Petrus Kapica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kapica (ad sinistram) et Semënov. Boris Kustodiev anno 1921 pinxit

Petrus Leonidae filius Kapica (Russice Пётр Леонидович Капица, Pëtr Leonidovič Kapica; natus die 26 Iunii secundum calendarium Iulianum - die 9 Iulii secundum Gregorianum 1894 Cronstadii prope Petropolim, mortuus est Moscuae die 8 Aprilis 1984) fuit physicus Russicus Sovieticus.

Petrus Kapica annis 19121919 in Instituto Politechnico Petropolitano educabatur, ibidem annis 19181921 docebat. Annis 19211934 Angliae colebat, Cantabrigiae in laboratorio Ernesti Rutherford favebat operi scientifici. Anno 1923 factus est doctor Universitatis Cantabrigiensis. Anno 1929, adeptionum suarum scientificarum causa, electus est socius correspondens Academiae Scientiarum URSS. Eodem anno electus est socius Regalis Societatis Londini.

Ab anno 1934 Petrus Kapica in Unione Sovietica laborabat, fuit praefectus Instituti Problematorum Physicorum Academiae Scientiarum URSS. Anno 1939 electus est academicus Academiae Scientiarum URSS. Annis 1941 et 1943 Praemio Staliniano, annis 1945 et 1974 titulo Herois Laboris Socialistici ornatus est.

Anno 1978 Kapica una cum Arno Allan Penzias et Roberto Woodrow Wilson Nobelianum Physicae Praemium abstulit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!