Matthaeus Blanter

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Matthaeus Isaaci filius Blanter (Russice Матвей Исаакович Блантер, tr. Matvej Isaakovič Blanter; natus 10 Februarii 1903 in oppido Počep tunc gubernii Czernihoviensis Imperii Russici, nunc regionis Brianscensis Foederationis Russicae, mortuus 27 Septembris 1990 Moscuae) fuit compositor Sovieticus, auctor musicae multarum cantionum clararium Sovieticarum («Катюша», «Враги сожгли родную хату», etc.).

Praemio Staliniano (anno 1946), titulis Artificis Popularis URSS (anno 1975) et Herois Laboris Socialisticae (anno 1983) certisque aliis signis laudis Unionis Sovieticae ornatus est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!