Alexius Savrasov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexius Savrasov
Алексей Саврасов
Alexius Savrasov
Natus 24 Maii 1830
Moscuae
Obiit 8 Octobris 1897
Moscuae

Alexius Condratii filius Savrasov (Russice: Алексей Кондратьевич Саврасов, Aleksej Kondrat’evič Savrasov; natus 24 Maii 1830, mortuus 8 Octobris 1897), pictor topiarum Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Savrasov natus est 12 Maii (24 Maii Calendarii Gregoriani) anno 1830 in familia mercatoris. Annis 18441854 in Schola picturae, sculpturae et architecturae Moscuensi studebat. In qua schola dein docebat (annis 18571882). Savrasov fuit membrum Associationis exhibitionium artificiosarum vectantium (Russice: Товарищество передвижных художественных выставок, cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur).

Pictura Corvi frugilegi advolaverunt (1871)

Alexius Savrasov delineabat topias realisticas locorum Russiae. Eius magnum opus est pictura Corvi frugilegi advolaverunt («Грачи прилетели»), anno 1871 creata et dein ab auctore suo multis copiis reproducta.

Annis suis ultimis pictor vitam in egestate degebat. Mortuus est 26 Septembris (8 Octobris) anno 1897 Moscuae.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Savrasov spectant.