Roman numeral 10000 CC DD.svg

Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
دولة الإمارات العربية المتحدة
Vexillum Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis Insigne Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis
Vexillum Insigne
Sententia: '
Hymnus: ‘īšiy bilādī
Situs Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Arabica
Nomen incolarum Emiratuensis seu Phylarchianus
adiectivum Emiratuensis-e seu Phylarchianus-a-um
Praeses
Minister primus
Chalifa bin Zayed Al Nahyan
Mahometus bin Rashid Al Maktum
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Abu Dhabi
24°28' Sept., 54° 22' Occ.
Urbs maxima Dubai
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 122a
83.600 km²
0%
Numerus incolarum
(anno Iulii 2008)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 119a

4 621 399
55/km²
PDB (anno 2008)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 57a
$ 186 400 000 000
$ 40 400 (19a)
Nummus drachma Emiratuensis (Arabice درهم إماراتي) (AED)
Independentia
a Britanniarum Regno
2 Decembris 1971
Circulus temporalis
 - aestate ()
(UTC+4)
(UTC+4)
Praefixum telephonicum nationis +971
Dominium interretiale .ae
Data obtenta sunt ex The World Factbook (Libro Datorum Mundi).[1]

Foederatae Phylarchiae Arabicae[2][3] seu Principatus Arabici Foederati[4] seu Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio[5] seu Emiratus Coniuncti Arabi[6] (Arabice: دولة الإمارات العربية المتحدة Dawlat al-Imārāt al-‘Arabīyah al-Muttaḥidah), vel breviter Emiratūs seu Phylarchiae (الامارات Al Emarat), est confoederatio ad meridianam orientemque Paeninsulae Arabicae partem in Asia Occidentali praeter Sinum Persicum sita, ad Omaniam et Arabiam Saudianam finitima, et fines maritimos cum Iraquia, Cuvaito, Baharina, Quataria, Irania habens. Constat res publica ex septem phylarchiis, saepe emiratibus appellatis (quod ei ab emiris reguntur), qui sunt Abu Dhabi, Dubai, Sārĭqua, Persae, Portus Omanae, Iulphar, et Fudzaira. Caput et phylarchiarum secunda a maxima urbs est Abu Dhabi, sedes civitatis rerum politicarum, industriae, culturae.[7]

Phylarchiae sunt apud praecipuissimas nationes petroleum producentes exportantesque. Praecipua gasii et petrolei suppletoria in phylarchia Abu Dhabi sunt, quae iam Consociationis Civitatum Petroleum Exportantium membrum erat ante confoederationis creationem. Septem phylarchiae non similes sunt de petroleosis opibus.

Phylarchia Dubai ex aliquibus annis animum intendit ad novas opes velut ad portus liberos, ad novas technologias et praesertim ad periegesin luxus. Praeterea urbs Dubai oeconomicum confoederationis caput facta est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Praehistoria[recensere | fontem recensere]

E recentibus inventis in Montibus Haiarensibus[8] (Arabice جبال الحجر) factis Phylarchiarum Arabicarum Confederationis historiam denuo depingere permittentibus usque ad primorum hominum apparitionem in regione, sunt amplius 7 500 annorum. Hae gentes iam rationem Septemtrionalibus cum civilizationibus habebant, quae paulatim factae sunt praecipuae sociae commerciales.

Islamica occupatio[recensere | fontem recensere]

Omayadarum temporis urbis parietinae vici Pulchri (Arabice جميرا), urbe Dubaiensi, inventae.

Commercio verum centrum factus, Portus Omanae (Arabice أمّ القيوين) fuit in usu a mercatores ad transferendas merces de Syria et Meridionali Iraquia usque ad Indiam.

Anno 630 a.C.n., Mahometi emissarii in regionem venere et incolas ad Islamismum convertere. Islamici exercitus Iulphare[9] (Arabice رأس الخيمة) usi sunt velut statione ad occupandam Iraniam. Denique Iulphar margaritarium centrum et praecipuus portus commercio Oceano Indico factum est.

Europaeae occupationes[recensere | fontem recensere]

Saeculo sexto decimo, dum magnae Europaeae potentiae contendebant pro Oceani Indici dominio, Lusitani contra Arabes Iulpharis incolas et alios Sinus portus pugnant. Intestinis in terris, magnae familiae dissimiles phylarchias moderari coepere. Propter suam potentiam, familia Al-Qāsimī (Arabice القواسم) Britannorum attentionem magnopere attraxit, qui viarum commercialium dominium affirmare volebant.

Familia Bani Yas (Arabice بَنُو ياس) Oasin Livam (Arabice واحة ليوا), oeconomicarum activitatum centrum in regione, regebat ex ineunte saeculo sexto decimo. Ineunte decennio 180, familiae Bani Yas ramus, Domus Āl Bū Falāḥ (Arabice آل بوفلاح), suas sedes in Abu Dhabi collocavit, penes familiae Āl Nahyān (Arabice آل نهيان) seichum. Paulo postea, anno 1833, alius tribus Bani Yas ramus, Al Bu Falasah, suum domicilium apud Flumen Dubai (Arabice خور دبي) collocavit, sic instaurantes familiae Āl Māktoûm (Arabice آل مكتوم) dominationem hoc loco.

Civitates Ignistitiales[recensere | fontem recensere]

Familiā Al-Qāsimī (Arabice القواسم) victā, anno 1820, Britanni foederum et pactorum seriem cum singulis singularum phylarchiarum seichis apud Sinus litus obsignavere, eo anni 1853 praestante latrocinium maritimum contra Britannicas naves desinere, unde Civitatum Ignistitialium (Anglice Trucial States et Arabice إمارات الساحل المتصالح) nomen praesentibus phylarchiis et aliis quattuor datum, quae sunt Debe[10] (Arabice دبا), Hambria (Arabice الحمرية), Chalba[11] (Arabice كلباء) et Hira. Britanni vincula roborare curavere quae eos Civitatibus Ignistitialibus ligabant ad frenandas aliarum magnarum Europaearum potentiarum aviditates.

Anno 1892, novum pactum Civitates Ignistitiales in proctectoratum altavit et eas in Imperium Coloniale Britannicum intrare fecit. Quod eas relationes diplomaticas cum nulla natione habere coegit, nisi ut cum Britanniarum Regno, sine huius ultimi consensu. Sua vice, Britanniarum Regnum Civitatum Ignistitialium protectionem praestat contra quemvis maritimum aut terrestrem impetum.

Haec quietis periodus petroleosam industriam exeunte saeculo undevicensimo et ineunte saeculo vicensimo prosperare permisit. Nihilominus, duo bella mundana effectum nefastissimum huic industriae habuere, quae denique simpliciter post secundum bellum mundanum exstincta est, dum Gubernatio Indica vectigalia margaritis e Sinu importatis imponere coepit.

Confoederatio[recensere | fontem recensere]

Zaidus bin Sultan Al Nahyan, Emiratuensis primus praeses.

Ineunte decennio 197, primus campus petroleosus in Abu Dhabi repertus est, quod rapidum phylarchiae progressum permisit, seicho Zaido bin Sultan Al Nahyan, qui fecit aedificari scholas, valetudinaria, domicilia et vias. Phylarchia Dubai quoque hoc oeconomicae progressionis impetu affecta est, petroleosarum exportationum reditibus iuta. Dissimiles phylarchiae se appropinquare et denuo dominium e Britannicis manibus suscepere coepere, praesertim consilium formantes quod eos ipsos politicas res ad se pertinentes decernere permitteret. Huis consilii dux erat Adius Bitar, seichi Rasidi ben Said Al Maktum consiliarius. Denique, anno 1968, Britanni a regione se recessere et ad fine adduxere Civitates Ignistitiales (Anglice Trucial States ; Arabice إمارات الساحل المتصالح), etiam A civitatibus Baharina et Quataria compositas. Novem civitates unionem formare conatae sunt, sed, nullum foedus attigentes, Baharina et Quataria suam libertatem proprie Augusto et Septembre 1971 declaravere.

Die 2 Decembris 1971, sex e septem phylarchiis ad libertatem accessere, statim formanda confoederatione quae nomen Emiratuum Coniunctorum Araborum cepit. Quibus se iunxit anno 1972 septima phylarchia Iulphar (Arabice رأس الخيمة). Civitas tunc praecipuam oeconomicae demographicaeque progressionis tempus cognovit.

Constructio civitatis[recensere | fontem recensere]

Civitatis vexillum in "Domo Unionis" (Arabice بيت الإتحاد), ubi civitatis Emiratuum Coniunctorum Araborum conditio die 2 Decembris 1971 declarata est.

Prosperitas et progressio hodie ab Emiratibus Coniunctis Arabis cognitae magna parte Zaidi, Emiratuensis primi praesidis, conatuum fructus sunt. Nova civitas politicae instabilitatis tempus in regione nata est. Duo dies ante creatam novam civitatem, Irania denuo dominium insularum Tabianae Maioris et Minoris[12] (Persice تنب بزرگ و تنب کوچک ; Arabice طنب الكبرى و طنب الصغرى) cepit, quae phylarchiae Iulphare (Arabice رأس الخيمة) partem formaverant. Iranicae copiae etiam in Bumose[13] (Persice ابوموسی ; Arabice أبو موسى), phylarchiae Sārĭquae (Arabice الشارقةّ) territorio, expositae sunt.

Zaidus Emiratuensis praeses anno 1971 electus est et deinde denuo electus est quinque annos usque ad suam mortem anno 2004. Magna acclamatione in internationali scaena fruitus est, propter suum magnum internationalium humanitariarum legum respectum et suos conatus servandae pacis in regione. Quo praeside, Emiratus Coniuncti Arabi copias misere quae pro Cuvaiti liberatione inter annos 1990 ac 1991 confligerent et adiuvarent ad motum servandae pacis in Kosovia.

Sub Zaidi pondere, Emiratus Coniuncti Arabi florem oeconomicum se celeriter progredi et se praecipuam vim in regione fieri permittentem cognovere. Aestimando omnes cives praecipuo munere in construenda natione functos esse, Zaidus operam dedit ut melioraretur feminarum status in societate, facilitando accessu eis ad educationem et dando ponderis loco eis in politica nationis vita.

Zaido mortuo, eius postnatus, seichus Chalifa bin Zayed Al Nahyan, ei successit velut Emiratuum Coniunctorum Araborum praeses et phylarchiae Abu Dhabi superanus.

Anno 2011, natio reclamationum et revolutionum in Mundo Arabico inter annos 2010 et 2011 undā non attacta est, sed Gubernatio operarum seriem ut pax socialis obtineretur et repressivas operas dedit ut ea vitaretur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Emiratorum Coniunctorum Araborum satellitale photographema.

Emiratus Coniuncti Arabi Asiae Austroccidente siti sunt, Sinu Omano[14] (Arabice خليج عُمان sive خليج مکران ; Persice دریای عمان) et Sinu Persico abluti et Omaniā ac Arabia Saudianā circumdati, sunt praecipuus transitus locus petroleosae vecturae.

Tota Emiratuum Coniunctorum Araborum superficies circiter 83 000 km² est. Maxima phylarchia Abu Dhabi, 87 centesimae totius superficiei repraesentans, est. Minima phylarchia, at contra, est Persae, solum cum 259 km².

Cum Arabia Saudiana limes, Occidente, Meridie et Austroriente, circa 530 km longus est, dum cum Omania limes, Austroriente et Boreoriente, 450 km longus est. Cum Quataria limes, Boreoccidente, circa 19 km longus est, sed est controversiae fons adhuc cursu inter Arabiam Saudianam et Emiratus Coniunctos Arabos.

Totum Emiratuum Coniunctorum Araborum litus 1318 km longum est. Emiratuum Coniunctorum Araborum litus apud Sinum Persicum 650 chiliometra est. Numerosarum Sinus Persici insularum principatus internationaliter controvers est inter Irania, Quataria, et Emiratus Coniunctos Arabos. Emiratus Coniuncti Arabi etiam litoris tractum apud Sinum Omanum habent, quamquam Paeninsula Macĕta[15] (Arabice مسندم) Omanica inclavatura in Phylarchiano territorio est.

Fere totum territorium deserto occupatum est. Solum Orientali extremo praesunt montuosae formationes Haiarenses[16] (Arabice جبال الحج 'mons saxosus'), prope limitem Omanicum. Capitis Abu Dhabi meridie et occidente desertum cum Arabiae Saudianae Quadrante Vacuo (Arabice الربع الخالي) commiscetur. Phylarchiae Abu Dhabi desertica zona duas praecipuas oases cum sufficiente subterraneae aquae quantitate permanentibus catoeciis ac agriculturae comprehendit.

Emiratus Coniuncti Arabi circa 4 230 000 incolarum habent, quorum maior pars iuxta Sinus Persici litora incolunt, ubi inveniuntur praecipuae civitatis urbes et praecipuae oeconomicae agitationes. phylarchia Abu Dhabi maximum numerum incolarum in Emiratibus Coniunctis Arabis habet, cum 38% omnium civitatum.

Flora et fauna[recensere | fontem recensere]

Acaciae in deserti suburbia prope Fudzairam crescentes.

In oasibus phoenices, acaciae et eucalypti abundant. In deserto flora parcissima est et solum herbis et rubi componitur. Autochthonica fauna in periculo exstinctionis propter intensivam venationem erat, quod ad conservandae faunae programma in insula familiae Bani Yas (Arabice بَنُو ياس), a seicho Zaido bin Sultan Al Nahyan anno 1970 inceptum et verbi gratiā orycem ac pardum redimens induxit. Praecipui litorales pisces ac mammalia scomber, thunnus, perca fluviatilis, selachimorpha et balaenae sunt.

Clima[recensere | fontem recensere]

Emiratuum Coniunctorum Araborum clima subtropicale aridum est, cum mitibus hiemibus et calidis aestatibus. Calidissimi anni menses Iulius et Augustus sunt, cum mediae temperaturae amplius 48ºC maximas apud litoralem plantiem attingunt. In Montibus Haiarensibus (Arabice جبال الحجر), temperaturae magnopere inferiores sunt, propter maiorem altitudinem. Mediae temperaturae Ianuarii et Februarii inter 10 et 14ºC minimas attingunt. Per exeuntis aestatis menses, apud litoralem regionem afflat Austrorientalis umidus ventus sarquius (Arabice شرقي) nuncupatus. Annua praecipitationis media apud litoralem zonam minor quam 120 mm est, quamquam praecipitationes torrentes sunt, sed in aliquibus montuosis zonis annuae praecipitationes crebro 350 mm attingunt. Litoralis regio raris sed violentis tempestatibus harenosis subiecta est, quae magnopere visibilitatem reducere possunt.

Civilitas et Gubernatio[recensere | fontem recensere]

Praesens Emiratuum Coniunctorum Araborum praeses, Chalifa bin Zayed Al Nahyan.

Quoque quinquennio emirorum consilium convenit ut eligantur inter eos praeses et praeses vicarius. Zaidus bin Sultan Al Nahyan, phylarchiae Abu Dhabi emirus e 1966 et politicus nationis dux ex libertas, anno 1971, plures denuo ab emiris electus est usque ad suam mortem, die 2 Novembris 2004. Cuius velut successor, eius filius Chalifa bin Zayed Al Nahyan munus suscepit et adhuc unanime rursus electus est die 3 Novembris 2005 ut confoederationi praesit secundum electionem inter emires factam. Praeses vicarius nationis Mahometus bin Rashid al-Maktum, phylarchiae Dubaiensis emirus, est, qui suum mandatum denuo confirmatum die 3 Novembris 2005 unanimi electione inter eosdem emiros habuit.

Vexillum civitatis panarabicos colores rubrum, viridem, album et nigrum, Arabicam unitatem symbolizantes, continet. Praeterea, individualibus coloribus sunt haec significata: viridis fertilitatem, albus neutralitatem, niger petrolei opulentiam intra nationales limites significat. Insigne ex aureo falcone cum interno disco qui vexillum nationale stellis septem septem Confoederationis phylarchias repraensentantibus circumdatum ostendit consistit. ‘īšiy bilādī, scilicet "mea natio ad posteritatem vivat", Emiratuum Coniunctorum Araborum hymnus nationalis est, a Mahometo Abdel Wahab et Arifo Al Sheikh Abdullah Al Hassan compositus et Arabice cantus.

Quaestiones sociopoliticae[recensere | fontem recensere]

Iura humana legitime Emiratuum Coniunctorum Araborum Constitutione proteguntur, quae aequalitatem, libertatem, civitatem in legibus positam, praesumptionem innocentiae in legitimis actionibus, particularium proprietatum inviolabilitatem, motus, imprimendi, loquendi, commucationis, religionis, associationis ac professionis libertatem et ius ut quivis muneri intra legis limites eligatur confert. Emiratus Coniuncti Arabi una inter liberallimas nationes in Oriente Medio putantur, praesertim collati cum vicina Arabia Saudiana. Emiratibus Coniunctis Arabis unus inter gradus est inter firmissimos iurum humanorum gradus in regione, quod agnitum est Novembre 2012, ubi natio electa est Consociationis Nationum Iurum Humanorum Consilio mandato triennii.

Asianae originis operarii per Turris Khalifa aedificationem.

Nihilominus, adhuc necesse est facere multo plus ut feratur res usque ad internationals gradus. Multi peregrini operarii, praecipui Asiani, servi per debita fiunt postquam in confoederationem adveniunt. Syngraphorum retentio, quamquam contra leges est, longe lateque evenit, praecipue cum aptis aut semiaptis operariis. Operarii pluries sub intenso calore, temperaturis inter 40 et 50 ºC urbibus Augusto attingentibus laborant. Officiales temperaturae aestivos per menses ad censuram referuntur, quod est communis praxis in omnibus Sinus Persici civitatibus. Quamquam conatus fiunt ex 2009 ut conficeretur laboris intervalli regula meridie, haec crebro ab auctoritatibus non respiciuntur. Operarii qui meridiei pausam accipiunt pluries quieti adaequato loco carent et laophoriis, taxiraedis, ac hortis levamentum quaerere solent.

Aedificationis operarii ex Asia in summo tabulato Turris Angsanae.

Propter rapidam Emiratuum Coniunctorum Araborum oeconomicam progressionem, qui e traditionali ac relative homogenea societate medio saeculo vicensimo in modernam multiculturalemque nationem ineunte saeculo vicensimo uno exivere, concomitans legitimam dispositionum progressio et practica exsistentium legum applicatio difficultas fuit, ideoque problemata sunt, praesertim respectu iurum humanorum incolarum qui indigenae non sunt et circiter 80 centesimas numeri incolarum componunt et respectu societatum ac ergo laborum legibus laboris inoboedientium. Secundum Ministerii Rerum Externarum Civitatum Foederatarum annuam relationem de iurum humanorum praxi in Emiratibus Coniuncti Arabis, hi fundamentalium praxeōn seriem violant. Exacte, confoederatio democratice electa instituta non habet, et cives mutandae gubernationis aut formandarum factionum politicarum iure carent. Aliquibus casibus, Emiratuum Coniunctorum Araborum gubernatio hominibus sub custodia abutitur et suos cives rapidi iudicii et ad advocatus accessus ius officiales per investigationes negat.

Gubernatio libertatem loquendi et imprimendi restringit, dum loci media se ad censuram referuntur, vitatā directā gubernationis criticā. Libertas associationis et religionis etiam circumscribuntur. Quamquam Consociationis Nationum Iurum Humanorum Consilio electi sunt, Emiratus Coniuncti Arabi internationalis iurum humanorum et iura laboris foedera non obsignaverunt, velut Pactionem Internationalem de Iuribus Civilibus et Politicis, Pactionem internationalem de iuribus oeconomicis, socialibus et culturalibus, Pactionem internationalem de omnium peregrinorum operariorum eorumque familiarium iuribus protegendis, et Conventionem contra Torturam. Peregrini diurnarii etiam iurum humanorum violationes intra civitatem accidentes referunt.

Rationes externae[recensere | fontem recensere]

Die 26 Maii 2009, Francia in phylarchia Abu Dhabi propugnaculum Castra Pacis (Francice Camp de la Paix) aperuit, suum primum propugnaculum in Sinu Persico. Circa usque ad 500 Francicos milites protegit et propugnaculum navale, stationem navalem, stationem aëriam ac campum exercitationis comprehendit.

Velut aliae Sinus civitates, Emiratus Coniuncti Arabi rationes cum Israële non habet. Attamen Octobre 2009 Israëlitae delegati Consilio Administrationis Internationali Agenturae pro Energia Renovabili urbe Abu Dhabi interfuerunt, ubi Israëliticum vexillum in mensa et in insignibus stabat, quod fecit Emiratus Coniunctos Arabos primam Sinus Persici civitatem ubi accidit hoc.

Vires armatae[recensere | fontem recensere]

Virum Armatarum Emiratuum Coniunctorum Araborum insectatorium.

Emiratuum Coniunctorum Araborum vires armatae omnium septem phylarchiarum defensioni obnoxiae sunt, ex exercitu, classi nautica, et classi aëria. Archistratēgos Chalifa bin Zayed Al Nahyan est.

Militaris minatio ab Irania repraesentata Emiratus Coniunctos Arabos sollicitos habuit, quia Irania unilateraliter? insulas in controversiam vocatas in Basora Freto[17] (Arabice مَضيق هُرمُز‎ ; Persice تَنگِه هُرمُز‎) ceperat, quia Irania missilia ballistica medii ambitus habet et propter suspicionem ut Irania nuclearem capacitatem evolverit. Alcāëdae et aliorum Islamicorum militantium minationes Emiratus Coniunctos Arabos non sollicitant velut Arabiam Saudianam, quia hi globi sedem belli aut adiumenti non habent. Attamen sunt securitatis curae, propter generalem Sinus Persici regionis volatilitatem, propter constantes tromocraticos impetus, propter exsulium, praesertim Musulmanorum, populositatis magnitudinem et mobilitatem et propter liberalem negotiorum ambitum in civitate pro Occidente.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Locus Emiratuum.

Emiratus Coniuncti Arabi divisi sunt in phylarchias seu emiratus (Arabice; إمارة) septem. Phylarchia Dubai[18] (Arabice; دبي) phylarchia cum maximo numero incolarum 35,6% Emiratuensis populositatis habens est. Phylarchia Abu Dhabi[19] amplius 31,2% incolarum habet, quod circa duas tertias partes Emiratuensium aut in Abu Dhabi aut in Dubai vivere significat.

Minores emiratus Boreoriente phylarchiae Abu Dhabi.

Phylarchia Abu Dhabi superficiem 67 340 km2 sive 26 000 mi2 habet, quae est 86,7% totius nationis superficiei, insulis exclusis. Litoralem lineam amplius 400 km sive 249 mi extensam habet et divisa est administrativis propositis in praecipuas regiones tres. Phylarchia Dubai iuxta Emiratuense Sinus Persici litus propemodum 72 km sive 45 mi patet. Phylarchia Dubai superficiem 3 885 km2 sive 1 500 mi2 habet, quae ad 5% totius nationis superficiei aequivalet, exclusis insulis. Phylarchia Sārĭqua (Arabice; لشارقةّ) propemodum iuxta 16 km seu 10 mi Emiratuensis litoralis lineae apud Sinum Persicum et amplius 80 km seu 50 mi intro patet. Septemtrionales phylarchiae, Fudzaira (Arabice; الفجيرة), Persae[20] (Arabice; العجمان), Iulphare[21] (Arabice رأس الخيمة) et Portus Omanae[22][23] (Arabice أمّ القيوين), omnes totam superficiem 3 881 km2 habent. Sunt duae areae penes coniunctum dominium. Alia coniunctim penes Omaniam et Persas, alia penes Fudzairam et Sārĭquam.

Est Omaniensis exclavatura Emiratuensi territorio circumdata, Vallis Madha (Arabice; ولاية مدحاء) nuncupata. In media via inter Paeninsulam Macĕtam[24] (Arabice مسندم) et reliquam Omaniam in Phylarchia Sārĭqua (Arabice; لشارقةّ). Quae propemodum 75 km2 sive 29 mi2 tegit et cuius limes anno 1589 statutus est. Boreorientalis angulus Vallis Madhae valde prope viam inter Corfacan[25] (Arabice; خورفكان) et Fudzairam est, vix 10 metra seu 33 pedes distans. Intra Omaniensem exclavaturam Vallem Madham est Emiratuensis exclavatura Nahva (Arabice; اﻟﻨﺤﻮة) nuncupata, etiam ad Phylarchiam Sariquam pertinens. Quae circiter 8 chiliometra seu 5 milia passuum per sordidam semitam Occidente ab urbe Nova Madha distat et circiter e quadraginta domis cum earum clinico et mutabulo telephonico consistit.

Vexillum Phylarchia Latine Phylarchia Arabice Caput Incolae % incolarum Area (km²) % areae Spissitudo
Flag of Abu Dhabi.svg Abu Dhabi أبو ظبي Abu Dhabi 1 548 655 31.2% 67 340 86,7% 25
Flag of Ajman.svg Persae[26] عجمانّ Persae 372 923 7,5% 259 0,3% 996
Flag of Dubai.svg Dubai دبيّ Dubai 1 770 533 35,6% 3 885 5,0% 336
Fujairah Flag.gif Fudzaira الفجيرة Fudzaira 137 940 2,9% 1 165 1,5% 109
Flag of Sharjah.svg Iulphar[27] رأس الخيمة Iulphar 171 903 3,4% 1 684 2,2% 122
Flag of Sharjah.svg Sārĭqua لشارقةّ Sārĭqua 895 252 18,0% 2 590 3,3% 262
Flag of Umm al-Qaiwain.svg Portus Omanae[28][29] أمّ القيوين Portus Omanae 69 936 1,4% 777 0,9% 88
Flag of the United Arab Emirates.svg Emiratus Coniuncti Arabi دولة الإمارات العربية المتحدة Abu Dhabi 4 967 142 100% 77 700 100% 56

Demographia[recensere | fontem recensere]

Pyramis incolarum Emiratuum Coniunctorum Araborum anno 2005.

Emiratuensis demographia valde variata est. Anno 2010, Phylarchianus numerus incolarum 8 264 070 aestimabatur, e quibus solum 13% Emiratuenses nationales erant, dum plerique incolae exsules erant. Nationis index migrationis totus 21,71 est, maximus in toto orbe terrarum. Secundum Articulum 8 Legis Foederalis Emiratuensis nº 17, exsul ius civitatis Phylarchianum petere potest post residendum in natio per 20 annos, dummodo hic homo nunquam criminis damnatus sit et Arabice fluenter loqui possit.

Emiratuenses seu Phylarchiani ethnice variati sunt, cum originibus e Paeninsula Arabica, Irania, Gedrosia et Africa Orientali.

Cum ratione sexuali inter viros et feminas 2,2 omnibus incolis et 2,75 circulo aetatis inter 15 et 65, Emiratuensis inaequalitas generis secunda maxima in toto orbe terrarum post Quatariam est.

Anno 2009, Emiratuenses cives 16,5% omnium incolarum erant; Austrasiani (Indi, Ceilaniani, Pakistaniani, Bengalienses) maximum circulum cum 58,4% omnium constituunt; alii Asiani 16,7% constituunt dum Occidentales exsules 8,4% omnium incolarum erant.

Est crescens Europaeorum praesentia, praesertim in multiculturalibus urbibus velut Dubai. Occidentales exsules ex Europa, Australia, America Septemtrionali et America Latina 500 000 Emiratuensium incolarum constituunt. Emiratus Coniuncti Arabi etiam parvum exsulum numerum in Europa, America Septemtrionali, Asia et Oceania attraxit. Amplius 100 000 Britannorum nationalium nationem incolunt. Reliqui incolae ex aliis Arabicis civitatibus erant.

Media exspectatio vitae 76,7 anni (anno 2012) est, maior quam aliae Arabicae nationis.

Circiter 88% incolarum in Emiratibus Coniunctis Arabis urbani sunt.

Religio[recensere | fontem recensere]

Graphicus Religionis Islamicae, Christianismi et aliarum religionum distributionem of Islam in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione.

Religio Islamica maxima et officialis religio civitatis in Emiratibus Coniunctis Arabis est. Gubernatio programma tolerantiae ad alias religiones sequitur et rare in haud Musulmanorum activitates interponit. Vicissim, haud Musulmani in Islamicas religiosas res aut in Islamicam Musulmanorum educationem interponere evitare exspectantur.

Gubernatio alias religiones per quamvis mediorum formam diffundere restringit, quia proselytismi forma putatur. Sunt propemodum 31 ecclesiae per nationem, Hinduisticum templum in regione Continente Dubai (Arabice; بر دبي), Sichistica gurduara Monte Alii (Arabice; جبل علي) et etiam Buddhisticum templum Alquarhūdi (Arabice; القرهود).

Secundum Ministerii Oeconomiae censum anni 2005, 76% omnium incolarum Musulmani, 9% Christiani et 15% aliarum (praesertim Hinduistae) erant. Census numeri multos "temporales" salutatores operariosque non computant dum etiam dinumerantur Bahaistae et Drusi velut Musulmani. Inter Emiratuenses cives, 85% Musulmani Sunnitae sunt, dum Siitiae Musulmani 15% sunt, praesertim in phylarchiis Sārĭqua et Dubai. Omanienses immigrantes praecipue Ibadistae sunt, quamquam Sufistica pondera etiam sunt.

Secundum aliquos fontes, inter 5 et 8% incolarum athei sunt. Omnium fiderum et nullius fidei homines aequam protectionem sub nationis constitutione et legibus accipiunt.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Trilingue (Arabice, Anglice, Urduvice) signum in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione.

Lingua Arabica nationalis lingua in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione est. Dialectos Arabica Sinualis (Arabice; اللهجة الخليجية) est in usu Emiratuensium autochthonum. Cum a Britannis usque ad annum 1971 recti sunt et commercio centrum esset, lingua Anglica praecipua lingua franca est, quamobrem, eius cognitio postulatio est ad petendos plerosque labores in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione. Aliae linguae cum extenso usu sunt lingua Persica, qua utitur Iraniana diaspora, simul et lingua Hindustanica, lingua Afganica et lingua Philippinica, quibus utuntur magnae Notioanatolasianica, Pastunica et Philippinica diasporae, respective. Lingua Malabarica, lingua officialis Malabariae in India, est in usu communitatis Malabaricae quae ingentem Indicae diasporae maioritatem in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione constituit. Etiam sunt alii Asiani circuli, praesertim, Indonesii, Seres continentales et Iaponienses.

Urbes cum maximo numero incolarum[recensere | fontem recensere]

Positio Urbs Emiratus Incolae Photographemata
1 Dubai Dubai 2 106 533
2 Abu Dhabi Abu Dhabi 1 935 234
3 Sārĭqua Sārĭqua 1 332 455
4 Fons Abu Dhabi 580 000
5 Persae Persae 403 923
6 Occidentalis Abu Dhabi 290 450
7 Iulphar Iulphar 230 903
8 Fudzaira Fudzaira 145 940
9 Debe Fudzaira 78 200
10 Portus Omanae Portus Omanae 72 936
11 Corfacan Sārĭqua 53 635


Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Dubaiensis linea caelestis et altissimum aedificium in toto orbe terrarum, Turris Khalifa.

Emiratuum Coniunctorum Araborum opulentia magnopere in exercendo petroleo et gasio naturali fundatur, quae circiter 20% PDG repraesentant. Arabica natio tertia maxima productoria in Sinu Persico post Arabiam Saudianam et Iraniam est (quia Iraquiae productio valde propter bellum deminuit). E 1973, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio profundam transformationem passa est, transiens e paupere parvarum phylarchiarum regione in modernam civitatem cum magnis qualitatibus victus. Nationalis PDG per capita haud multo a praecipuarum Europae Occidentalis nationum eis distat. Eius magnaminimitas collocandae pecuniae e petroleosis reditibus et eius temperata civilitas externa eam praecipuo munere in regionis rebus fungi permisere.

Graphica depictio de Emiratuensibus productis exportatis per categorias 28 coloribus codificatas.

Recentibus annis, gubernatio suos redituum fontes diversificare quaesivit ad deminuenda limitatorum petroleosorum suppletoriorum dependentia. Horum conatuum resultatio progressus sustinendus periegeseōs fuit, fundatus in litoralibus, deserticis et disportivis xenodochicis infrastructuris. Harum societatum prosperitas, praeter elementa velut relative parvum materiarum rudium pretium, calidum clima per fere totum annum vulgatum, architecturae miracula velut Turrim Araborum (Arabice; برج العرب) et Insulas Palmas (Arabice; جزر النخيل), et amicabilem affectum Occidenti multos ut Emiratus Coniuncti Arabi Orientis Medii Singapura aut Hongcongum appellentur adduxit.

Infrastuctura[recensere | fontem recensere]

Media communicationis[recensere | fontem recensere]

Media communicationis una inter praecipuas Phylarchiae Dubaiensis industrias sunt, quae microurbium seriem evolvere conata est. Urbs Mediorum Dubaiensis (Anglice; Dubai Media City) media communicationis in Dubai et in media regione per televisionem et nova media communicationis, publicitatem et piscationis rationem mercatoriam contribuit.

Multae internationales nuntiorum organizationes velut Reuters, Associated Press, Agence France-Presse, Bloomberg News, Dow Jones Newswires, CNN et BBC, Urbe Mediorum Dubaiensi adsunt et plena libertate informandi de localibus et regionalibus fruuntur.

Praecipua diaria Anglice, cum grapheis in Emiratibus Coniunctis Arabis, sunt haec:

Ex exeunte anno 2007, internationales editiones diarii The Times Londiniensis et eius fratris The Sunday Times in Dubai locali dsitributioni imprimuntur.

Sedes societatis Etisalat urbe Dubaiensi.

Accessus in Interrete in istium locorum vicinitate a telecommunicationum societate Etisalat stricte colatur. Functionarii claram declarationem de ratione non vulgavere ob quam vox protocolli interretialis impeditur. Unica declaratio in Emiratibus Coniunctis Arabis emissa se nullam ordinationem voci protocolli interretialis habere et solum localibus telecommunicationum societatibus auctoritatem utendi hac technologia dari est.

Pretia diaconiarum fasciae latae in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione, collata cum Europaeis, multo magna sunt, verbi gratia, conexioni duorum megabitorum pro secundo est sumptus 349 drachmmarum Emiratuensium seu 95 dollariorum Statunitensium pro mensi per utramvis societatem telecommunicationum, Etisalat aut Du, collatum cum propemodum 70 drachmmarum Emiratuensium seu 19 dollariorum Statunitensium pro mensi in Europa octo megabitorum conexioni.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Privata vehicula communiter in usu sunt. Diploma gubernationis eis saltem deodeviginti annos natis promptum est. Feminas gubernare licet. Extensum et modernum viarum rete praecipuas litorales urbes conectit; desertum minus evolutum est.

Prima laophorica diaconia anno 1969 urbe Abu Dhabi coepit et hodie laophoricorum cursuum duodecades, et intra urbes et inter urbes, sunt.

Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio bene evolutam aëriae navigationis infrastructuram habet. Auctoritas Publica Classis Aëriae Civilis (Arabice; لهيئة العامة للطيران المدني) evolutum programma anno 2010 applicare coepit quod aëronavium in peregrinis nationibus immatriculatarum aestimationem permittit ad roborandam earum securitatem et navigabilitatem. Anno 2011 omnes aëronaves in nationibus velut Republica Democratica Congensi, Swazia, Guinea Aequinoctiali, Monte Leonino et Sancto Thoma et Principe immatriculatas volare propter earum humiles securitatis normas vetavit.

Maximi aëroportus in natione urbibus Dubai et Abu Dhabi sunt. Multi e petrolei reditibus e praeteritis decenniis ad construenda et renovanda postea eorum terminalia destinati sunt.

Terminale 1 Aëroportus Internationalis Abu Dhabi (Arabice; مطار أبو ظبي الدولي).

Erant 42 aëroportus per totam Phylarchiarum Arabicarum Confoederationem anno 2012 sparsi, e quibus 25 cum bituminatis aërodromis, e quibus vicissim duodecim amplius 3 047 m, tres inter 2 438 et 3 047 m, quattuor inter 1 524 et 2 437 m, quattuor inter 914 et 1 523 et duo minus 914 m longi erant. Inter 17 aëroportibus sine bituminatis aërodromis unus amplius 3 047 m, unus inter 2 438 et 3 047 m, quattuor inter 1 524 et 2 437 m, sex inter 914 et 1 523 et quinque minus 914 m longi erant. Eodem anno, quinque heliportus erant.

Societas aëronautica Emirates maxima inter nationales societates aëronauticas in Emiratibus Coniunctis Arabis est, cuius proprietarius Dubai est. Aliae societates aëronauticae flyDubai, Air Arabia et Royal Jet sunt.

Ferrivia praecipuo munere in Emiratuum Coniunctorum Araborum non fungitur sed collocatio pecuniae in ferrivia pergere expectatur. Urbs Dubai unica urbs in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione est quae ferriviariam vecturam hominum motibus intra urbem auxiliatam habet. Tramina metropolitana, et minore modo tramina strataria], ad reducendum vehiculorum numerum in Phylarchiae viis adiuvavere.

Sunt 830 km seu 516 mi ductuum petroleo rudi et 870 km seu 541 mi gasio naturali, incluso gasio naturali liquido.

Praecipuos inter portus sunt Portus Persarum, Portus Fudzairae, Insula Das (Arabice; جزيرة داس), Portus Caliphae (Arabice; ميناء خليفة), Portus Zaidi (Arabice; ميناء زايد) ac Portus Montis Dhannae urbe Abu Dhabi, Portus Corfacanis, Portus Hembreiae ac Portus Chalidi Sārĭquae, Portus Montis Alii, Portus Rasidi (Arabice;ميناء راشد) urbe Dubai, Portus Falconis (Arabice; الصقر ميناء) urbe Iulphare et Portus urbis Portus Omanae.

Emmiratibus Coniunctis Arabis 68 naves mercatoriae 1 000 aut magis corōn sunt, 1 107 442 corōn/1 795 235 tonnarum ponderis mortui totalizantes. Secundum genus, inter has naves onerarias sunt unum chymatoploion, 18 naves onerariae, 3 chemicoploia, 8 exceptaculiferae, unum hygraerioploion, una navis pecuaria, una navis epibatica, 27 naves petroleariae, 7 autocinetoploia et una navis cisternata specialis, secundum aestimationem anni 1999.

Inter incidentias excellit haec, ut sex homines mortui, saltem quadraginta vulnerati sint et vehiculorum duodecades arserint die 11 Martii anni 2008, cum hecatontades autocinetorum in autoviā inter urbes Abu Dhabi et Dubai nebulā tectā collisissent.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Studentium centrum Universitatis Americanae Sariquae (Arabice; الجامعة الأمريكية في الشارقة).

Educativum systema per secundarium planum a Ministerio Educationis omnibus in phylarchiis inspicitur, apsque Phylarchia Abu Dhabi, ubi est penes Consilium Educationis Abu Dhabi (Arabice; مجلس أبو ظبي التعليم). In ludis litterariis, scholis mediis et gymnasiis consistit. Publicae scholae a Gubernatione solvuntur et curriculum creatur ad attingenda Emiratuensis progressionis proposita et valores. Instructionis instrumentum publicis in scholis lingua Arabica est cum emphasi in linguā Anglicā velut secundā linguā. Sunt quoque multae scholae privatae quae internationaliter fide dignae sunt. Scholae publicae Phylarchianis civibus gratuitae sunt, dum scholarum privatarum taxae variant.

Educationis superioris systema a Ministerio Educationis Superioris inspicitur. Ministerium est quoque responsale admittendos studentes in praegradualibus institutis.

Index alphabetismi anno 2007 91% erat. In praesenti autochthonum chiliades sunt qui formalem disciplinam in 86 educativis adultorum centris totam per nationem sparsis sequuntur.

Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio ostendit desiderium meliorandae educationis et investigationis. Inter societates mercatorias excellit conditus Centrorum Investigationis CERT et Instituti Masdaris Scientiae et Technologiae (Arabice; معهد مصدر للعلوم والتكنولوجيا) et Instituti Progressionis Negotialis.

Secundum classificationem QS, in summo classificationis loco nationales universitates Universitas Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis (Arabice; جامعة الإمارات العربية المتحدة), inter 421 et 430 loca mundana; Universitas Americana Sariquae (Arabice; الجامعة الأمريكية في الشارقة); inter 431 et 440 loca mundana; et Universitas Sariquae (Arabice; جامعة الشارقة), loco mundano 3046, sunt.

Salus et opulatio socialis[recensere | fontem recensere]

Urbs Valetudinaria Dubaiensis, specialiter designata clinicis et valetudinariis diaconiis.

Emiratuum Coniunctorum Araborum exspectatio vitae ortu 78,5 annorum est. Morbus cardiovascularis praecipua mortis causa in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione est, 28% omnium mortium constituens; aliae ponderis causae accidentia ac laesiones, cancri et anomaliae congenitae sunt.

Februario 2008, Ministerium Salutis quinquennem salutis strategiam publico salutis campo in Septemtrionalibus phylarchiis manifestavit, quae sub eius ambitu cadunt et quae, phylarchiarum Abu Dhabi et Dubai dissimiles, separatas sanitarias auctoritates non habent. Strategia animum intendit in unificandum sanitarium programma et meliorandum accessum ad sanitarias diaconias rationali pretio, simul reducenda dependentia de transmarinis tractationibus. Ministerium in animo habent tria valetudinaria praesentibus 14 et 29 primaria sanitaria centra praesentibus 86 addere. Quorum novem anno 2008 aperiri proposita sunt.

Obligatoriae assecurationis valetudinariae introductio in Abu Dhabi exsulibus et eorum dependentibus praecipuum motivum in sanitarii programmatis reformatione fuit. Pbylarchiae Abu Dhabi autochthones sub schema e Kalendis Iuniis 2008 adducti sunt et Phylarchia Dubai id suis gubernationis functionariis secuta est. Denique, sub foederali lege, omnes Emiratuenses et exsules in natione obligatoria assecuratione valetudinaria sub unificato obligatorio schemate protegi debent. Nuper natio comodum traxit e medicis periegetis ex omnibus CCCAS civitatibus. Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio in praesenti periegetas medicos chirurgiam anaplasticam, progressivas operationes, cardiacam ac spinalem chirurgiam et dentalem tractationem quaerentes attrahit, quia sanitariae diaconiae meliora exemplaria habent quam in aliis Arabicis Sinus Persici nationibus.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Emiratuenses seu Phylarchiani homines phyletice variati sunt, cum proavis ex Paeninsula Arabica, Irania, Gedrosia et Africa Orientali. Arabes descendentes familiarum Bani Yas (Arabice; بَنُو ياس), Āl Nahyān (Arabice; آل نهيان) et Āl Māktoûm (Arabice; آل مكتوم) in Abu Dhabi et Dubai Emiratuensem principatum repraesentant. Fammilia Al-Qāsimī (Arabice; القواسم) etiam praecipuo munere in Emiratuum Coniunctorum Araborum historia functa est. Plerique Emiratuenses in Phylarchia Dubai e Persica origine sunt.

Emiratuensis cultura in Arabicā culturā fundatur et Persicā culturā valde affecta est. Arabicae et Persicae incitationis architectura pars e localis Phylarchianae identitatis expressione est. Persicum pondus in Emiratuensi culturā notabiliter visibile in traditionali Phylarchianā architecturā et arti laographicā est. Verbi gratiā, venticapium (Arabice; ملقف) cognita traditionalis Emiratuensis architecturae nota factum et Persico pondere attributum est. Quaedam saltationes laographicae, velut habbānum, primordialiter Persicae sunt. Localis Phylarchiana cultura etiam Africae Orientalis et Indiae culturis affecta est.

Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio variatam et multiculturalem societatem habet. Praecipua festa in Emiratu Dubai Eidulfitrum (Arabice; عيد الفطر), Ramadani finem signans, et Dies Nationalis, dies 2 Decembris, Emiratuum Coniunctorum Araborum formationem signans, sunt.

Plerique Emiratuenses viri thaubum (Arabice; كَندورَة), indumentum usque ad talum longum et lana ac xylino textum, induere malunt et pleraeque Phylarchianae feminae abāiam, (Arabice; عباية), nigrum amictum plerasque corporis partes tegentem, induunt. Haud gubernativa ambitio Codex Habitus PAC exsules de localibus vestimentis et de Emiratuensium autochthonum sensibilitate educare intendit. Singuli septem semiautonomi emiratus singulas proprias regulas de vestimentis habent. Emiratus Dubai liberallimus est de hac re, tuniculas minimas et bikinianas permittens, dum Iulphar regulam Aprili 2013 bikinianas simul et artas balneares viris publicis in actis vetantem adoptavit.

Antiqua Emiratuensis poësis a saeculi VIII Arabe docto Chalilus ibn Ahmad (Arabice; الخليل بن أحمد) valde affecta est. Pimmus inter Phylarchianos claros poëtas Ahmedus ibn Mādzid (Arabice;أحمد بن ماجد) est, inter 1432 et 1437 urbe Iulphare natus. Notissimi Emiratuenses scriptores Mubārăcus Al Oqaili (18801954), Salīmus bin Ali al Owais (18871959) et Ahmedus ibn Sulayem (19051976) fuere. Tres alii poëtae e Sārĭquā, Circulus Hirae nuncupati, a Scholā Apollinis (Arabice; مدرسة أبولو) et Romanticis vatibus valde affecti esse observantur. Nundinae Librorum Internationales Sārĭquae (Arabice; معرض الشارقة الدولي للكتاب) antiquissiae et maximae in natione sunt.

Intra Emiratuensium museorum catalogum sunt regionalis famae aliquae, clarissime urbs Sārĭqua cum suo Districtu Hereditatis musea septemdecim continente, quae anno 1998 Caput Culturale Orbis Arabici fuit. Urbe Dubai, area Quozum (Arabice; القوز) et pinacothecarum et museorum numerum velut Museum Privatum Salsali (Arabice; صلصالــي) attraxit. Abu Dhabi culturae districtum in Insula Felicitatis (Arabice; جزيرة سعديات) condidit. Ubi, sex incepta proponuntur, inclusis Guggenheim Abu Dhabi et Lupariensi Abu Dhabi (Arabice; لوفر أبوظبي). Dubai Museum Kunsthal et districtum pinacothecis et artificibus aedificare etiam in animo habet.

Emiratuensis cultura Arabiae Orientalis culturae pars est. Līva (Arabice; ليوه) est genus musicum et saltationis praesertim in communitatibus Bantuenses descendentes ex Africorum Magnorum Lacuum regione continentibus actum. Festum Rockianum Deserti Dubaiense (Anglice; Dubai Desert Rock Festival) etiam aliud praecipuum festum in metalli et rockianae artificibus consistens est. Phylarchiana cinematographia minima sed se expandens est.

Media communicationis in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione praecipuo munere in regione funguntur. Urbs Mediorum Dubaiensis (Anglice; Dubai Media City) et twofour54, Abudhabiensis mediorum zona, conditae sunt ad attrahendas praecipuas internationales societates mercatorias. Emiratus Coniuncti Arabi praecipuarum Panarabicarum societatum telecommunicatoriarum sedes sunt, inclusis societatibus Middle East Broadcasting Center et OSN. Die 25 Septembris 2007 seichus Mahometus bin Rashid al-Maktum ut diurnarii noniam iudicari aut incarcerari propter causas ad sua opera habentes possint decrevit. Simul, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio in Interreti res quae "disciplinam publicam" minari possint disseminare illegalizavit. Familiae Regiae aut Gubernativorum programmatum reprobatio non sinitur. Carceris poenae dantur eis qui civitatis famam "subsannent aut laedant" aut religioni contemptum ostendant. Nuperrime, situs YouTube usuarius in custodiam datus est propter cinematographandam et ad Interrete mittendam incisionem visificam Emiratuensis autochthonis (qui Gubernationis officialis esse contigit) transmarinum operarium percutientis.

Cibi[recensere | fontem recensere]

Traditionalis Emiratuensis thea.

Traditionale alimentum in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione semper fuit oryza, pisces et caro. Emiratuenses plerosque cibos ex aliis Occidentalis et Meridionalis Asiae nationibus, inclusis Iraniā, Arabiā Saudianā, Pacistaniā et Omaniā, adoptavere. Conchylium Phylarchianae diaetae firmamen per saecula fuit. Caro et oryza alia fundamentalis alimenta sunt; Ovilla et agnina favorabilissimae carnes, et postea hircina et bubula. Populares potiones coffeum et thea sunt, quibus cardamomum, safranum aut mentha addi possunt ad dandum eis dissimilem saporem. Cosmopolitica Emiratuum Coniunctorum Araborum natura cibum ex omnibus continentibus ibi inveniri posse significat. Cibus celer multo popularis inter iuvenes adeo factus est ut ambitiones inceperint quae in luce collocent pericula ob cibi celeris immoderationem.

Voratrīnae seu cibi celeris popinae McDonald's, Kentucky Fried Chicken et Pizza Hut in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione.

Musulmani suillam esse vetantur, quamobrem non includitur Arabibus indicibus ciborum. Deversoria et aliae tabernae suillae succedanea velut bubula farcimina et vitulina larida in suis ientaculi indicibus crebro habent. Si suilla prompta est, huic sic perspicuum pittacium affigitur. Aliarum Musulmanicarum nationum dispar, non contra legem est suilla producta in nationem personali consumptioni afferre.

Alcohol generatim solum in deversorii popinis et oecis potoriis apponitur (sed non in Sārĭqua). Omnia deverticula nocturna et coetus pilamallei alcoholem vendere sinuntur. Speciales supermercatus alcoholem in separatis loculis vendere possunt. Notandum est, quamquam alcohol consumi potest, illegale esse palam intoxicari et motri vehiculum quovis alcoholis vestigio in sanguine gubernare. Societates aëronauticae Etihad Airways et Emirates, ambae Gubernationis Emiratuensis, alcoholem in suis potionum indicibus etiam apponunt.

Disportus[recensere | fontem recensere]

Campionatus Dubaiensis Teniludii (Arabice; بطولة دبي للتنس) anni 2006.

Pediludium popularis disportus in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione est. Emiratuenses societates pedilusoriae Al Ain, Al Wasi, Al Shabab ACD, Al Sharjah, Al-Wahda et Al Ahli popularissimae turmae sunt et per longum tempus regionalium campionum fama fruuntur. Societas Pedilusoria Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis (Arabice;الاتحاد الاماراتي لكرة القدم) primum condita est anno 1971 et deinde suum tempus et conatum dedicavit ad favendum ludo, programmatibus iuvenilibus instruendis et meliorandis habilitatibus no solum suorum lusoribus sed etiam officialium arbitrorumque in suis regionalibus turmis involutorum. Turma Pedilusoria Nationalis Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis (Arabice; الامارات العربية المتحدة لكرة القدم) se qualificavit in Certamine Mundano Pedilusorio anno 1990 cum Aegypto. Fuit tertium consecutivum Certamen Mundanum cum duabus Arabicis nationibus qualificatis, post Cuvaitum et Algeriam anno 1982 et post Iraquiam et Algeriam denuo anno 1986. Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio Cantharo Sinus Nationum (Arabice; كأس الخليج العربي) bis vicit. Vicit primo Cantharo Ianuario 2007 urbe Abu Dhabi habito et vicit recenti Cantharo Ianuario 2013 in Baharina habito.

Criccetius est unus inter popularissimos disportus in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione, magna e parte propter exsules incolas e Subcontinenti Indica, Britanniarum Regno et Australia. Stadium Societatis Criccetiae Sariquae (Arabice; لشارقة جمعية ملعب الكريكيت) Sārĭquae internationales criccetii probatorii certamina quattuor hucusque hospitavit. Stadium Criccetium Seichi Zaidi (Arabice;ملعب الكريكيت الشيخ زايد) urbe Abu Dhabi criccetii internationalis certamina etiam hospitavit. Urbs Dubai duo stadia criccetia, Campum Criccetium Dubaiensem Primum et Campum Criccetium Dubaiensem Secundum, habet cum tertio, Stadio Criccetio Urbis Disportuum Dubaiensis velut Urbis Disportuum Dubaiensis (Arabice; مدينة دبي الرياضية) parte. Urbs Dubai etiam Consilii Criccetii Internationalis (Anglice; International Cricket Council) sedes est. Turma Criccetia Nationalis Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis (Arabice;فريق الإمارات الوطني للكريكيت) se qualificavit in Cantharo Criccetio Mundano (Anglice; Cricket World Cup et Arabice; كأس العالم للكريكيت) anni 1996 et qualificationem in Cantharo Criccetio Mundano anni 2007 fere perdidit.

Formula Una imprimis popularis in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione est et quotannis in amoeno Circuitu Portus Yasensis (Arabice; حلبة مرسى ياس) habetur. Certamen currule autocinetorum vesperi habetur, et est Primum Praemium diu incipiens et noctu finiens.

Inter alios populares disportus cursus camelorum, falconaria, equitatio velocitatis et teniludium sunt.

Codices[recensere | fontem recensere]

Phylarchiarum Arabicarum Confoederationi hi codices sunt:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]