Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Michael Lermontov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Michael Lermontov
Михаил Лермонтов
Michael Lermontov
Natus 15 Octobris 1814
Moscuae
Obiit 27 Iunii 1841
in urbe Pjatigorsk Russiae

Michael Georgii filius Lermontov (Russice: Михаил Юрьевич Лермонтов, Michail Jur'evič Lermontov; natus 15 Octobris 1814, caesus 27 Iulii 1841) fuit poeta Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Michael Lermontov natus est Moscuae 3 Octobris (15 Octobris secundum Calendarium Gregorianum) anno 1814 in familiam praefecti militum, capitanei Georgii (ipso vulgo Jurij dicitur) Lermontovi. In infantia pueritiaque imprimis ab avia materna in villa illius, alumnabatur. Annis 1818, 1820 et 1825 cum consanguineis suis Caucasum visitavit, quae peregrinationes illum affecerunt.

Annis 18281830 Moscuae in Hospitio Nobili discebat, ubi versus facere incepit et creavit prima poemata sua – Circassi («Черкесы») et Captivus Caucaseus («Кавказский пленник»). Ab anno 1829 fere ad finem vitae suae componebat poema Daemon («Демон»). Tempore studii in Universitate Moscuensi (annis 18301832) scripsit versus lyricos, poemata et dramata, e.g. drama Homo paradoxus («Странный человек», 1831). Post conflictationem cum professoribus, Lermontov Universitatem liquit et Petropolim migravit, ubi annis 18321834 in schola militari instructebatur. Postea fuit praefectus militum et initio militabat in Tzarscoie Selo prope Petropolim, quam urbem saepe visitabat. Quo tempore peractae observationes criticae societatis aristocraticae factae sunt basis dramatis Saltatio personata («Маскарад», 1835).

Anno 1837, post mortem Alexandri Puškin pugnae cum amatori uxoris eius causa, Michael Lermontov scripsit versus Mors poetae («Смерть поэта»), non solum homicidas poetae Puškin, sed etiam nobilitatem aulicam ut stimulatorem tragoediae illius damnantem. Auctor operis illius arrestatus fuit et dein missus est in Georgiam (quae tunc pars Imperii Russici erat) ut in regimine ibi locato militiam caperet. Tempore ellius exsilii Caucasei cum revolutionariis deportatis communicabat, a cultura gentium localium attractus est. Themata Caucasea in creatura Michaelis Lermontov ut scriptoris et pictoris insessa sunt.

Anno 1838 Lermontov Petropolim reversus est et ubi duos annos habitabat. Illo tempore multos opera creavit et publicavit. Vendibile fuit eius poema historicum Cantio de tzare Ioanne Basilii filio... («Песня про царя Ивана Васильевича...», 1838). Anno 1840 Lermontov scripsit opus prosaicum notabile, vocabulo Heros nostri temporis («Герой нашего времени»).

Mense Februario anno 1840 Michael Lermontov rixae cum filio legati Franciae causa denuo affectus est exsilio in Caucasum, in copias bellantes. In pugnis participavit. Mense Februario anno 1841 Petropolim visitavit, ut aviam suam videret. Quo anno, mensibus ultimis vitae suae poeta ille versus suos optimos creavit, sunt: Patria («Родина»), Scopulus («Утёс»), Propheta («Пророк»), etc.

Domus exsilii in urbe Pjatigorsk

In regiminem suam rediens, Lermontov in urbe Pjatigorsk in Caucaso curationis gratia permansit. In qua urbe eius rixa cum alio praefecto militum Russico accidit, quae causa poeta ille ibi caesus est 15 Iulii (27 Iulii Calendarii Gregoriani) anno 1841.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Lermontov spectant.