Nicolaus Gogol

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Gogol
Николай Гоголь
Nicolaus Gogol
Natus 1 Aprilis 1809
in vico Velyki Soročynci tunc gubernii Poltavensis Imperii Russici, nunc regionis Poltavensis Ucrainae
Obiit 4 Martii 1852
Moscuae

Nicolaus Basilii filius Gogol (Russice: Николай Васильевич Гоголь, tr. Nikolaj Vasil'evič Gogol’; Ucrainice: Микола Васильович Гоголь, tr. Mykola Vasyl’ovyč Hohol’; 18091852) fuit scriptor Russicus originis Ucrainicae.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Gogol natus est 20 Martii (1 Aprilis Calendarii Gregoriani) in vico, Ucrainice Великі Сорочинці (Velyki Soročynci) et Russice Большие Сорочинцы (Bol’šie Soročincy) nominato, tunc in gubernio Poltavensi Imperii Russici et nunc in regione Poltavensi Ucrainae sito. Eius pater, feudalus pauper Basilius Gogol-Janowski, fuit auctor certarum comoediarum, Ucrainice scriptarum.

Gogol annis 1821 et 1828 in gymnasio summarum scientiarum urbis Nežin (Нежин) gubernii Czernihoviensis (nunc regionis Czernihoviensis Ucrainae) educatus est, ubi a litteratura et arte pingendi attractus est, et ingenium suum in arte scaenica demonstravit. Anno 1828 Petropolim venit, initio rei iuridicae opera sua tribuere intendens, quam intentionem mox reiecit. Ipse nonnullis locis sustentaverat munus; historiam docere tentaverat, sed gradatim omne tempus suum conatui litterario degit.

Anno 1829 Gogol bucolica vocabulo Iohannes Kuechelgarten («Ганц Кюхельгартен») divulgavit, quae hominibus non placuit. Anno 1831 Alexandrum Puskinum cognovit, qui eius formationem? ut scriptoris affecit. Fabulas Vesperae in praediolo rustico prope Dicancam («Вечера на хуторе близ Диканьки»; Dicanca est vicus Ucrainicus regionis Poltavensis), quam Gogol annis 18311832 scripsit, ei gloriam litterariam attulit. Dein is auctor etiam creavit multa opera, quorum sunt, e.g., Tarasius Bulba («Тарас Бульба», annis 18351842 scribebatur, fabula historica est, bellum Cosacorum Ucrainorum contra Polonos describens), Scripta dementis («Записки сумасшедшего»), Nasus («Hoc», fabula satyrica), etc. Anno 1836 sua satyrica prodiit comoedia Revisor («Ревизор»), mala formae imperii reprehens et ob eam rem furialiter damnabatur (quam ob causam scriptor animo fractus est). Mense Iunio eiusdem anni ipse ex Russia excessit, et ab anno 1848 peregre, praesertim Romae, manebat, quo tempore patriam bis visitavit. In Italia, summum opus faciebat, fabulam-"poema" Animae mortuae («Мёртвые души») scribens. Cuius tria volumina is creare vellerat, sed solum volumen primum edidit (anno 1842). Paulo post publicata sunt eius opera in quattuor voluminibus. Illuc inter alia inclusa? est narratiuncula Lacerna («Шинель»), quae cum Animis mortuis fuit expressio directionis criticae in litteris Russicis. Ulterius creatura pro eo scriptore difficilior fuit. Anno 1847 is librum Loci delecti e correspodentia cum amicis («Выбранные места из переписки с друзьями») edidit, ubi societati Russici in forma instructionum viam ad renovationem moralem monstrare adfectavit. Anno 1848, in patriam reditus, Gogol Animas mortuas scribere continuerat, sed non satiatus est ab effectu operis sui. Noctu ante 12 Februarii (24 Februarii Calendarii Gregoriani) anno 1852, aegritudini affectus, manuscriptum voluminis secundi fabulae illius combussit.

Mortuus est Gogol Moscuae die 21 Februarii (4 Martii Calendarii Gregoriani) anno 1852.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Gogol spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg