Alexander Herzen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Herzen. Nicolaus Gay circa annum 1867 pinxit

Alexander Ioannis filius Herzen (Russice: Александр Иванович Герцен, tr. Aleksandr Ivanovič Gercen; natus Moscuae die 25 Martii secundum calendarium Iulianum - die 6 Aprilis secundum Gregorianum - 1812; mortuus est Lutetiae die 9 Ianuarii secundum calendarium Iulianum - die 21 Ianuarii secundum Gregorianum1870), cognomine Iskander, fuit scriptor, philosophus, diurnarius et revolutionarius Russicus.

Filius illegitimus viri nobilis Ioannis Jakovlev (qui filio suo nomen dedit e verbo Herz, i.e. 'cor') fuit. In pueritia sua amicitiam cum Nicolao Ogarëv fecit, eocum pro libertate pugnare iuravit. Educatus est domi, et dein in facultate physico-mathematico Universitatis Moscuensis, ubi studium anno 1833 complevit. Anno 1847 Russiam in perpetuum liquit. In demigratione Franciae, Angliae et Helvetiae colebat. Ab anno 1857, cum Ogarëv, acta diurna revolutionaria nomine Kolokol («Колокол»), i.e. 'Campana', in lucem edebat. Kolokol initio Londinii, dein Genavae in lingua Russica edebatur, fuit editio censurae tunc in Russia obliganti non obiecta, et in Imperio Russico certisque aliis regnis prohibita.

Asteroides 3052 Herzen in eius honorem vocatur.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Кто виноват? ('Quis est in culpa', mythistoria, 1846)
  • Мимоездом ('In transitu', fabula, 1846)
  • Доктор Крупов ('Krupov medicus', fabula, 1847)
  • Сорока-воровка ('Pica-fur', fabula, 1848)
  • Повреждённый ('Afflictus', fabula, 1851)
  • Трагедия за стаканом грога ('Tragoedia cum calice grog', 1864)
  • Скуки ради ('Otii molesti causa', 1869)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Herzen spectant.