Latinitas nondum censa

Alexius II (patriarcha Moscuensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexius II
Алексий II
Alexius II
Natus 23 Februarii 1929
Revaliae
Obiit 5 Decembris 2008
Moscuae

Alexius II (Russice Алексий II, tr Aleksij II), cuius nomen saeculare erat Alexius Michaelis filius Rüdiger seu Ridiger (Russice Алексей Михайлович Ридигер, tr Aleksej Michajlovič Ridiger; 23 Februarii 19295 Decembris 2008), fuit a die 10 Iunii 1990 ad 5 Decembris 2008 Moscuensis et totius Russiae (Rutheniae) Patriarcha, et caput Ecclesiae Orthodoxae Russicae (Ruthenicae).

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Revaliae, in Estonia, die 23 Februarii anni 1929, in familia nobili originis Germanicae Rüdiger, seu modo Russico Ridiger. Pater fuit sacerdos.

Alexius Ridiger annis 19471949 in Seminario Clericali Leninopolitano et dein in Academia Clericali Leninopolitana studebat. Die 17 Aprilis anni 1950 factus est sacerdos. Anno 1953 studium suum in Academia Clericali complevit, gradum candidati theologiae recipiens.

Die 3 Martii anni 1961 factus est monachus. Die 3 Septembris eodem anno episcopus, die 23 Iunii anni 1964 archiepiscopus et die 25 Februarii anni 1968 metropolita factus est. Anno 1984 gradum doctoris theologiae obtinuit.

Die 7 Iunii electus, 10 Iunii anni 1990 Alexius inthronizatus? est ut caput Ecclesiae Orthodoxae Ruthenicae, titulum Patriarchae Moscuensis et totius Russiae (Russice Патриарх Московский и всея Руси) habens.

Obiit in Peredelkino prope Moscuam die 5 Decembris anni 2008.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad patriarcham Alexium II spectant.
Antecessor:
Poemen
Patriarcha Moscuensis et totius Russiae
1990-2008
Successor:
Cyrillus


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!