Nicolaus Podgornyj

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Podgornyj (2.v.l.) cum Niceta Chruščëv Berolini anno 1963

Nicolaus Victoris filius Podgornyj (Russice: Николай Викторович Подгорный, Nikolaj Viktorovič Podgornyj ; Ucrainice Микола Вікторович Підгорний, Mykola Viktorovyč Pidhornyj; natus Karliwkae, tunc ad Imperium Russicum pertinente hodie ad Ucrainam die 5 Februarii secundum calendarium Iulianum - die 18 Februarii secundum Gregorianum - 1903 ; mortuus est Moscuae die 11 Ianuarii 1983), politicorum peritus Sovieticus Factionis Communisticae Unionis Sovieticae, fuit etiam Praesidii Supremi Sovietici et ergo Unionis Sovieticae Praeses ab anno 1965 usque ad annum 1977.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • A. A. Zdanovič / V. K. Bylinin: Komanda Andropova, Izdatel'stvo Rus', Moscuae 2005

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!