Ecclesia Orthodoxa Russica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia cathedralis Sanctae Sophiae in arce Novogardiae Magnae: quoad annos secunda ecclesia russico-orthodoxa exstans

Ecclesia Orthodoxa Russica[1] (Russice: Русская Православная Церковь, tr. Russkaja Pravoslavnaja Cerkov' ), vel Patriarchatus Moscuensis seu Mosquensis[2] (Russice: Московский Патриархат, tr. Moskovskij Patriarchat), ecclesia Christiana orthodoxa autocephala est. Una cum aliis Ecclesiiis Orthodoxis secundum symbolum communem "Unam, Sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam" format. Praecipue ob diuturnam traditionis autonomiam varias proprietates evolvit.

Ecclesia Orthodoxa Russica, originem suam a metropolia Kioviensi (anno 988 cum baptizmo Russiae Kioviensis condita) Patriarchatus Constantinopolitani ducens, autocephaliam ut metropolia Russica Moscuensis de facto anno 1448 cepit, anno 1589 patriarchatus declarata et ab aliis ecclesiis orthodoxis ut autocephala recognita, nunc est unio religiosa maxima in Russia, Ucraina, Ruthenia Alba et Moldavia (cum Transtyria). Caput ecclesiae, Patriarcha Moscuensis et totius Russiae (Rutheniae), sedem in monasterio Sancti Danielis (Russice: Данилов монастырь) Moscuae habet, ecclesia russico-orthodoxa maxima est templum Christi Salvatoris (Russice: Храм Христа Спасителя).

Notae[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg