Andreas Sacharov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Andreas Sacharov Medalia praemii Nobeliani
Андрей Сахаров
Andreas Sacharov
Natus 21 Maii 1921
Moscuae
Obiit 14 Decembris 1989
Moscuae

Andreas Demetrii filius Sacharov (Russice Андрей Дмитриевич Сахаров, tr. Andrej Dmitrievič Sacharov; 21 Maii 192114 Decembris 1989) fuit physicus et vir publicus Sovieticus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Andreas Sacharov natus est die 21 Maii 1921 Moscuae, in familia magistri physicae. Annis 19381942 in facultate physica Universitatis Publicae Moscuensis studebat. Annis 19421945 erat ingeniarius in fabrica militari, certas inventiones fecit. Ab anno 1945, in Institutum Physicum Academiae Scientiarum URSS laborabat. Ab anno 1948, participavit in grege exploratoria, arma thermonuclearia elaborans, cuius praefectus fuit Inguarus Tamm. Opera de variis problematibus physicae scripsit.

Sacharov fuit unus e creatoribus pyroboli hydrogenici Sovietici, anno 1953 primo probati, et paulo post electus est membrum Academiae Scientiarum URSS. Affectus est praemiis multis, quorum sunt Praemium Publicum URSS (anno 1953), Praemium Leninianum (anno 1956) et titulus Viri Fortis Laboris Socialistici (annis 1954, 1956, 1962).

E fine decennii 196, Sacharov, qui "pater pyroboli hydrogenici Sovietici" vocabatur, continuationem probationium armorum nuclearium opposuit. Fuit unus ex initiatoribus Pacti Moscuensi, tales probationes in atmosphaera, aqua, et cosmo prohibentis. Anno 1967 in Comitate protectionis Baicalis fuit. Anno 1968 in lucem edidit articulum nomine Cogitationes de progressu, coexsistentia pacifica et libertate intellectuali ("Размышления о прогрессе, мирном сосуществовании и интеллектуальной свободе"), in quo opusculum "analyzavit" pericula, a disiunctione humanitatis (h.e., ab oppositione systematum capitalistici et communistici) creata. Sacharov declaravit democratizationem demiltarizationemque societatis, libertatem intellectualem, et progressum (socialem, scientificam technicamque), ad congressionem duorum systematum ducentem, altenativam destructioni humanitatis esse. Ultimo decennii 197–initio decennii 198, Sacharov factus est unus ducum qui etiam una cum uxore sua Helena Bonner pro observantia iurum humanum in Unione Sovietica pugnabant. Anno 1970, fuit unus e conditoribus Comitatis Moscuensis Iurum Humanum. Anno 1975, Praemium Nobelianum Pacis Componendae recepit, suae pugnae pro pace inter gentibus et contra oppressionem dignitatis humanae gratia.

Activitatis suae politicae causa, Sacharov repressaliis in URSS affectabatur. Mense Ianuario anno 1980, post interdicto suo contra inductionem copiarum Unionis Sovieticae in Afganiam, deiectus est omnibus praemiis suis Sovieticis et affectus est exilio in urbem Gor'kij (nunc Novogardia Inferior nominatam).

Anno 1986, Andreas Sacharov Moscuam ex exilio redivit. Anno 1989, electus est legatus Sovieti Supremi URSS. Proiectum novae constitutionis terrae proposuit.

Sacharov mortuus est Moscuae die 14 Decembris 1989.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Sacharov spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg