Colonia Agrippina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Coloniae Agrippinae
Colonia Agrippina
Situs Coloniae Agrippinae
Nomen Latinum: Colonia Agrippina
Nomen Theodiscum: Köln
Nomina Latina alia: Agrippina, Colonia, Ubiopolis, Colonia Claudia Ara Agrippinensium (CCAA), Ara Ubiorum, oppidum Ubiorum, Sancta Colonia Dei Gratia Romanae Ecclesiae Fidelis Filia, Colonia urbs Imperialis
 
 
Ecclesia cathedralis et pons ferriviarius
Koeln Hohenzollernbruecke.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Rhenania Septentrionalis-Vestfalia
Provincia: Colonia Agrippina
Circulus urbanus: Colonia Agrippina
Coordinata geographica: 50° 56′ 33″ Sept., 06° 57′ 32″ Ort.
Altitudo: 37,5–118,04 supra mare
Area: 405.15 km²
Numerus incolarum: 991395 (tempus 2007-06-30)
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:
* Vexillum Anglia Liverpula (Anglia), ab 1952
Numerus cursualis: 50441–51149
Praefixum telephonicum: 02 21
0 22 03 (Porz ohne Poll)
0 22 32 (Meschenich)
0 22 33 (Hochkirchen, Rondorf)
0 22 34 (Lövenich, Weiden, Marsdorf)
0 22 36 (Godorf, Hahnwald, Immendorf, Gewerbegebiet Rodenkirchen, Sürth, Weiß)
Nota autocineti: K
Nota magistratus communalis: 05 3 15 000
UN/LOCODE: DE CGN
NUTS-Regio: DEA23
Ordo urbis partium: 9 regiones cum 86 partibus
Inscriptio cursualis magistratus: Rathaus
50667 Köln
Pagina interretialis: www.stadt-koeln.de
Res politicae
Magister civium superior: Fritz Schramma (CDU)

Colonia Agrippina[1] (Germanice: Köln; sermone loci: Kölle) est civitas pervetusta in Germania, cuius nomen longiore forma est Colonia Claudia Ara Agrippinensium (CCAA). Ut hoc nomen indicat, condita est a Romanis, et ius titulusque coloniae civium Romanorum ei data sunt. Hodie est caput Archidioecesis Coloniensis Ecclesiae Catholicae Romanae. Patroni sancti urbis sunt tres magi Caspar, Melchior, et Balthasar.

Urbs numero incolarum est quarta Germaniae.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Colonia (infra) et Divitia transrhenana (supra) circiter anno 1600

Colonia anno 50 condita est; iam primum autem locus ab Ubiis incolebatur et sub nomine Oppidi Ubiorum notus est. Ubii erant gens Germanorum Romanis amica. Post coloniam conditam caput provinciae Germaniae inferioris facta est. Nata est ibi Agrippina, Neronis mater, anno 15 aut 16. Colonia usque ad quintum saeculum a Romanis possessa est; anno autem 456, Romani duce Aegidio quodam Coloniam Francis cedere debuerunt.

Aedificium magnum apud Coloniam Agrippinam aquaeductus Arduennus fuit, qui aquam a silva Aduenna ad orientem spectante quae silvae pars nunc Theodisce Eifel Mons appellatur, usque ad fontes puteosque urbis deducebat.

Media aetate etiam Colonia maximi momenti erat, nam episcopus Rainaldus de Dassel Trium Regum ossa illuc portavit, qua de causa multi viatores in locum sacrum immigrant. Usque ad hunc diem, multi Christiani urbem visitant ad ossa veneranda. Iam tempore Romanorum Colonia erat sedes episcopalis. Anno 1388 universitas primo constituta est.

Die 14 Novembris anno 1899 in oppidi parte vulgo "Ehrenfeld" (honoris campus) nuncupata inventor rerum autocineticarum Augustus Horch (*12 Octobris 1868, †3 Februarii 1951) coepit suorum autocinetorum rationem instituere et ea conficere. Autocinetis nomina "Horch" et "Audi" dedit. Verbum Theodiscum "Horch!" Latine "Audi!" dicere vult.

Inter Bellum Orbis Terrarum II Aëroplana Britannica et Americana urbem valde deleverunt: Primo tempore die 30 Maii 1942 Britannici magnum numerum bombarum in urbem Coloniam deiecerunt.

Coloniae sollemniter celebratae sunt a papa Benedicto XVI anno 2005 Dies Mundi Iuventutis, magno concursu cardinalium et episcoporum facto, coram circa unum millionem fidelium.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Urbis commeatus publicus constat ex ferriviis rapidis lineae VI, XI-XIII et urbanis (Stadtbahn), ferriviis stratariis et laophoris. Ferriviae stratariae nonnumquam subterraneae sunt, his in locis stationes habent signum "U", alibi usitatum ut subterraneum proprium designet.

Agrippina colonia cum Bonna illa coniuncta est linea Rhenana riparia vel linea XVI et linea promunturia vel linea XVIII. Cum Dusseldorpio et Regione Rurana Ferrivia Rapida coniuncta est lineis VI et XI.

Prope ecclesiam cathedralem statio ferriviaria principalis stat regibus Borussianis de stirpe Hohenzollernorum, quorum nomen imperio amisso restat ponti ferriviario grandi proximo, constructus simul paene cum templo christiano confecto velut templum novi imperii et aetatis. Una cum illo habet octem pontes, quorum duo solo ferriviis, alii duo viis vehicularibus modo patent, ad urbem transrhenanam.

Una cum Bonna urbe foederali aeroportum habet nomine Coloniensem et Bonnensem, urbana rapida linea XII coniungit Coloniam et illum.

Sunt multae quoque aliae lineae ferriviariae rapidae regionales et interurbanae rapidissimae - usque ad Lutetiam quae tamen singulis horis modo commeant.

Vita coloniensis[recensere | fontem recensere]

Corona poculorum vitreorum cervisia Coloniensi plenorum

Coloniae cervisia sui generis coquitur, id est cervisia Coloniensis Germanice Kölsch nuncupata. E contrario in urbe aemulatrici Dusseldorpio cervisia "alta" ut aiunt vel Germanice "Alt" braxatur. Nomen a modo fermentatione orietur quae Germanice "obergärig" appellatur.

Dies lunae rabidus ut dicitur vel secundum hodiernam populi etymologiam dies lunae rosarum est vertex carnelevarii Coloniae.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Altera Rheni ripa civitas Divitia sita est. Haec ripa "Germanico" Rheni latere etiam "falsa" ab indigenis nuncupatur (Germanico sermone indigenarum "Scheel sick").

Urbs in octaginta sex regiones divisa est, vide Regiones Coloniae Agrippinae

Museum[recensere | fontem recensere]

Museum Romano-Germanicum iuxta ecclesiam cathedralem et prope stationem viae ferratae situm est. Pars autem anticae viae ibi est.

Ecclesiae[recensere | fontem recensere]

Notae sunt incolis hospitibusque urbis et Ecclesia principalis et Ecclesiae XII romanicae aetatis. Saeculis XII usque ad XV. maximi momenti erant Coloniae qui in loca sacra veniebant ut animae melius ad caelum sustulerint. Aedes autem trium regum sacrorum prima certo petita fuit.

Colonia est sedes archiepiscopalis cum nomine Archidioecesis Coloniensis Praesentis archiepiscopus est cardinalis Ioachimus Meisner.

Aedificia Praecipua[recensere | fontem recensere]

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Modernalia[recensere | fontem recensere]

Romanalia[recensere | fontem recensere]

Latinalia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Coloniam Agrippinam spectant.
Coloniae Agrippinae circuli
Coloniae Agrippinae  vexillum

Innenstadt | Rodenkirchen | Lindenthal | Ehrenfeld | Nippes | Chorweiler | Porz | Kalk | Mülheim