Samara (Russia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Самара
Vexillum Samarae Insigne Samarae
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Condita 1586
Res geographicae
Area
 - tota


541,382 km²

Numerus incolarum 2014
 - Spissitudo
1 172 348
2164 incolae/km²
Coordinata 53° 11′ 0″ Sept., 50° 07′ 0″ Ort.
Altitudo 100 m
Situs interretialis: http://city.samara.ru/

Samara[1] (Russice Самара) est urbs Russiae, metropolis regionis Samarensis. Sita est ad Rham fluvium, inter ostia fluminum Samarae et Sok. Circa 1172 milia incolarum habet (anno 2014).

Samara est sedes industriae: constructionis machinarum, fabricae metallorum, etc.

Hac in urbe sunt multa instituta educationis, theatra, et musea.

Samara certos portus, duo aeroportus, magnam stationem ferriviarum et subterferriviam habet.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Annus 1361 est tempus primae in annalibus Russicis mentionis de oppidorum haud procul ab influxu fluminis Samarae in Rham fluvium. Oppidum portuense Samar, eo loco situm, notatum est in mappis, annis 1367 et 1459 a viris Italicis creatis, et destructum est possibile anno 1521 (agressurae chani Crimaeani causa).

Datum officiale fundationis urbis Samarae est annus 1586. Quo anno, decreto tzaris Theodori I, prope oppidulo prisco Samar constructio castelli incepta est. Ibi erat teloneum.

Anno 1688 Samara facta est urbs. Ab anno 1851 fuit metropolis gubernii. Postea industria urbis incrementum magnum recepit.

Anno 1935 Samara nominata est Kujbyšev (in honorem revolutionarii, qui anno 1917 fuit praefectus Bolsevicorum huius urbis). Ab anno 1936 est metropolis regionis.

Tempore Belli Magni Patrii haec urbs de facto fuit caput secundum Unionis Sovieticae. Administratio URSS et legationes multaeque fabricae evacuatae ibi locabantur.

Anno 1991, nomen Samara urbi restitutum est.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Atlas Russicus, p. 6

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Samaram spectant.