh per capita).

Ecce aliqui evolutionis indiculi qui vitae condiciones Boreocoreanorum ponant:

Media communicationis[recensere | fontem recensere]

Boreocoreana media inter custoditissima in mundo sunt. Quapropter, informatio sub rigido et interno et externo dominio in natione est. Constitutio libertatem loquendi et imprimendi indicat, attamen gubernatio practice horum iurum exercitium vetat. In sua anni 2008 relatio, societas Relatores Sine Limitibus Boreocoreana media 172º loco inter 173 nationes classificavit, solum paulo meliora quam in Erythraea. Solum permittuntur nuntii gubernationi faventes, dum oeconomica politicaque problemata aut adhuc criticas contra regimen monstrantes non permittuntur. Media cultum personalitatis Cimi Ilseng et Georgii Irsen servant.

Televisio a gubernatione centrali per Televisionem Centralem Coreanam (Coreane 조선중앙방송) monopolizatur.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Ob petrolei inopiam quae autocinetorum commeatum et vecturam autoviariam limitat, quae solum 12 centesimae vecturae onerariae repraesentat.

Anno 1999 aestimantur 31 200 chiliometrorum autoviarum esse, quarum solum 1997 chiliometrorum (6,4%) perstrata erant. Vehiculorum numerus 264 000 anno 1990 aestimatur, praesertim in usu exercitus. Vigiles viatorii in capite aliquibus compitis adsunt, autocineticum commeatum fere inexsistentem temperantes.

Ferriviarum 5 214 chiliometrorum anno 2005 sunt, quarum pleraeque (3 500 km) electrificatae sunt. Praecipuum vecturae modum est, ferendis 86% onerum et 80% hominum per nationem circulantium. Reticulum ferriviarium peregre cum Sinis et Transsiberiana conexum est. Secundum aliquos analystas, huius reticuli conexio cum Austrocoreano ad magnas geopoliticas mutationes adducere possit.

Erant 77 aëroportus anno 2006, quorum solum unum aëroportus internationalis, Pyeongyangi, cuius praecipua destinatio Pechinum est. Excluso militari usu, hic vecturae modus exiguus est. Est nationalis societas aëronautica, Air Koryo (Coreane 고려항공), quae volatus vetatos intra Unionem Europaeam habet.

Vectura fluvialis munus limitatum habet, quia solum duo flumina apta ponderis navibus sunt; Ialum et Taedongum. 2% vecturae onerariae repraesentat.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Scholares Pyeongyangi.

Boreocoreanum systema educativum valde centralizatum et sub Civitatis dominio est. Institutio gratuita obligatoriaque in Corea Septemtrionali per undecim annos inter 6 et 17 annos natos est et perfectorum studiorum secundariorum diplomate obtento probatur. Secundum officialia Liber Factorum Mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (Anglice CIA World Factbook) data, index alphabetizationis 99% est.

Inter fundamentales institutionis disciplinas sunt lingua Coreana, mathematica, ars athletica, adumbratio, musica, scientiae et Dzucheisticarum idearum studium, scilicet Cimi Ilseng cogitata, valde existimatum.

Educatio superior[recensere | fontem recensere]

Educatio superior non obligatoria est in Corea Septemtrionali. Quam componunt duo systemara: academica educatio superior et educatio superior ad continuandam educationem. Intra academicae educationis superioris systema sunt tria institutionis genera: universitates, scholae professionales et scholae technicae. Postgradus plano studiorum magistralium atque doctoratus universitatibus affiguntur et solum studentibus suam educationem perpetuare volentibus. Duae notabiles universitates in Republica Populari Democratica Coreana sunt Universitas Cimi Ilseng (Coreane 김일성종합대학) et Universitas Pyeongyangensis Scientiae et Technologiae (Coreane 평양과학기술대학), ambae Pyeongyangi. Antiqua, Octobre 1946, est electae manus institutio cuius adscriptio 16 000 pleni ac bipartiti temporis studentium in ineunte decennio 200, secundum observatoris verba, "boreocoreani educativi ac socialis systematis pinnaculum" occupat. Etiam est Universitas Technologiae Cimi Chaek nuncupata, specializata? in technologia informationis atque investigatione nuclearis.

Salus[recensere | fontem recensere]

Clinica odontoiatrica in Boreocoranorum praecipuorum valetudinariorum uno.

Secundum CMS et UNAIDS aestimationes, 2 900 relatorum SCDI casuum nullus tractationem anno 2007 accepit. Die 9 Decembris 2009, Corea Septemtrionalis primum viri A (H1N1) ostendit. Ministerius Salutis Boreocoreanum novem casus Pyeongyangi et Sinuidzu (Coreane 신의주시) retulit.

Licet Boreocoreana gubernatio systema gratuitum efficiensque esse firmet, aliae relationes velut Amnestiae Internationalis systema salutis rutum esse et egere urgenti auxilio asseverant.

Fames[recensere | fontem recensere]

Boreocoreana fames decennio 200 incipiente incepit, cum apice mortalitatis anno 1997.

Victimarum numeri aestimatio e 1,5 milliones mortuorum ob faminem aut ob morbos famini ligatos oscillat, super 22 milliones incolarum. Nihilominus, informationis absentia ne affirmetur exacta huius faminis natura impedit. Communicationis absentia ex auctoritatibus sive minimam rationem sive hecatomben occultant. Etiam dubitatur an ponderis aestimationes ab ONG relatae realisticae sint.

Austrocoreana publica societas, Institutum pro Unificatione Nationali, in suo Libro Albo numerosorum cannibalismi casuum exsistentiam firmat.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Velut in Corea Meridionali, Boreocoreana societas Confucianistica hereditate, quae parentium, senum et magistrorum reverentiam implicat, sed etiam Socialistica cultura notata est. Cordiales et accipientes, Boreocoreani socialiter conservativi in morum dominio sunt.

Pictura in uno conclavium Sepulcrorum Cogurionensium.

Capitalisticarum nationum disparia, dissimilia socialia Boreocoreanae societatis statuta valde hierarchizata expressa sunt minus in salariis quam in attributione bonorum basicorum (veluti hospitii, alimentorum, vestimentorum, bonorum consumptibilium) a Civitate. Pretiorum salariorumque liberalizatio e 2002 attamen tendit ad dubitandum de traditionali ordinatione sociali.

Democratici popularis regiminis collocatio e 1945 relationes sociales diruit, ponendis antiqua aristocratia Yangbanica (Coreane 양반) ac Iaponicis collaboratoribus sub socialibus scalis dum operarii et antiqui resistentes promovebantur.

Contextu ubi familiaria professionaliaque vincula reticula fundamentalis sociabilitatis constituunt, Coreae divisio poena nationi imposita cum dolore sensa est, quae non erat inter victas Civitates, dispar Germaniae. Bellum Coreanum etiam numerosas Coreanas familias affecit. Reunificatio Coreana praecipuum propositum omnibus Coreanis populum valde homogeneum formantibus constituit.

Activitates culturales[recensere | fontem recensere]

Omnes activitates culturales sub Civitatis dominio sunt. Numerosi libri, poemata, carmina et adhuc pelliculae fortissimo Nationalismo notata sunt, ex visione "Boreocoreani Socialismi" superioritatem sub "Burgensi ac Imperialistica corruptione" laudante et praecipuo cultu personalitatis Cimi Ilseng atque filii Georgii Irsen.

Informatio sub Civitatis dominio per unicam nationis agenturam preli et televisionem nationalem est.

Cinematographia[recensere | fontem recensere]

Cinematēum Caesongum, unum locorum ubi Festum Internationale Cinematographicum Pyeongyangense (Coreane 평양영화축전) celebrari solet.

Cinematographici campi locus praecipuissimus habetur, quia productio directe sub Georgii Irsen auctoritate inter annos 1966 et 1967 collocatur. Secundum officialem biographiam, Georgius Irsen, Consilium Centrale Factionis Laboralis integrans, "e primo suae activitatis tempore [...] litteras et artes" curavit et "praesertim suas vires in artem cinematographicam intendere facit".

Anno 1978, Corea Septemtrionalis Austrocoreanum moderatorem Simonem Sheen qui propagandae praeconia ad nationis gloriam cinematographet accipit. Paulatim, praepositorum fiduciam assecutus est qui eum iter in Vindobonam anno 1986 facere sivit, ubi denique refugium consecutus est post coactam multorum annorum captivitatem.

Secundum Antonium Coppla, Boreocoreana cinematographia in Realismo Socialistico Sovietico fundatur.

Propter praesentes oeconomicas Reipublicae Popularis Democraticae Coreanae difficultates, Boreocoreana pellicularum productio circiter e quinquaginta longioribus taeniis exeunte decennio 199 in solum duas pelliculas anno 2006 deminuit, quae sunt; Pyongyang Nalpharam (Coreane 평양 날파람) a Phyone Kwang ac Maengo Cheolmin et Libellus Diarius Scholasticae (Coreane 한 녀학생의 일기) a Dzango Inhak. Anno 2007, temporalis dispensatio oeconomica cinematographicae productionis ad tres milliones dollariorum ascendit, quod respondit ad productionem inter quinque et septem longiores taenias. E 1987, Festum Internationale Cinematographicum Pyeongyangense (Coreane 평양영화축전) capite Boreocoreano temperatur.

Televisio et radiophonia[recensere | fontem recensere]

E 1967, televisifica signa ex hac turri telecommunicatoria, 150 metra alta, Pyeongyangi emittuntur.

Index instrumentorum televisificorum crescit ad 170 instrumenta pro mille incolarum. Boreocoreana televisio quattuor tramites habet quae sunt Televisio Centralis Coreana (Coreane 조선중앙방송), Televisio Mansudae, Reticulum Educativum et Culturale Coreanum (culturam dominans) et Televisio Caesongensis. Hic ultimus trames, anno 2003 creatus, cum Austrocoreanis spectatoribus. Praepositorum Cimi Ilseng et Georgii Irsen operum provectio originalissimam proprietatem Occidentalibus observatoribus constituit. Internationales actualitates, Boreocoreanae pelliculae et artes athleticae etiam praecipuum locum in tramitum programmatione? occupant.

Corea Septemtrionalis, alioquin, 17 stationes radiophonicas habet, e quibus undecim ad Stationem Emissoriam Centralem Coreanam pertinent.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Post 1945, Boreocoreanae litterae praesertim repraesentatae sunt a Sinistrae scriptoribus qui contra occupationem Iaponicam pugnaverant, praecipue intra Foederationem Proletarima Artificum Coreanorum (Coreane 조선 프롤레타리아 예술가 동맹 et Esperantice Korea Artista Proleta Federatio). O Changhwan, Cheongus Chiyong, Cimus Kirim, Cimus Tonghwan et Hongus Myonghi partem scriptorum ex aetate Interbellica faciunt qui se Coreae Septemtrionali iunxere. Inter quos, Han Sorya Foederationi Artium Litterarum Coreae Septemtrionalis praesedit. Munere a Georgio Irsen anno 1994 suscepto, ad extollenda plus vitae quotidianae themata adduxit.

Hongus Myonghi, Hongi Sokdzung avus, Reipublicae Popularis Democraticae Coreanae primus minister vicarius factus est, postquam scriptoris curriculum complecterat ad recusandum linguae Coreanae ab Iaponiensibus interdictum per Coream captam.

Choius Myungik, decennii 194 Modernisticum motum repraesentans, etiam editus est in Corea Meridionali.

Musica[recensere | fontem recensere]

Operae revolutionariae Coreanae, e traditionalibus Coreanis operis sive changeucis (Coreane 창극) ortae, crebro variationibus de Coreana musica vulgari utuntur. Antiquae fabellae pueriles etiam trnasformatae sunt ut revolutionaria themata includerentur. Sicuti e factionis programmate pars servandi optimi Coreani praeteriti, praemoderna vernacularia opera inter quae "Occursus Quattuor Hominum" et "Occursus in Duobus Fluminibus" denuo impressa sunt. " Inter compositiones musicas sunt "Carmen Generalis Cimi Ilseng", "Longa Vita et Bona Salus Duci" et "Canimus Benevolum Amorem", hymni nationalem ducem laudantes. Aliud carmen, "Decem Milliones Bombarum Humanarum Cimo Ilseng" nuncupatum, septimā horā quaque antemeridie canitur. Boreocoreanus scriptor dixit: "Nostri musici factionis programma componendae musicae orchestralis in notis vulgaribusque carminibus fundatae exsecuti sunt quae sunt populares inter nostrum populum et instrumentalia novi generis opera produxere". Inter has musicas sunt symphonia fundata in themate "Mare Sanguinis", quod factum est opera revolutionaria.

Ludi multitudinarii[recensere | fontem recensere]

Corea Septemtrionalis praeclara ob suos ludos multitudinarios est. Sunt exhibitiones ubi milia Boreocoreanorum valde choreographatas saltationes, praesertim traditionales et gymnasticas saltationes, perficiunt, crebro simultaneos motuum rhythmos copulantes. Exsecutores fidelitates Cimo Ilseng, Factioni Operariorum Coreae (Coreane 조선 로동당) atque Dzucheisticis principiis canunt cantantque.

Pictura[recensere | fontem recensere]

Realismi Socialistici styli, pictura praepositorum res gestas ac facinora immortalizare debet, sed etiam naturae scaenas inspiratas in Coreae antiquae traditioni: Tigris, decennio 194 paeninsulae Meridie abitus, et montes sacri traditionalia themata repraesentant.

Sun Mu, Boreocoreanus artifex in Corea Meridionali consessus, cuius stylus in Realismo Socialistico Boreocoreano inspiratur ad parodiandum eum.

Circus[recensere | fontem recensere]

In excellente Coreanorum petauristarum traditione fundatus, a contrario pauca animalia comportans, circus valde evolutus est in Corea Septemtrionali. Circi Civitatis Pyeongyangensis "Puellae Volucres" trapezistae scurram aureum in 30º Festo Circi Monticarolensis accepit.

Architectura et planificatio urbana[recensere | fontem recensere]

Probabiliter distinctissima commoventissimaque contemporaneae culturalis expressionis forma in Corea Septemtrionali architectura et planificatio urbana est. Pyeongyangum, a Civitatibus Foederatis per Bellum Coreanum paene totum destructum, amplissime refectum est. Multa nova aedificia per decennia 199 et 200 constructa sunt ut capitis status Pyeongyango exacerbaretur.

Praecipuae structurae architecturaliter in categorias tres divisae sunt; monumenta, aedificia traditionalia Coreana architecturalia themata et modernam constructionem combinantia et modernorum lineamentorum aedificia multorum tabulatorum. Inter primorum exempla sunt Statua Chollimae; viginti metra alta aenea statua Cimi Ilseng ante Museum Revolutionis Coreanae (ipsum, 240 000 metrorum quadratorum latum, una maximarum structurarum in toto orbe terrarum); Arcus Triumphalis (par Parisiensi homologo, sed omnino deciens maior); Turris Dzucheismi, 170 metrorum alta, ex septuagesimorum Cimi nataliciorum occasione anno 1982 constructa.

Secunda architecturalis categoria specialem usum traditionalium formarum cum tegularum tectis faciunt inter quas excellunt Palatium Culturae Popularis et Magna Domus Studiorum Popularium (Coreane 인민대학습당), ambo Pyeongyangi, et Expositio Internationalis Amicitiae (Coreane 국제우의전람관) in Montibus Odoriferis Mysteriosis (Coreane 묘향산). Hoc ultimum aedificium dona Cimo Ilseng a peregrinis dignitatibus data ostendit. Coram Boreocoreana praesenti arcta conexione Sinis et per Regnum Tiosoniense, significativum est atrii sectionem Sinensibus donis deditam maximam esse.

Tertia architecturalis categoria multorum tabulatorum insularum complexus et deversoria capite comprehendit. Notissimum inter haec aedificia est Deversorium Caput Salicum (Coreane 류경호텔), infectum, sua constructione constita ex anno 1992. Descriptum in mundo altissimum deversorium cum 105 tabulatis, eius triangularis figura super Boreocentrali Pyeongyango eminet. Deversorium Imperium Coreanum Prius (Coreane 고려호텔) ultramodernam turrium geminarum structuram habet, quinque et quadraginta tabulata altum.

Multa aedificatio evenit post octogesimi Cimi Ilseng natalis celebrationes, inclusa aedificatione complexuum cum multis insulis et Autoviae Unificationis, quae est quattuor curriculorum autovia Pyeongyangum Zonae Dearmatae Coreanae conectens. Secundum diurnarium in periodico Far Eastern Economic Review sçribentem, autovia "speciosum opus artis ingeniariae" quod "rectam semitam inter montuosa territoria cum vigintiuno cuniculis et viginti tribus pontibus versus Panmundzomum (Coreane 판문점) secat" est. Velut in plurimis aliis constructionis inceptis, exercitus eam aedificavit. Corea Meridionalis suam spem asseruit ut in futura reunificatione autovia amborum cursuum commeatum portet.

Coquina[recensere | fontem recensere]

Godzudzangi (Coreane 고추장) vasculum.
Bulgogi (Coreane 불고기).

Coreana coquina probabiliter optime nota est propter cimpdzos (Coreane 김치), margo cenae quae distinctivis fermentationis processibus servandis holeribus, haud raro brassicae, utitur. Cimpdzi cutis poros levare dicuntur, ita rugas reducentes et nutrientia cuti naturaliter praebentes. Etiam salutares sunt, quia praebent necessaria vitamina ac nutrientia. Godzudzangum (Coreane 고추장), Coreanum traditionale embamma e capsico factum, etiam in communi usu est, crebro velut capsici consparsio, consecuta Coreana coquina famam mordacitatis.

Bulgogi (Coreane 불고기), assa in muria condita caro, plerumque bubula; galbi, in muria conditae craticulatae breves costae; et samgyeopsal, suillus venter, populares carnis promulsides sunt. Pisces sunt etiam popularis merx, quia est traditionalis caro quam Coreani edunt. Cibos plerumque comitatur ius aut minutal, utputa galbitangum (Coreane 갈비탕) sive coctae costae et doendzangdzigae (Coreane 된장찌개) sive fermentatae phaseoli consparsionis ius. Media mensa condivisā marginum cenae collectione banchane (Coreane 반찬) nuncupatā impletur.

Inter popularia fercula sunt bibimbapum (Coreane 비빔밥), oryza commixta cum carne, holeribus et embamma e capsico; et naengmyeon (Coreane 냉면), frigidae collyrae.

Collyrae prompte confectae etiam multo popularis cenula est. Coreani etiam cibo fruuntur e podzangmachis (Coreane 포장마차) sive circulatoribus, ubi emi possunt topocci (Coreane 떡볶이), oryzae placenta et piscis placenta cum mordaci embammate e capsico; teuthida fricta; et vitreata batāta. Sundae, salsicium e collyris cellophanicis et porcino sanguine factum, late manducantur. Est quoque collyra prompte confecta rāmen (Coreane 라면) nuncupata quae est mordax haud Coreanis.

Praeterea, inter communissimas cenulas sunt torta socolatae, bucellatum squillae, bungtigi sive frictae oryzae bucellata, et nulungdzi sive parum cremata oryza. Nulungdzi manducari possunt quia aquā decoquuntur ad faciendum ius. Nulungdzi bucellatum aut tragēma manducari possunt.

Relationes culturales internationales[recensere | fontem recensere]

Corea Septemtrionalis die 21 Iulii 1998 conventionem de UNESCO Mundi Hereditate obsignavit. Reipublicae Popularis Democraticae Coreanae ambassiatoris munera consociatione UNESCO coram Lutetiae a Reipublicae Popularis Democraticae Coreanae delegato generali Republica Francica coram geruntur. Sepulcra regia Cogurionis inscripta sunt ex anno 2004 in catalogo Unescanae Mundanae Hereditatis.

Per Tertium Decimum Festum Mundanum Iuventutis et Studentium, e Kalendis Iuniis in 8 Iulii ordinatum, Pyoengyangum hospitio 22 000 participum e 177 nationibus venientium accepit.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Corea Septemtrionalis (rubro) cum Brasilia in Certamine Mundano Pedilusorio anni 2010 in Africa Australi contendens.

Fortasse notissimus Boreocoreanus artium athleticarum eventus est annuum Festum Arirangense. Praecipua Festi Arirangensis vis attractionis est ostentatio ludorum multitudinariorum. In pediludio, quidecim turmae contendunt in Ligae Reipublicae Popularis Democraticae Coreanae (Coreane 최상급축구련맹전) primo plano et certant de Certaminibus Innovationis Technicae (Coreane 기술혁신경기) et Campionatu Reipublicae. Turma Pediludica Nationalis sive Chollima in Confoederatione Pedilusoria Asiana (Anglice AFC) contendit et collocatur numero 105 a FIFA e 26 Maii 2010. Turma in Certamine Mundano Pedilusorio annis 1966 et 2010 contendit. In alsulegia, Corea Septemtrionalis masculinam turmam loco 43 e 49 positam habet, in Divisione II contendentem. Feminea turma collocatur loco 21 e 34 et etiam in Divisione II contendit.

Corea Septemtrionalis in Olympiis e 1964 contendit et exorsa est in Olympiis Aestivis anni 1972 domum quinque medalias, inter quas unam auream, portans. Usque ad praesens, Corea Septemtrionalis medalias in omnibus Olympiis Aestivis assecuta est quae participavit. Codex Consilii Olympici Internationalis Coreae Septemtrionali PRK est.

Corea Septemtrionalis Olympia Aestiva anni 1988 vicini Seuli boycotizavit. In Olympiis Aestivis Atheniensibus anni 2004, Corea Septemtrionalis et Corea Meridionalis simul sub Vexillo Reunificationis incessere sed separatae contendere.

Ars martialis taequondo in Corea orta est. Decenniis 196 et 197 modernae regulae ad normam dispositae sunt et taequondo officialis ars athletica Olympicus anno 2000 facta est. Inter alias Coreanas artes martiales taeccyeon (Coreane 택견), hapcido (Coreane 합기도), tangsudo (Coreane 당수도), cuxulvon (Coreane 국술원), cumdo (Coreane 검도) et subacum (Coreane 수박) sunt.

Praeterea, yutum (Coreane 윷), ludus tabularis, est ars athletica turmae per boreocoreanas stationes telehoratus.

Codices[recensere | fontem recensere]

Coreae Septemtrionali sunt codices:

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]