Eugenius Polivanov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eugenius Polivanov
Евгений Поливанов
Eugenius Polivanov
Natus 12 Martii 1891
Smolensci
Obiit 25 Ianuarii 1938
in Kommunarka regionis Moscuensis

Eugenius Demetrii filius Polivanov (Russice Евгений Дмитриевич Поливанов, tr. Evgenij Dmitrievič Polivanov; 12 Martii 189125 Ianuarii 1938) erat linguista Russicus Sovieticus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Eugenius Polivanov natus est Smolensci 12 Martii (28 Februarii Calendarii Iuliani) anno 1891. Anno 1912 studium suum in Universitate Petropolitana et in Academia Practica Orientali complevit. Annis 19131921 docebat in facultate orientali, dein in facultate scientiarum publicarum Universitatis Petropolitanae, cuius professor erat ab anno 1919. Annis 19141916 Iaponiam visitavit.

Ab anno 1917 Eugenius Polivanov in activitate revolutionaria participabat. Extremo anno 1917 primoque anno 1918 erat praefectus sectionis terrarum orientis Comissariati Popularis Rerum Exterarum. Multas linguas sciens, Polivanov mandatu gubernationis Russiae Sovieticae pactos secretos Imperii Russici cum aliis regnis vertit et publicavit. In Bello Civili participavit. Anno 1919 Polivanov factus est membrum Factionis Communisticae. Anno 1921 fuit collaborator sodalitatis Internationalis Communisticae.

Annis 19211926 erat professor Universitatis Mediasiatici Lithopoli (vulgo Toshkent, nunc est caput Uzbeciae). Annis 19261929 Moscuae sectionem linguisticae Associationis Russicae Institutorum Scientiarum Publicarum administrabat, etiam in aliis institutis linguisticis favebat operi. Anno 1929 in Academia Communistica contra "doctrinam novam de lingua" Nicolai Marr incurrit, postea affectus est vexationibus et denuo in Asiam Centralem venit. Ab anno 1929 erat professor Instituti Investigatorii Publici Uzbecici (initio Maracandis et ab anno 1930 Lithopoli locati), ab anno 1934 in Instituto Constructionis Culturalis Chirgisicae laborabat.

Mense Augusto anno 1937 Polivanov arrestatus est et declaratus est emissarius Iaponicus. 25 Ianuarii anno 1938 traiectus est.

Adeptiones scientificae[recensere | fontem recensere]

Eugenius Polivanov multas linguas (imprimis Russicam, Iaponicam, Uzbecicam, Sinicam et Dunganicam) et varia problemata linguisticae explorabat. Fuit primus, qui determinavit characterem accentus linguae Iaponicae, etiam fuit primus descriptor certorum dialectorum linguae illius. Summarium generale phonologiae et accentus linguarum mundi inclusum est in libro linguistae huius, introductione ad linguisticam dedicato et anno 1928 publicato.

Polivanov, linguis nostri temporis studens, explicationem regularium mutationium historicarum in lingua petivit, ideas magistri sui Ioannis Baudouin de Courtenay expandens. Ille proposuit, e.g., legem oeconomiae conaminium phoneticorum (quam Romanus Iacobson et Andreas Martinet dein evolverunt). Polivanov coepit creationem theoriae generalis evolutionis linguae, "historiologia linguistica" appellatur, cuius partem (theoriam convergentiarum et divergentiarum phonologicarum) elaboravit. Fuit unus ex conditoribus phonologiae historicae. Quaestionem de praedictione evolutionis futurae linguarum movit.

Eugenius Polivanov, se opponens doctrinae Nicolai Marr, suam doctrinam Marxisticam de lingua creare tentabat. Scripsit opus nomine Pro linguistica Marxistica (Russice «За марксистское языкознание»), anno 1931 publicatum. Fuit unus ex primis, qui quaestiones sociolinguisticas explorabat. Correlatione rerum intralinguisticarum et socialium in evolutione linguae, relationibus inter linguam litterariam et dialectos, mutationibus in lingua Russica post revolutionem studebat.

Polivanov participavit in creatione alphabetorum et normarum litterariarum pro linguis gentium Unionis Sovieticae (ut plurimum, pro linguis Asiae Centralis). Fuit primus, qui elaboravit principia linguistica methodosque studii linguae Russicae per nationes alias quam Russica. Ille est auctor Russici systematis transcribendae linguae Iaponicae.

Eugenius Polivanov etiam poeticae studebat. Scripsit nonnulla opera de quaestionibus generalibus poeticae linguisticae et de poetica litteraturarum orientalium (Turcicae, Sinensis, Iaponicae). Factus est unus ex conditoribus et participantibus Societatis Studii Linguae Poeticae (Russice Общество изучения поэтического языка, Obščestvo izučenija poètičeskogo jazyka; eius abbreviatio est ОПОЯЗ, OPOJAZ), annis 19161918 conditae.

Multa opera linguistae huius non fuerunt edita et haud ad nostram aetatem permanserunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]