Novogardia Severiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pro aliis Novogardiis vide Novogardia

Insigne Novogardiae Severiae

Novogardia Severiae[1] (Ucrainice: Новгород-Сіверський, Novhorod-Sivers'kyj; Russice: Новгород-Северский, Novgorod-Severskij) est urbs in regione Czernihoviensi Ucrainae, ad flumen Desnam sita. Circiter 15 milia incolarum habet.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Annus primae mentionis Novogardiae Severiae, urbis Rutheniae, in chronica est a.D. 1044. Fine saeculi XI facta est caput Ducatus Severiae. Bello ducis Inguari (vulgo Igor vocati) Novogardiae Severiae contra gentem nomadicam vocabulo Polowci [2], quod anno 1185 accidit, dedicata est fabula notabilis Ruthenica antiqua cuius titulus est Carmen de militia Inguari. Anno 1239 Mongolo-Tartari urbem illam destruxerunt. Saeculis XIV - XV illa in Magno Ducatu Lituaniae erat. Anno 1503 Novogardia Severiae a Russia, anno 1619 a Regno Poloniae et anno 1667 denuo a Russia adiuncta est. Post desintegrationem Imperii Russici inclusa est in Ucrainam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Hofmannus. Lexicon Universale: Novogardia Severiae
  2. Mathias de Miechow. Tractatus de duabus Sarmatiis, p. 129

Fontes[recensere | fontem recensere]