Gregorius Alexandrov

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Gregorius Alexandrov
Res apud Vicidata repertae:
Gregorius Alexandrov: imago
Gregorius Alexandrov: imago
Nativitas: 10 Ianuarii 1903; Catharinoburgum
Obitus: 16 Decembris 1983; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica

Familia

Coniunx: Caritas Orlova

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Gregorius Basilii filius Alexandrov (Russice Григорий Васильевич Александров, tr. Grigorij Vasil'evič Aleksandrov, vero nomine Мормоненко, tr. Mormonenko, natus Catharinopoli die 23 Ianuarii 1903, mortuus Moscuae die 16 Decembris 1983) erat moderator atque actor et scriptor cinematographicus Sovieticus, Praemiis Stalinianis duobus (annis 1941 et 1950), etiam titulis Artificis Popularis URSS (anno 1948) et Herois Laboris Socialistici (anno 1973) ornatus. Inter annos 1924 et 1932 cum Sergio Eisenstein in creatione nonnullarum pellicularum collaboravit (ut actor, moderator et scriptor cinematographicus). Notae sunt eius propriae pelliculae comoedicae musicales, e.g. Pueri hilares («Весёлые ребята», anno 1934), Circus («Цирк», anno 1936), Volga, Volga («Волга, Волга», anno 1938) cum Ljubov' Orlova (uxore moderatoris) primas agenti.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium Alexandrov spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!