Novogardia Inferior

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pro aliis Novogardiis vide Novogardia

Insigne Novogardiae Inferioris

Novogardia Inferior,[1] seu Novogrodia Inferior[2] (Russice Нижний Новгород, tr. Nižnij Novgorod), est urbs in Russia, metropolis regionis (Russice Нижегородская область vocatae) et sedes districti? foederalis Subvolgensis (Russice Приволжский федеральный округ nominati), ad confluentem Occae et Rhae fluviorum sita. Fere 1279 milia incolarum habet (anno 2010).

Novogardia Inferior est valens industriae sedes: constructionis machinarum (e.g., urbi sita est officina, autocineta producens), metallurgiae, etc. Stationes ferriviarum, portum, et aeroportum habens, est sedes transportationis. Etiam est sedes scientiae et culturae: nonnullas universitates studiorum, theatra, et musea habet.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

In cremlino (arce) Novogardiae Inferioris

Novogardia Inferior condita est ut fortalicum conterminum, anno 1221. Ab anno 1350 fuit caput ducatus. Facta est valens sedes mercaturae et culturae. Anno 1392 facta est pars ducatus Moscoviensis. Cremlinum illud Novogardiae Inferioris, quod adhoc exsistit, constructum est annis 15081511. Annis 16111612 urbs fuit sedes formationis armatae vis, cuius duces fuere Cosmas Minin (Кузьма Минин) et Demetrius Požarskij (Дмитрий Пожарский), contra interventorum Polonorum. Saeculo undevicensimo Novogardia Inferior facta est valens sedes industriae. Annis 19321991 vocabatur Gor'kij (Горький), in honorem scriptoris Russici Sovietici Maximi Gor'kij (Максим Горький).

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Novogardiam Inferiorem spectant.