Latinitas nondum censa

Permia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Пермь
Vexillum Permiae Insigne Permiae
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Condita 1723
Res geographicae
Area
 - tota


799,68 km²

Numerus incolarum 2014
 - Spissitudo
1 026 477
1283,61 incolae/km²
Coordinata 58° 00′ 0″ Sept., 56° 14′ 0″ Ort.
Altitudo 171 m
Situs interretialis: http://www.gorodperm.ru/

Permia,[1] vulgo Perm[2] (Russice Пермь, tr. Perm’), est urbs in Russia ad Kamam fluvium, metropolis Territorii Permici (Russice Пермский край, tr. Permskij kraj). Plus quam 1 026 milia incolarum habet (anno 2014). Urbs est magni valoris sedes industriae, vecturae, scientiae, et culturae. "Permia" etiam est nomen terrae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Verbum "Permia" possibile originem suam ex una linguarum Finno-Ugricarum ducit et initio pro denotatione terrae utebatur. Territorium amplum in fluxu superiore fluminis Kamae, ad fontes amnis illius in occidentem, ad fluxus superiorem fluvii Petschorae in septentrionem, ad montes Uralicos in orientem et ad flumen nomine Tschusova (Чусовая, Čusovaja) in meridiem pertinens, saeculis XIVXVII "Permia Magna" vocatur. Eodem nomine nonnumquam vocabatur et oppidum Tserdinum, quod illo tempore erat metropolis regionis illius. Sigismundus Herberstein de terra et urbe illis scripsit: "Permia magna & ampla provincia, a Moscovuia ducentis quinquaginta (seu, ut quidam volunt, trecentis) miliaribus recta inter Orientem & Septentrionem distat. Civitatem eiusdem nominis ad Vischora fluvium habet, qui decem miliaribus infra Kamam influit" [3].

Monumentum in Permia

Urbs Permia nostri temporis condita est anno 1723. Quo anno prope influxus in Kamam fluminis, Jagošicha (Ягошиха) seu nunc Jegošicha (Егошиха) dicitur, loco pagi eodem nomine (initio saeculi XVII conditi), constructa est officina metallurgica cum oppidulo, quod anno 1781 factum est urbs metropolisque provinciae et vocatum est "Permia". Ab anno 1796 Permia urbs fuit caput gubernii. Facta est portus et centrum commercii industriaeque. Annis 19401957 urbs illa Molotov nominabatur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Permia spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]