Isaacus Levitan

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Isaacus Levitan
Res apud Vicidata repertae:
Isaacus Levitan: imago
Isaacus Levitan: imago
Nativitas: 18 Augusti 1860, 3 Octobris 1860; Kybartai, Caiodunum
Obitus: 22 Iulii 1900; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Isaacus Eliae filius Levitan (Russice: Исаак Ильич Левитан, tr. Isaak Il’ič Levitan; natus 30 Augusti 1860, mortuus 4 Augusti 1900) fuit pictor topiorum Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Isaacus Levitan. Tinnimentum vespertinum («Вечерний звон»), anno 1892 pictum

Isaacus Levitan natus est 18 Augusti (30 Augusti Calendarii Gregoriani) anno 1860 in Kybartai, oppido quod tunc erat in Imperio Russico et nunc est in Lituania.

Ab initio decennii 188 Levitan Moscuae habitabat. Annis ab 1873 ad 1885 in Schola picturae, sculpturae et architecturae Moscuensi studebat, ibi eius magistri fuere Alexius Savrasov et Basilius Polenov. Ab anno 1891 Levitan fuit membrum Associationis exhibitionum artificiosarum vectantium? (Russice: Товарищество передвижных художественных выставок, cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur).

Mortuus est Moscuae die 22 Iulii (4 Augusti) anno 1900.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Isaacum Levitan spectant.