Basilius Grossman
E Vicipaedia
Basilius Simeonis filius Grossman (Russice Василий Семёнович Гроссман, tr. Vasilij Semënovič Grossman), vero nomine Iosephus Salomonis filius Grossman (Russice Иосиф Соломонович Гроссман, tr. Iosif Solomonovič Grossman), natus die 12 Decembris 1905 Berdyczoviae (tunc Imperii Russici, nunc Ucrainae), mortuus 14 Septembris 1964 Moscuae, erat scriptor Sovieticus. Notae sunt narrationes eius de Bello Magno Patrio, in quo ipse ut correspondens actorum diurnorum Sovieticorum militarium participavit (inter alia, in Pugna Stalingradensi).
| Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |