Sergius Eisenstein

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sergius Eisenstein
Сергей Эйзенштейн
Sergius Eisenstein
Sergius Eisenstein in pittacio Russico depictus
Natus 23 Ianuarii 1898
Rigae
Obiit 11 Februarii 1948
Moscuae

Sergius Michaelis filius Eisenstein (Russice: Сергей Михайлович Эйзенштейн, Sergej Michajlovič Ėjzenštejn; natus 22 Ianuarii 1898, mortuus 11 Februarii 1948), moderator cinematographicus et theoreticus artis Sovieticus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Sergius Eisenstein natus est Rigae, quae tunc urbs Imperii Russici erat, et nunc caput Lettoniae est, 10 Ianuarii (22 Ianuarii Calendarii Gregoriani) anno 1898, in familia architectoris. In Instituto Ingenariorum Civilium Petropolitano studebat. Ab anno 1918 in traminibus agitationariis Exercitus Rubri laborabat. Ab anno 1920 in theatris Moscuae favebat operi. Anno 1923 primum spectaculum suum moderavit. Principia nova organizationis ludi scaenici elaborabat.

Anno 1925 in lucem edita est pellicula cinematographica Operistitium («Стачка»), ubi Eisenstein primo in cinematographia populum revolutionarium monstravit sicut vim, magnam valorem in historia habentem. Quas ideas evolvit in eodem anno creato opere suo cinematographico notabilissimo de rebellione in navi Potiomkin («Потёмкин»), quae anno 1905 accidit. In pellicula Mensis Octobris («Октябрь»), anno 1927 creata, Sergius Eisenstein (cuius collaboratores fuere moderator Gregorius Alexandrov et operator Eduardus Tisse) eventa revolutionis anni 1917 depinxit. Anno 1929 complevit pelliculam Vetus et Novum («Старое и Новое»), primam pelliculam cinematographicam Sovieticam de ruri cooperatione et collectivizatione.

Annis 19291932 Eisenstein Franciam, Civitates Foederatas Americae et Mexicum visitavit. Creabat pelliculam cinematographicam nomine Vivat Mexicum! («Да здравствует Мексика!»), quae tamen non perfecta est.

Sergius Eisenstein fuit moderator anno 1938 creatae pelliculae patrioticae nomine Alexander Nevensis («Александр Невский»), de victoria Ruthenorum supra milites invadentes Teutonicos, quae saeculo XIII accidit.

Ultima pellicularum cinematographicarum, quas Eisenstein creavit, est tragoedia Ioannes Severus («Иван Грозный»), duas partes habens, quarum prima anno 1945 et secunda anno 1958 in lucem edidit.

Sergius Eisenstein non solum erat moderator, etiam erat theoreticus artis. E.g., conceptionem “cinematographi intellectualis” sicut synthesem artis et scientiae proposuit. Multa opera theoretica de cinematographia creavit. Praeter illa, certa alia opuscula et memorias scripsit. Eisenstein etiam delineator ingeniosus erat.

Ab anno 1928 Eisenstein docebat in schola specializata cinematographica (quae decem annos post facta est institutum cinematographicum).

Vir ille Praemio Staliniano (annis 1941 et 1946) aliisque signis laudis Sovieticis affectus est, tamen eius opera cinematographica ab decennio 1940 saepe critica ideologica officiali affectabantur.

Sergius Eisenstein mortuus est Moscuae 11 Februarii anno 1948.

Fontes[recensere | fontem recensere]


Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg