Voronegia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Voronegiae

Voronegia[1] (Russice Воронеж, tr. Voronež) est urbs in parte Europaea Foederationis Russicae, metropolis regionis Voronegiensis. Circa 1 015 milia incolarum (anno 2014) habet.

Monumentum Petro I Voronegiae in urbe

Anno 1586 ut arx condita, Voronegia anno 1696 locus constructionis primae classis regularis militaris Russicae fuit. Annis 17251928 metropolis gubernii erat, dein metropolis regionis facta est. Anno 1918 Voronegiam mota est Universitas Iurievensis (olim Dorpatensis, nunc Tartuensis), quae facta est basis Universitatis Voronegiensis[2]. Tempore Belli Magni Patrii urbs anno 1942 partim a copiis Germanicis occupata, die 25 Ianuarii 1943 liberata est a copiis Sovieticis. Anno 2008 ornata est titulo Urbis gloriae militaris.

Voronegia est valens sedes industriae (praesertim constructionis machinarum, fabricae metallorum, electronicae et chemicae) atque vecturae (stationes ferriviarias et aeroportum habens).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Voronegiam spectant.