Sergius Botkin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sergius Botkin
Сергей Боткин
Sergius Botkin
Natus 17 Septembris 1832
Moscuae
Obiit 24 Decembris 1889
Mentoni

Sergius Petri filius Botkin (Russice Сергей Петрович Боткин, tr. Sergej Petrovič Botkin; 17 Septembris 183224 Decembris 1889) fuit medicus Russicus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Sergius Botkin natus est die 5 Septembris secundum Calendarium Iulianum (17 Septembris secundum Gregorianum) anno 1832 Moscuae in urbe, in familia mercatoris.

Anno 1855 studium suum in facultate medica Universitatis Moscuensis complevit. Tempore Belli Crimaeani in ambulatorio Baccasarano laboravit. Anno 1861 factus est professor clinici therapeutici et ab anno 1872 fuit academicus Academiae Medico-Chirurgicae Petropolitanae. Ibi condidit laboratoria clinicum (anno 1862) et experimentale (anno 1874), qui facta sunt prima in Russia. Anno 1877 ut medicus in fronte Balcanica Belli Russico-Turcici annorum 18771878 favebat operi. Ab anno 1878 Botkin fuit praeses Societatis Medicorum Russicorum Petropolitanae. Quaesivit creationem (anno 1880) primi Russici nosocomii sanationem gratis perhibentis.

Botkin multas explorationes et inventiones medicas perfecit (e.g., declaravit naturam infectionalem hepatitis epidemae, in eius honorem etiam "morbus Botkini" vocatae). Eius discipuli fuere Ioannes Pavlov multique medici Russici.

Obiit die 12 Decembris Calendarii Iuliani (24 Decembris Calendarii Gregoriani) anno 1889 Mentoni, et Petropoli sepultus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Botkin spectant.