Ioannes III (magnus dux Moscoviae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes III Basilii filius, magnus dux Moscoviae et totius Russiae

Ioannes, seu Iohannes, III Basilii filius[1] (Russice: Иоанн III Васильевич, translitteratio: Ioann III Vasil'evič, seu Иван III Васильевич, translitteratio: Ivan III Vasil'evič; natus 22 Ianuarii 1440, mortuus 27 Octobris 1505 Moscuae), cognomine Magnus[2], fuit magnus dux Moscoviae ab anno 1462, filius senior Basilii II Caeci.

Monarcha celebrissimus fuit. Tempore eius regiminis completa est formatio nuclei regni Russici: Moscovia adiunxit ducatus Iaroslaviae (anno 1463), Rostoviae (anno 1474), Novogardiae Magnae (anno 1478), Tueriae (anno 1485), etiam terram Viatcae (anno 1489) partemque ducatus Resaniae. Sumpta est vis ad Pscoviam et Resaniam. Anno 1480 exutum est iugum Mongolo-Tatarorum. Post certationem prosperam administrationis Ioannis III contra regnum Casanense, illud anno 1487 de facto factum est subregulus ducatus Moscoviensis. Bellorum contra Magnum Ducatum Lituaniae (annis 14871494 et 15001503) causa, Moscoviae attributa sunt certa territoria Rutheniae occidentales: Czernigoviam, Novogardiam Severiae, etc. Ordo Livonicus post bellum annorum 15011503 ab Ioanne III subactus est ad tributum pro urbe Tarbato. Tempore regiminis Ioannis III statutae sunt relationes diplomaticas Moscoviae cum curia papali, Imperio Germanico, Hungaria, Moldavia, Turcia, Irania, Crimaea, etc.; auctoritas ducatus illius incrementum cepit.

In Russia, ab Ioanne III ducta, potestas monarchae increvit. Systema institutorum gubernationis centralis natum est. Corpus iuris, ipso vulgo Sudebnik nominatur, compositus est anno 1497.

Ioannes III vocatus est "magnus dux totius Russiae (Rutheniae)" et in certis documentis nominatus est tzar (czar, i.e. rex aut imperator).

Notae[recensere | fontem recensere]

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem III, magnum ducem Moscoviae, spectant.
Antecessor:
Basilius II Caecus
Magnus dux Moscoviae
1462–1505
Successor:
Basilius III

Roman numeral 10000 CC DD.svg