Alexander Puškin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Puškin
Александр Пушкин
Alexander Puškin
Natus 6 Iunii 1799
Moscuae
Obiit 10 Februarii 1837
Petropoli

Alexander Sergii filius Puškin (Russice: Александр Сергеевич Пушкин, tr. Aleksandr Sergeevič Puškin; 6 Iunii 179910 Februarii 1837) fuit magnus poeta et scriptor Russicus, conditor novarum litterarum Russicarum, creator formae hodiernae linguae Russicae litterariae.

Vita et opera Alexandri Puškin[recensere | fontem recensere]

Alexander Sergii filius Puškin natus est Moscuae 26 Maii (6 Iunii Calendarii Gregoriani) anno 1799 in familiam nobilem. Iam in infantia versus primos fecit.

Ab anno 1811 ad annum 1817 Puškin in lycaeo in oppido Sarskoe Selo (vel Tzarskoe Selo, Russice Царское Село, nunc ex poeta Puškin appellato) prope Petropolim studebat. Tempore studii eo loco nonnulla creavit poemata perfecta, inter quae "Memoriae in Sarskoe Selo" («Воспоминания в Царском Селе», 1814), "Oppidulum" («Городок», 1815), "Licinio" («Лицинию», 1815), "Rosa" («Роза», 1815). Certi poetae famosi Russici animum ad eum adiecerunt. Puškin in circulo litterario, nomine "Arsamas" («Арзамас», Petropoli annis 18151818 exsistebat) interfuit, qui reformationem linguae Russicae litterariae (e.g., congressionem cum lingua vernaculari) sustinebat.

Anno 1817, Puškin studium in lycaeo complevit et munus in collegio (i.e., ministerio) rerum exterarum cepit. Petropoli habitabat, socius circuli litterarii et politici Laterna Viridis («Зелёная лампа», Petropoli annis 18191820 exsistebat) appellati. Socii Laternae Viridis (ex quibus nonnulli dein facti sunt revolutionarii) pro libertate aequalitateque et contra tyrannidem erant, quas opiniones Puškin in "Libertas" («Вольность»), "Rus" («Деревня»), et aliis carminibus sustinebat (cum revolutionarius non fuit) et expressit. Lyrica politica et epigrammata poetae huius fuere vendibiles. Puškin adeptiones artis poeticae Russicae saeculi saeculo duodevicensimo ineunti ad saeculum undevicensimim aestimavit, sed a limitationibus eius regularum abcessit, libertatem expressionis poeticae affectabat. Poema eius "Ruslan et Ludmila" («Руслан и Людмила»), anno 1820 divulgatum, disputationes provocavit et de facto initium mutationium in arte poetica Russica significavit.

Mense Maio anno 1820, Puškin in meridiem Europaeae partis Imperii Russici stipendio eductus, et sic exilio (versus politici ab eo creati causa) de facto adfectus est. Caucasum et Crimaeam visitans, Chislae Novae et Odessae habitabat. Motus pro revolutione et liberatione civitatis subactorum in Europa resque pertubata agricolarum et militum in Russia addiderunt poetae huius voluntatem actionum revolutionariarum, quae in "Pugione" («Кинжал») et aliis versibus anni 1821 expressa sunt. Poematorum ab illo tempore exsilii meridiani scriptorum gratia, Puškin versus est in laudem poetae Russicae principis. Accessus philosophicus ad quaestiones libertatis, amoris, et personae designatus est in poematis illis, quorum sunt "Captivus Caucaseus" («Кавказский пленник», 18201821), "Fratres-latrunculi" («Братья-разбойники», 18211822), "Fontana Baccasarana" («Бахчисарайский фонтан», 1823), etc. Illo tempore in vita Alexandri Puškin factum est discrimen spirituale, quae in carminibus perfusis scepticismo maesto reflecta? est, e.g., "Libertatis sator desertus" («Свободы сеятель пустынный», 1823) et "Daemon" («Демон», 1823), et cogitationibus de arcanis fati humanum viarumque historiae: "Cantio de sago Helgo" («Песнь о вещем Олеге», 1822), "Cur missus fuisti..." («Зачем ты послан был...» 1824), etc. Poeta accepit opinionem de mundo ut integritate historica, leges obiectivam habenti. Intellexit unilateralitatem limitatem et rationalisticae interpretationis mundi sicut obiecti oboedientis activitatis humanum, et romanticae oppositionis personae liberae mundo legibusque illius. Mense Maio anno 1823, Puškin fabulam poeticam nomine "Eugenius Onegin" («Евгений Онегин») scribere coepit, in qua typos depinxit oppositos conscientiae: scepticum (Eugenius Onegin) et romanticum (Vladimirus Lenskij). Persona et socium, confinium inter libertatem personae et licentiam sunt fundamentale poematis "Zingari" («Цыганы», 1824) thema. Poema illud, operorum romanticorum Alexandri Puškin ultimum, quaestionem de felicitatem ut quaestio philosophica tragica movit, viamque aperuit ad explorandum ulterius thema "hominis et mundi," quod pro hoc auctore fuit principale.

Mense Iulio anno 1824, Puškin ex munu exclusus est, conflictuum cum magistratibus antistantibus causa, et in exilium eiectus est in vicum Michajlovskoe (Михайловское)—possessionem familiae suae, in gubernio Pscoviensi situm. Loco illo creavit certa opera palmaria, e.g. cyclum versuum "Imitationes Alcorani" («Подражания Корану»), ubi thema propheticae missionis poetae ostensum est. Puškin historiam Russiae chronicasque studebat, fabulas et cantiones populares exscripsit. Anno 1825 ille scripsit tragoediam historicam "Boris Godunov" («Борис Годунов»), quam aestimavit sicut aversio ad studium obiectivum et aequitate legum exsistentiae. Edictum interpretationis huius creaturae poeticae fuit carmen "Propheta" («Пророк»), anno 1826 scriptum.

Initio mensis Septembris anno 1826, Puškin allatus fuit Moscuam, et 8 Septembris conversatus est cum Nicolao I, novo imperatore Russiae (a mense Decembri anni 1825). Imperator veniam poetae declarans, promisit se ipsum eius solum censorem esse Puškin, ad credendum in realitatem reformationium politicarum et socialium possibilitatemque? cooperationis cum imperiis ob rem progressus ductus, in versibus "In spe gloriae et boni" («В надежде славы и добра», 1826) suasit Nicolao I Petrum I, monarcham-reformatorem, in exemplum assumere. In scriptura "De educatione populari" («О народном воспитании», 1826) certas notiones criticas ostendit. Initio anni 1827, Puškin secreto misit duas epistulas poeticas adiutantes in Siberiam ad revolutionarios, participationis? in rebellione contra tyranniam (mense Decembri anno 1825) causa exilio affectos, quorum nonnulli fuere amici huius poetae, qui in carmine "Arion" («Арион») de participatione? sua obliqua in motu revolutionario allegorice scripsit. Illo tempore, Puškin maxime attactus est ab investigatione historiae Russiae (e.g., activitatis Petri I), historiae, et rerum status contemporaneae? Europae extraneae (e.g., consequentiae revolutionis annorum 17891794 in Francia) et quaestionis loci valorisque hominis in historia terrae. Tum ab eo scripta sunt, e.g., "Aethiops Petri Magni" («Арап Петра Великого», 1827), quod fuit primum amplorum operorum prosaicorum viri illius, sed incompletum remansit, et poema "Poltava" («Полтава», 1828). Attentionis ad politicam externam Imperii Russici causa, Puškin anno 1829 in Caucasum venit, ubi Russia tunc contra Turciam bellabat. Diarium peregrinationis illius contribuit formationis principiorum Alexandri Puškin ut prosaici, qui aestimavit diligentiam et brevitatem qualiter prosae virtutes principales. Anni 18301831 fuerunt periodus activitatis industriae pro eo ut diurnario et critico increscentionisque eius attentionem ad theoretica et contemporanea problemata litteraturae.

Venit Puškin die 3 Septembris anno 1830 in praedium Boldino (Болдино) vocatum, ubi ad diem 30 Novembris commoratus est, periculi epidemiae cholerae causa. Illo "autumno Boldinensi" creavit circa quinquaginta opera, quorum sunt prosaicae "Narrationes Belkin" («Повести Белкина», sunt quinque) et quattuor "tragoediae parvae" "Miles parcus" («Скупой рыцарь»), "Mozart et Salieri" («Моцарт и Сальери»), "Hospes lapideus" («Каменный гость»), "Cena tempore pestilentiae" («Пир во время чумы»), poema "Domicella in Columna" («Домик в Коломне»), "Fabula de sacerdote et de operario eius Balda" («Сказка о попе и о работнике его Балде», fuit prima fabularum poeticarum Alexandri Puškin), etc. "Eugenius Onegin", opus poeticum, etiam tunc ut plurimum completum est.

Die 18 Februarii anno 1831, Puškin Moscuae uxorem duxit. Die 15 Maii eiusdem anno, Petropolim migravit. Dein, ephemeridem edere et historiam tangere intendens, denuo munus publicum suscepit et ad documenta historica admissionem cepit. Eventa in Europa Occidentali (revolutio in Francia mense Iulio anno 1830) et in Russia (e.g., rebellio Polonica annis 1830–1831) observans, Puškin quarebat viam, ut mentes gubernationis societatisque verbis scriptoris, diurnarii et historici pro progressu tractarentur. Ille tamen nec adiunxit sibi consentaneos, nec cepit permissionem ut ephemeris ederetur. Historiae studens, denuo se transtulit ad quaestionem de valore intercessionis publicae. Anno 1833, fabulam inchoavit historicam, vocabulo "Filiola capitanei" («Капитанская дочка», anno 1836 completa), in qua descripsit eventa rebellionis, ab Aemiliano Pugačёv ductae (quae processit in Russia annis 17731775). Praeterea opus historicum scientificum de seditione Aemiliani Pugačёv scribens, documenta legebat et mensibus Septembris Augustique anno 1833 visitavit loca, a tumultu illo attacta (Orenburgum, Casanum, etc.), cum testibus oculorum eventuum illorum collocutus est.

Die 1 Octobris anno 1833, Puškin, domum rediens, denuo in Boldino venit et loco illo unum dimidiatumque mensis mansit. Quo tempore "Historiam Pugačёv" («История Пугачёва») absolvit, scripsitque nonnullas "Cantium Slavorum occidentalium"(«Песни западных славян»), "Fabulam de piscatore et pisciculo" («Сказка о рыбаке и рыбке»), poema "Eques aeneus" («Медный всадник»), etc.

Ultimum vitae tempus, ab annis 1833–1834, fuit difficilis. Vir ille, sententia hominum, mansit poeta princeps Russicus, sed ut plurimum poematorum antea ab eo scriptorum gratia. Novae adeptiones eius in creatura autem tunc saepe aestimata sunt sicut vestigia decessionis. Ille a multis damnabatur. Cum imperator se solus censor eius esse promississet, censores Puškin gradatim facti sunt frequentes. Epistulae huius scriptoris perlustrabantur. Puškin, sumptus causa usuram pecuniae ex fisco requisitus, factus est dependens ab imperiis. Cum Puškin (fine anni 1833 aulicus ordinis humilis tributus) dimissionem quaesisset, imperator Nicolaus I minatus est ei offensam et prohibitionem admissionis ad documenta historica (quae admissio necessaria erat pro creatione a hoc scriptore operorum historicorum).

Illo tempore, maximae attentioni Alexandri Puškin manebant eventa historica problemataque contemporaria terrae et populi, viae culturae nationalis et analysis philosophica vitae historiaeque. Anno 1836 Puškin condidit periodicum "Contemporaneus" («Современник», Petropoli ad annum 1866 edebatur), ubi praeter ab aliis scriptum edidit et opera sua (quorum prosaica annis ultimis vitae scriptoris praevalebant).

Mense Novembri anno 1836, Puškin accepit epistulam anonymam, pro eo eiusque uxore contumeliosam. Conflictus sic surrecti causa, 27 Ianuarii (8 Februarii Calendarii Gregoriani) anno 1837 loco prope Petropolim accidit pugna inter Puškin et amatorem uxoris eius. In pugna illa, gravi vulnere affectus, Puškin mortuus est Petropoli 29 Ianuarii (10 Februarii Calendarii Gregoriani) anno 1837.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fons[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Binyon, T. J. 2002. Pushkin: A Biography. Londinii: HarperCollins. ISBN 0-00-215084-0. Editio CFA: Novi Eboraci: Knopf, 2003. ISBN 1-4000-4110-4.
  • Druzhnikov, Yuri. 2008. Prisoner of Russia: Alexander Pushkin and the Political Uses of Nationalism. Transaction Publishers. ISBN 1-56000-390-1.
  • Dunning, Chester, Caryl Emerson, Sergei Fomichev, Lidiia Lotman. 2006. The Uncensored Boris Godunov: The Case for Pushkin's Original Comedy. Conversus ab Anthony Wood. University of Wisconsin Press. ISBN 0-299-20760-9.
  • Feinstein, Elaine, ed. 1999. After Pushkin: versions of the poems of Alexander Sergeevich Pushkin by contemporary poets. Manchester: Carcanet Press; Londinii: Folio Society. ISBN 1-85754-444-7.
  • Jakowlew, Valentin. 2006. Pushkin's Farewell Dinner in Paris. (Textus Russicus.) Koblenz: Fölbach. ISBN 3-934795-38-2.
  • Pogadaev, Victor. 2003. Penyair Agung Rusia Pushkin dan Dunia Timur (The Great Russian Poet Pushkin and the Oriental World). Monograph Series. Centre For Civilisational Dialogue. University Malaya. ISBN 983-3070-06-X/
  • Vitale, Serena. 1998/ Pushkin's button. Conversus ex Italiano ab Ann Goldstein. Novi Eboraci: Farrar, Straus & Giroux. ISBN 1-85702-937-2.
  • Wachtel, Michael. 20092010. Pushkin and the Wikipedia. Pushkin Review 12–13: 163-66.
  • Wolfe, Markus. 1998. Freemasonry in life and literature. Monaci: Otto Sagner Ltd. ISBN 3-87690-692-X.
  • Иванов Вс. Н. Александр Пушкин и его время. — М.: Молодая гвардия, 1977.Летопись жизни и творчества А. С. Пушкина: 1799—1826/ Сост. М. А. Цявловский. — Л., 1991.
  • Лотман Ю. Александр Сергеевич Пушкин: Биография писателя // Пушкин: Биография писателя; Статьи и заметки, 1960—1990; «Евгений Онегин»: Комментарий. — СПб.: Искусство-СПБ, 1995. — С. 21—184.
  • Последний год жизни Пушкина / Составление, вступительные очерки и примечания В. В. Кунина. — М.: Правда, 1988.
  • Телетова, Н. К. (Teletova, N. K.) 2007. Забытые родственные связи А.С. Пушкина (The forgotten family connections of A. S. Pushkin.) Petropoli: Dorn. OCLC 214284063

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Puškin spectant.

Mille Paginae.png